TITI LIVI AB VRBE CONDITA
LIBER I 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 [1] Iam
primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos,
duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis
reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos
abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui
seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam
amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui
inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur
pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aeneam ab
simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo
in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia
classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi egressi
Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naues
superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum
ea tenebant loca ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris
concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum
Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies
constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores
ducemque advenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales
essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum
Laurentinum exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem
Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem
condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et
animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae
sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam.
Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos
domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data. Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede
finiendi erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat.
Brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes
dixere nomen. [2] Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus
rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi
advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies
laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Troianique
ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes
Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido
imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis et tum nimio
plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud
gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut
animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine
omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines
Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque his animis
coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus
Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae
longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen
cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit. Secundum inde
proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est,
quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum flumen: Iovem indigetem
appellant. [3] Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat;
tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela
muliebri—tanta indoles in Lavinia erat—res Latina et regnum avitum
paternumque puero stetit. Haud ambigam—quis enim rem tam veterem pro certo
adfirmet?—hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio
incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens
auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre
genitus—certe natum Aenea constat—abundante Lavinii multitudine florentem iam
ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu novercae relinquit, novam
ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis
Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam
triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creuerant maxime fusis
Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam
rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut
ulli alii accolae ausi sint. Pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque fluuius
Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat Ascani filius, casu
quodam in siluis natus; is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis
postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys,
Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis
submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini
filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat.
Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo
colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde
regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus
erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam
voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit
sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae
Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate
spem partus adimit. [4] Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis
maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum
geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior
erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut
stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur,
pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte
quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam
ad iusti cursum poterat amnis et posse quamuis languida mergi aqua infantes
spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluuie
ubi nunc ficus Ruminalis est—Romularem vocatam ferunt—pueros exponunt. Vastae
tum in his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alveum, quo
expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex
montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas
infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister
regii pecoris invenerit— Faustulo fuisse nomen ferunt—ab eo ad stabula
Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam
inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita
geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad
pecora segnes venando peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non
feras tantum subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere
pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria
ac iocos celebrare. [5] Iam tum
in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe
Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum; ibi Evandrum, qui ex
eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum
ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum
atque lasciuiam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis
ludicro cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae latrones,
cum [6] Numitor
inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos regiam dictitans,
cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam
iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato
concilio scelera in se fratris originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut
cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit. Iuvenes
per mediam contionem agmine ingressi cum auum regem salutassent, secuta ex
omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit. Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis
locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. Et supererat
multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue accesserant, qui omnes
facile spem facerent paruam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae
conderetur fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido,
atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini
essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae
ea loca essent auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam
imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa
capiunt. [7] Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures;
iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque
regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero
auium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad
caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est
ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum
verbis quoque increpitans adiecisset, "Sic deinde, quicumque alius
transiliet moenia mea," interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus;
condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra dis aliis
Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem
in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant, ac prope
Tiberim fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido ut
quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse. Ibi
cum eum cibo uinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci,
nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere eam
praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa
uestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves eximium quemque
pulchritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno
excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset,
pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent. Quae ubi omnia
foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex
loco infesto agere porro armentum occepit. Inde cum actae boves quaedam ad
desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum
vox Herculem convertit. Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere
conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit. Evander
tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca,
venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines,
venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante
Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. Is tum Evander
concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus
postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri
aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui vir esset. Vbi
nomen patremque ac patriam accepit, "Iove nate, Hercules, salue,"
inquit; "te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium
numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in
terris gens maximam vocet tuoque ritu colat." Dextra Hercules data
accipere se omen impleturumque fata ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum
bove eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque
Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant,
factum. Forte ita evenit ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta
apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. Inde institutum
mansit donec Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur. Potitii
ab Evandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec
tradito seruis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum
interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum
immortalitatis virtute partae ad quam eum sua fata ducebant fautor. [8] Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium
multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam
legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti fore
ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu
se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Alii ab numero
auium quae augurio regnum portenderant eum secutum numerum putant. me haud
paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis
finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum
quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim populis
communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs
munitionibus alia atque alia appetendo loca, cum in spem magis futurae
multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent. Deinde ne uana urbis
magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium
urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra
sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus descendentibus inter duos
lucos est asylum aperit. Eo ex finitimis populis
turba omnis sine discrimine, liber an seruus esset, auida novarum rerum
perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Cum iam virium
haud paeniteret consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores, sive
quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant qui creari patres
possent. Patres certe ab honore patriciique progenies eorum appellati. [9] Iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum
civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura
magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia
essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui
societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex
infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque
nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam
virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.
Nusquam
benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio
crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac
plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id
enim demum compar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad
vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus
aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri
sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque
apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque
facerent. Multi mortales conuenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime
proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis
multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Inuitati hospitaliter per domos
cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam breui
rem Romanam crevisse. Vbi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum
oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad
rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat
raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe
homines quibus datum negotium erat domos deferebant. Vnam longe ante alias
specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt
multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret
Thalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes
violati hospitii foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas
ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio
est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum
qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate
fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum
fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos;
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris quod
adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit,
parentium etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum,
factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium
efficaces preces sunt. [10] Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum
parentes tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis civitates
concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant sed congregabantur
undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati
nomen in iis regionibus erat conveniebant. Caeninenses Crustuminique et
Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his
Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum
parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium
satis se impigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum
impetum facit. Sed effuse uastantibus fit obuius cum exercitu Romulus levique
certamine docet uanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit fugatque,
fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso
urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir
magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi
suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique
ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit
templo Iovis fines cognomenque addidit deo: "Iuppiter Feretri"
inquit, "haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his
regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae
regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent."
Haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde dis
visum nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros
nuncupavit nec multitudine compotum eius doni volgari laudem. Bina postea, inter tot
annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.
[11] Dum
ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem
hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio
ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes,
oppidum captum; duplicique victoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus
raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem
accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile
impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus
etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit. Vtroque
coloniae missae: plures inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum
nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac
propinquis raptarum. Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim
per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam
intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci.
Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat;
aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis
necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa ne
quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod volgo Sabini aureas
armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos
habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi
pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris
manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam
peremptam mercede. [12] Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die,
cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem
campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate
reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. Principes
utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius
Hostilius. Hic
rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Vt
Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est. Ad veterem
portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens,
"Iuppiter, tuis" inquit "iussus auibus hic in Palatio prima
urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati
superata media valle tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce
hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum
Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam urbem
esse, voveo." Haec precatus, ueluti sensisset auditas preces,
"Hinc" inquit, "Romani, Iuppiter optimus maximus resistere
atque iterare pugnam iubet." Restitere Romani tamquam caelesti voce
iussi: ipse ad primores Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa,
fundit Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo
coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille
quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit:
Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed
res Romana erat superior. [13] Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum
erat, crinibus passis scissaque ueste, victo malis muliebri pavore, ausae se
inter tela volantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas
acies, dirimere iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando
soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum
illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis inter vos, si conubii piget,
in nos vertite iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium viris ac
parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris uestrum viduae aut orbae
uiuemus." movet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina
fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed
civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt
Romam. Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur
Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae ubi primum ex profunda
emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac
parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque cum populum in curias
triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, cum haud
dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus
suis virorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore
et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio
Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non
modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit. [14] Post aliquot annos propinqui regis Tati legatos
Laurentium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia
suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit; nam
Lavinii cum ad sollemne sacrificium eo venisset concursu facto interficitur.
Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam
societatem regni seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem
abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus
inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis
prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se conualescere opes
rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant
bellum facere. Iuventute armata immissa uastatur agri quod inter urbem ac
Fidenas est; inde ad laevam versi quia dextra Tiberis arcebat, cum magna
trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in urbem
inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus—neque enim dilationem pati tam
vicinum bellum poterat—exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum
locat. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum
locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum
parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et
minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem exciuit. Fugae
quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem
dedit. Et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu,
pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana
acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito
exorti Romani transuersam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e
castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus
quique avehi cum eo visi erant circumagerent frenis equos, terga vertunt;
multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant
oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus,
priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit. [15] Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi
et consanguinitate—nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt—et quod ipsa
propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat.
In fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. Itaque
non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam
portantes Veios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non invenit,
dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. Quem postquam
castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audiuere, obuiam egressi ut
potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi
viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus
vicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac situ ipso
munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio;
eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores
Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos indutiae datae. Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum
fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus
in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace
firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum ualuit ut in
quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit
quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque
armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellavit non in bello solum sed
etiam in pace habuit. [16] His immortalibus editis operibus cum ad exercitum
recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta
tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut
conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana
pubes sedato tandem pavore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla
lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui
proximi steterant sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta
maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto, deum deo
natum, regem parentemque urbis Romanae saluere universi Romulum iubent; pacem
precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse
credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti
arguerent; manavit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram
admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Et consilio etiam unius hominis
addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitate
desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamuis magnae rei
auctor in contionem prodit. "Romulus" inquit, "Quirites,
parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium
dedit. Cum perfusus horrore venerabundusque adstitissem petens precibus ut
contra intueri fas esset, ""Abi, nuntia"" inquit
""Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit;
proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes
humanas armis Romanis resistere posse."" Haec" inquit
"locutus sublimis abiit." Mirum quantum illi viro nuntianti haec
fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide
immortalitatis lenitum sit. [17] Patrum interim animos certamen regni ac cupido
versabat; necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo,
pervenerat: factionibus inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne quia
post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa
possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant: Romani
veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen
omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde patres
incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa
civitatium inritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur
aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem
inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas
decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant. Decem imperitabant:
unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio
finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque interuallum regni
fuit. Id ab re quod nunc quoque tenet nomen interregnum
appellatum. Fremere deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno
dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. Cum
sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita
gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam
detinerent. Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic
ratum esset si patres auctores fierent. Hodie quoque in legibus
magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, vi adempta: priusquam populus
suffragium ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. Tum
interrex contione advocata, "Quod bonum, faustum felixque sit"
inquit, "Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde,
si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient." Adeo
id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent
iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret. [18] Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae
Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa
quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani iuris. Auctorem
doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem
Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora
circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus
habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in
Sabinos? Aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi
excivisset? Quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque
pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor
magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac
tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito
nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde
sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec
denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes
Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato
urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab
augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit,
deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam
eius capite uelato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens
quem lituum appellarunt. Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos
precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem
partes, laevas ad septentrionem esse dixit; signum contra quo longissime
conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laevam manum translato,
dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: "Iuppiter pater, si
est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, uti tu
signa nobis certa adclarassis inter eos fines quod feci." Tum peregit
verbis auspicia quae mitti vellet. Quibus missis declaratus rex Numa de
templo descendit. [19] Qui regno ita potitus urbem novam conditam vi et
armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum
inter bella adsuescere videret non posse—quippe efferari militia animos—,
mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum
Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem,
clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numae
regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum
bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut videremus, post bellum
Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.— Clauso eo
cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos,
positis externorum periculorum curis, ne luxuriarent otio animi quos metus
hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad
multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum
iniciendum ratus est. Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento
miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse;
eius se monitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos
cuique deorum praeficere. Atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim
menses discribit annum; quem quia tricenos dies singulis mensibus luna non
explet desuntque sex dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe,
intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies
congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit quia aliquando nihil cum
populo agi utile futurum erat. [20] Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam
ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed
quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat
fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur flaminem
Iovi adsiduum sacerdotem creavit insignique eum ueste et curuli regia sella
adornavit. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino,
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud
alienum. His ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico
statuit; virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios
item duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super
tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur,
ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra
omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad
quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera
quoque omnia publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset
quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, sed
iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque
prodigia fulminibus alIove quo visu missa susciperentur atque curarentur. Ad
ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque
consuluit auguriis, quae suscipienda essent. [21] Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a
vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum
adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur,
ea pietate omnium pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum [proximo] legum
ac poenarum metu civitatem regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut
unici exempli mores formarent, tum finitimi etiam populi, qui antea castra
non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam
verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violari
ducerent nefas. Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat
aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae
inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge
sua Egeria essent. Et [soli] Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium
flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque inuoluta
rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in
dexteris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae
Argeos pontifices vocant dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit
tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps
reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus
septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum ualida tum
temperata et belli et pacis artibus erat civitas. [22] Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum
Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos
fuerat, regem populus iussit; patres auctores acti. Hic non solum proximo
regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque tum
avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus
undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit ut agrestes Romani
ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. Imperitabat tum Gaius
Cluilius Albae. Vtrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.
Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata
agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab
Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne,
comiter regis conuiuium celebrant. Tantisper Romani et res repetiuerant
priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. Haec
renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes
venerint facit. Illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se inuitos
quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum
se venisse; ni reddantur bellum indicere iussos. Ad haec Tullus
"Nuntiate" inquit, "regi uestro regem Romanum deos facere
testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in
eum omnes expetant huiusce clades belli." [23] Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa
ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque,
Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab
Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Euentus tamen belli minus
miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo
dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt. Albani priores
ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant;
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re
nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur;
dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue
morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen
Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis
hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab statiuis
exciuit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum
nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum
congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam
quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen
si uana adferantur in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis
procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Iniurias et non
redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium
causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te
ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii
duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor. Fuerit ista eius deliberatio qui
bellum suscepit: me Albani gerendo [24] Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini
fratres, nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis
constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara
nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores
utroque trahunt; plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut
sequar inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria
dimicent ferro; ibi imperium fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur;
tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et
Albanos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine vicissent, is
alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum
eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior
foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me,
rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" Iubente rege,
"Sagmina" inquit "te, rex, posco." Rex ait: "Pura
tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea regem
ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium,
uasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude mea
populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius; is
patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater
patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque
id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus
deinde, recitatis, "Audi" inquit, "Iuppiter; audi, pater
patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Vt illa palam prima postrema
ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie
rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
Si prior defexit publico consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum
Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito
quanto magis potes pollesque." Id ubi dixit porcum saxo silice
percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem
suosque sacerdotes peregerunt. [25]
Foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque
adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi,
quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces
et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies
procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis
praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum
virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti
suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. Datur signum
infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos
gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium
seruitiumque obuersatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi
fecissent. Vt primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere
gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat
vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum
agitatioque anceps telorum armorumque sed volnera quoque et sanguis
spectaculo essent, duo Romani super alium alius, volneratis tribus Albanis,
exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus,
Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice
unius quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis
solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam
eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque volnere adfectum corpus
sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum
respiciens videt magnis interuallis sequentes, unum haud procul ab sese
abesse. In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat
Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam
pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato fauentium solet Romani
adiuuant militem suum; et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam
alter—nec procul aberat—consequi posset, et alterum Curiatium conficit;
iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum
intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
alter fessum volnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se
strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans
"Duos" inquit, "fratrum manibus dedi; tertium causae belli
huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium
superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac gratulantes
Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad
sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio
alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra exstant quo quisque
loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus sed
distantia locis ut et pugnatum est. [26] Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex
foedere icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat:
usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde
domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui
soror virgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam
Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa
confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque
gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit
puellam. "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum," inquit,
"oblita fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana
lugebit hostem." Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens
meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex ne ipse tam tristis
ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset,
concilio populi advocato "Duumuiros" inquit, "qui Horatio
perduellionem iudicent, secundum legem facio." Lex horrendi carminis
erat: "Duumuiri perduellionem iudicent; si a duumuiris provocarit,
provocatione certato; si uincent, caput obnubito; infelici arbori reste
suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium." Hac lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege ne
innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi
Horati, tibi perduellionem iudico" inquit. "I, lictor, colliga
manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore
Tullo, clemente legis interprete, "Provoco" inquit. Itaque provocatione
certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio
patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure
in filium animaduersurum fuisse. Orabat deinde ne se quem paulo ante cum
egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. Inter haec senex iuvenem
amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila Horatia appellatur
ostentans, "Huncine" aiebat, "quem modo decoratum ouantemque
victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera
et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme
spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae
imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius;
arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et
spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim
ducere hunc iuvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate
supplicii vindicent?" Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius
parem in omni periculo animum, absolueruntque admiratione magis virtutis quam
iure causae. Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur,
imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus
sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per
viam tigillo, capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque
publice semper refectum manet; sororium tigillum. Vocant. Horatiae sepulcrum,
quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato. [27] Nec diu pax Albana mansit. Inuidia volgi quod tribus
militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris
corrupit, et quoniam recta consilia haud bene euenerant, prauis reconciliare
popularium animos coepit. Igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum
quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad
bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per
speciem societatis proditionem reseruat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus
sociis consilii adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma
incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab
Alba accito contra hostes ducit. Vbi Anienem transiit, ad confluentes
conlocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim
transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro
Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem derigit
suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat
quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes
succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem,
fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat. Consilium erat qua
fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis qui
proximi steterant ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde
eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim
vovit Salios fanaque Pallori ac pavori. Equitem clara increpans voce ut
hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse;
suo iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga invadant;
idem imperat ut hastas equites erigerent. Id factum magnae parti peditum
Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id
quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit;
et audiuerant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni
additi Romani essent, Latine sciebant. Itaque ne subito ex collibus decursu
Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus fusoque
Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi
tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. Quo
postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant,
alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non
alia ante Romana pugna atrocior fuit. [28] Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus
in campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium
benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere
iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Vbi inluxit, paratis
omnibus ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet. Praecones
ab extremo orsi primos exciuere Albanos. Hi novitate etiam rei moti ut regem
Romanum contionantem audirent proximi constitere. Ex composito armata
circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora
imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: "Romani, si unquam ante
alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis,
deinde uestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est
enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior
est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam ne vos falsa opinio teneat,
iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium
et imperii simulatio fuit, ut nec vobis, ignorantibus deseri vos, averteretur
a certamine animus, et hostibus, circumveniri se ab tergo ratis, terror ac
fuga iniceretur. Nec ea culpa quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti
sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius
ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius
foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc
insigne iam documentum mortalibus dedero." Centuriones armati Mettium
circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: "Quod bonum faustum
felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum
Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres
legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos
populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat." Ad haec Albana
pubes, inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus communi tamen metu
cogente, silentium tenet. Tum Tullus "Metti Fufeti" inquit,
"si ipse discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disciplina
a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo
supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt. Vt
igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti,
ita iam corpus passim distrahendum dabis." Exinde duabus admotis
quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter
equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis
membra, portantes. avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. Primum
ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum
humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse
poenas. [29] Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui
multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis
captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut
arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro
flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium
animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente
consilio rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi
domos suas ultimum illud visuri peruagarentur. Vt vero iam equitum clamor
exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis
partibus audiebatur puluisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta
omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates
tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam
continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua
miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum
praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos
relinquerent deos. Egressis urbe Albanis Romanus passim publica priuataque
omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus
Alba steterat excidio ac ruinis dedit. Templis tamen
deum—ita enim edictum ab rege fuerat—temperatum est. [30] Roma
interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi
mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique
habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae
cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios;
templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum
nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo
populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres
eodem supplemento explevit et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate
secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Vtrimque iniuriae factae ac
res nequiquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti
negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum
confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli ferebantur. Sabini haud parum
memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper
etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia.
Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas bellorum
iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud
vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit: publico auxilio nullo
adiuti sunt ualuitque apud Veientes—nam de ceteris minus mirum est—pacta cum
Romulo indutiarum fides. Cum bellum utrimque summa ope pararent vertique in
eo res videretur utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum
transire. Pugna atrox ad siluam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem
robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies ualuit. Ab equitibus
repente inuectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna deinde illis
constare nec fuga explicari sine magna caede potuit. [31] Deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus
regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in
monte Albano lapidibus pluvisse. Quod cum credi vix posset, missis ad id
visendum prodigium in conspectu haud aliter quam cum grandinem venti
glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. Visi etiam audire
vocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio ritu sacra Albani facerent,
quae velut dis quoque simul cum patria relictis obliuioni dederant, et aut
Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant
deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum
est, seu voce caelesti ex Albano monte missa—nam id quoque traditur—seu
haruspicum monitu; mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium
nuntiaretur feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. Vnde cum pigritia
militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege,
salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse
quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore
sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam
sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque superstitionibus
obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret. Volgo iam homines
eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris
corporibus relictam si pax veniaque ab dis impetrata esset credebant. Ipsum
regem tradunt voluentem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia
sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse;
sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam
caelestium speciem sed ira Iovis sollicitati praua religione fulmine ictum
cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et
triginta. [32] Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio
erat, ad patres redierat hique interregem nominauerant. Quo comitia habente
Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili
regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut regnare coepit et avitae
gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud
satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut praue cultis, longe
antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea
ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. Inde
et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in aui mores
atque instituta regem abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum
foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent
repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem
inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium,
et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis necessariam
fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi
contigisset otium sine iniuria id se haud facile habiturum; temptari
patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam
Numae. Vt tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae
caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella
aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis quod nunc fetiales habent
descripsit, quo res repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum venit unde res
repetuntur, capite uelato filo—lanae uelamen est—"Audi, Iuppiter"
inquit; "audite, fines"—cuiuscumque gentis sunt, nominat—;
"audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque
legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit deinde postulata. Inde
Iovem testem facit: "Si ego iniuste impieque illos homines illasque res
dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse." Haec,
cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obuius fuerit, haec
portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis
concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos ecit
diebus tribus et triginta—tot enim sollemnes sunt—peractis bellum ita
indicit: "Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes,
vosque terrestres vosque inferni, audite; ego vos testor populum
illum"—quicumque est, nominat—"iniustum esse neque ius persoluere;
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum
adipiscamur." Cum nuntius Romam ad
consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat:
"Quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi Romani
Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis,
quas res nec dederunt nec soluerunt nec fecerunt, quas res dari fieri solui oportuit,
dic" inquit ei quem primum sententiam rogabat, "quid censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio
consciscoque." Inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum
qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum
ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et
non minus tribus puberibus praesentibus diceret: "Quod populi Priscorum
Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt
deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit
esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit ut bellum
cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis
Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico
facioque." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum
modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri
acceperunt. [33] Ancus demandata cura sacrorum flaminibus
sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem
Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant
hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum
circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem,
Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum. Additi
eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi ciues. Politorium
inde rursus bello repetitum quod vacuum occupaverant Prisci Latini, eaque
causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset.
Postremo omni bello Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto,
varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque
firmata ualido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus
Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis
conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, tum
quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur
Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Ianiculum quoque adiectum, non
inopia loci sed ne quando ea arx hostium esset. Id non muro solum sed
etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto,
coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud
parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti
incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte
an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem
increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur. Nec urbs tantum
hoc rege creuit sed etiam ager finesque. Silua Maesia Veientibus adempta
usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae
circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata. [34] Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens,
Romam commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi
Tarquiniis—nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat—facultas non fuerat.
Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum
Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his
Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres:
Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec diu manet
superstes filio pater; qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in
testando nepotis decessisset, puero post aui mortem in nullam sortem bonorum
nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium heredi bonorum,
cum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo
loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea
quo innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre
indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo
virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad
id potissima visa: in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute
nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum,
arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque
una imagine Numae esse. Facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii
materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad
Ianiculum forte ventum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila
suspensis demissa leviter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno
clangore volitans rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte
reponit; inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil,
perita ut volgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta
sperare complexa virum iubet: eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam
venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse humano
superpositum capiti decus ut divinitus eidem redderet. Has spes
cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi
comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas
divitiaeque faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, comitate inuitandi
beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque
de eo fama perlata est. Notitiamque eam breui apud regem liberaliter
dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut
publicis pariter ac priuatis consiliis bello domique interesset et per omnia
expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur. [35] Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet
superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope
puberem aetatem erant. Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia
regi creando fierent. Quibus indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. Isque
primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad
conciliandos plebis animos compositam: cum se non rem novam petere, quippe
qui non primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed tertius Romae
peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex
hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro
accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus
commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fungantur
homines, Romae se quam in vetere patria uixisse; domi militiaeque sub haud
paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse;
obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege
ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus
Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium secuta, quam in petendo
habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam
augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium
sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas vi cepit;
praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius
instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc maximus
dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi
spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectavere furcis duodenos
ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque
ex Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique
varie appellati. Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda divisa
sunt loca; porticus tabernaeque factae. [36] Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum
Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius
Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus
posset. Itaque trepidatum Romae est; et primo dubia victoria, magna utrimque
caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio
Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis
deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus
scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. Id
quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus ea tempestate
augur, neque mutari neque novum constitui nisi aues addixissent posse. Ex eo
ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, "Age dum" inquit,
"diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio." Cum
ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, "Atqui hoc animo
agitaui" inquit, "te novacula cotem discissurum. Cape haec et
perage quod aues tuae fieri posse portendunt." Tum illum haud cunctanter
discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est
in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco
sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis
certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique
postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa
rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de
equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille
et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem
nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex
vocant centurias. [37] Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis
confligitur. Sed praeterquam quod viribus creuerat Romanus exercitus, ex
occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa
iacentem, ardentem in flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna et
pleraque in ratibus impacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt. Ea
quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
multique mortales cum hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum
fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset
insignem victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque
ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita
incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones
ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes effuso
cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab
equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus,
praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostium—id votum Volcano
erat—ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum
inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare
poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obuiam Sabini
tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem
petiere. [38] Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat
Sabinis ademptum; Egerius—fratris hic filius erat regis—Collatiae in
praesidio relictus. Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis
formulam esse: rex interrogavit: "Estisne vos legati oratoresque missi a
populo Collatino ut vos populumque Collatinum dederetis?"—"Sumus."—"Estne
populus Collatinus in sua potestate?"—"Est."—"Deditisne
vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia,
divina humanaque omnia, in meam populique Romani dicionem?"—"Dedimus."—"At
ego recipio." Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde Priscis
Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est,
ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum,
Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de
Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est
facta. Maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole gesserat
bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae, fuisset. Nam et muro
lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum
munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas
collibus conualles, quia ex planis locis haud facile euehebant aquas, cloacis
fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis quam
voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci,
occupat fundamentis. [39] Eo tempore in regia prodigium visu euentuque mirabile
fuit. Puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt
multorum in conspectu; plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum
orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret,
ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua
sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in
secretum viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc" inquit, "quem
tam humili cultu educamus? Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris
dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam ingentis
publice priuatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus." Inde
puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad
magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset:
iuvenis euasit vere indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio,
quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex
despondit. Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet
serva natum eum parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum qui
Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro
occiso uxorem, cum inter reliquas captiuas cognita esset, ob unicam
nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt seruitio partum Romae edidisse
Prisci Tarquini in domo; inde tanto beneficio et inter mulieres
familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a paruo eductum, in caritate
atque honore fuisse; fortunam matris, quod, capta patria in hostium manus
venerit, ut serva natus crederetur fecisse. [40] Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat
Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore
Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo
habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non
modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas
crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde
porro ad seruitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum
quam Romulus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit,
id seruus serva natus possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id
domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salua non modo advenis
sed seruis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam
statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Seruium eos
stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat
quam priuatus; tum Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eundem
regni heredem facturus videbatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex
pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque
agrestibus ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime
specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt; inde, cum ambo regem
appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem
pergunt. Primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
coerciti ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt; unus
rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se rex totus averteret, alter
elatam securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras
eiciunt. [41] Tarquinium moribundum cum qui circa erant
excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque
populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam
iubet, arbitros eiecit. Simul quae curando volneri opus sunt, tamquam spes
subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur.
Seruio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens
orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum
est" inquit, "Serui, si vir es, regnum, non eorum qui alienis
manibus pessimum facinus fecere. Erige te deosque duces sequere qui clarum
hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa
caelestis excitet flamma; nunc expergiscere vere. Et nos peregrini
regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. Si tua re subita consilia
torpent, at tu mea consilia sequere." Cum clamor impetusque multitudinis
vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam viam
versas—habitabat enim rex ad Iovis Statoris—populum Tanaquil adloquitur. Iubet
bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in
corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum volnus absterso cruore;
omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos visuros; interim Ser. Tullio
iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia
regis munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia
sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque per
aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem alienae
fungendae vicis suas opes firmavit; tum demum palam factum est comploratione
in regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu populi,
voluntate patrum regnavit. Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris
ut uiuere regem et tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam
exsulatum ierant. [42] Nec iam publicis magis consiliis Seruius quam
priuatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium
fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis,
Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati necessitatem
humanis consiliis quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia
atque infesta faceret. Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus—iam enim
indutiae exierant—aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna
enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum
seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis
longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita
Seruium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter
gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. Censum
enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque
munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes
centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
[43] Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum
haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent,
iuvenes ut foris bella gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae,
lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem
hastaque et gladius. Additae huic classi duae fabrum centuriae quae sine
armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello ferrent. Secunda
classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta,
et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae; arma
imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis in
quinquaginta milium censum esse voluit; totidem centuriae et hae eodemque
discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum
ademptae. In quarta classe census quinque et viginti milium, totidem
centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et verutum datum. Quinta
classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles hi secum
gerebant; in his accensi cornicines tubicinesque in duas centurias
distributi; undecim milibus haec classis censebatur. Hoc minor census
reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. Ita
pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis
duodecim scripsit centurias; sex item alias centurias, tribus ab Romulo
institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. Ad equos
emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, viduae
attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in
dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. Non enim, ut ab
Romulo traditum ceteri seruauerant reges, viritim suffragium eadem vi
eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus
quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset;
equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae, ibi
si variaret—quod raro incidebat—secundae classis; nec fere unquam infra ita
descenderunt ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet hunc ordinem qui
nunc est post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero
centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non
convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibus qui
habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam
eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque
eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere. [44] Censu perfecto quem maturauerat metu legis de
incensis latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani,
equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce
adessent. Ibi instructum exercitum omnem suouetaurilibus lustravit, idque
conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Milia
octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus
Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum fuisse. Ad eam
multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem
Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco
dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita
pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes postmoerium
interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in condendis
urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis
inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus
continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid
ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas
erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium
Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura
erant tantum termini hi consecrati proferebantur. [45] Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus
domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur,
consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum
Dianae Ephesiae fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat.
Eum consensum deosque consociatos laudare mire Seruius
inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque hospitia
amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando eadem perpulit tandem, ut
Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat
confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id
quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter
temptatam armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est priuato
consilio imperii reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae
dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in
uestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res
prodigii loco est, et cecinere uates cuius civitatis eam civis Dianae
immolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani
Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam
deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum
magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita
adloquitur: "Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste
sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo perfunderis flumine? infima
valle praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut
prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad
Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi atque
civitati fuit. [46] Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum
possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se
iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex
hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum vellent iuberentne se
regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est
declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo
impensius quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi,
criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam
ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum
animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut
taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere
partum foret. Hic L. Tarquinius—Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit
parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat
Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est,
duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte
ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo,
populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique civitatis mores
possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem
neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum
virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta
muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit:
malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. Ea
secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis
parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam et illum
caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut elanguescendum
aliena ignauia esset; si sibi eum quo digna esset di dedissent virum, domi se
propediem visuram regnum fuisse quod apud patrem videat. Celeriter
adulescentem suae temeritatis implet; Arruns Tarquinius et Tullia minor prope
continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur
nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante. [47] Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius
coepit regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec
nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia
essent: non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret;
defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini
filium, qui habere quam sperare regnum mallet. "Si tu is es cui nuptam
esse me arbitror, et virum et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata
res est quod istic cum ignauia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab
Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est:
di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale
solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad haec parum est
animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium iuvenem conspici sinis? Facesse
hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad stirpem, fratri similior
quam patri." His aliisque increpando iuvenem instigat, nec conquiescere
ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo
ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine
orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus
instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium
patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis
iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus locis
crescere. Postremo ut iam agendae rei tempus visum est, stipatus
agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis pavore, in regia sede pro
curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari
iussit. Conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati,
alii metu ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et iam
de Seruio actum rati. Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum
seruaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea,
inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus
patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem
infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum
primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; omnia onera quae communia
quondam fuerint inclinasse in primores civitatis; instituisse censum ut
insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi vellet,
egentissimis largiretur. [48] Huic orationi Seruius cum intervenisset trepido
nuntio excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna voce "Quid hoc"
inquit, "Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo vocare ausus es
patres aut in sede considere mea?" Cum ille ferociter ad haec—se patris
sui tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem;
satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis—, clamor ab
utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam,
apparebatque regnaturum qui vicisset. Tum Tarquinius necessitate iam et ipsa
cogente ultima audere, multo et aetate et viribus ualidior, medium arripit
Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad cogendum
senatum in curiam rediit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum; ipse
prope exsanguis cum sine regio comitatu domum se reciperet ab iis qui missi
ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. Creditur, quia non
abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id
quod satis constat, in forum inuecta nec reuerita coetum virorum euocavit
virum e curia regemque prima appellavit. A quo facessere iussa ex tanto
tumultu cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi
Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Vrbium cliuum ut in collem
Esquiliarum eueheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta
agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque
inde traditur scelus monumentoque locus est—Sceleratum vicum vocant—quo
amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum
egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo,
contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus
iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam
moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id quoque ad
gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt. Id
ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset deponere eum
in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae
patriae consilia agitanti intervenisset. [49] Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo
cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum
quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Serui rebus
favisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso
adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit; neque enim ad
ius regni quicquam praeter vim habebat ut qui neque populi iussu neque
auctoribus patribus regnaret. Eo accedebat ut in caritate civium nihil spei
reponenti metu regnum tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones
capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam
occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut
inuisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita
patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior
paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim
regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi soluit;
domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera,
societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit
diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque
opibus tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed
adfinitates quoque iungebat. Octauio Mamilio Tusculano—is longe princeps
Latini nominis erat, si famae credimus, ab Vlixe deaque Circa oriundus—, ei
Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque
eius conciliat. [50] Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum
proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit:
esse, quae agere de rebus communibus uelit. Conveniunt frequentes prima luce:
ipse Tarquinius diem quidem seruavit, sed paulo ante quam sol occideret
venit. Multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus
Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat inuectus: haud
mirum esse Superbo inditum Romae cognomen.—Iam enim ita clam quidem
mussitantes, volgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius esse quam
ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab domo excitis, ipsum, qui
concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam ut, si iugum
acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, adfectare eum imperium in
Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, aut si creditum illud et non
raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae
debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se
audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem
concilii quam ipse qui indixerit obseruet. Haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime
dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit; aversi omnes ad
Tarquinium salutandum. Qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se
quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et
filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res
exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset. Ne id quidem ab
Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem
quam inter patrem et filium paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri,
habitrum infortunium esse. [51] Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio
abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim
Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat
Latinis iniceret. Et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato
falso crimine insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos
seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius vim magnam gladiorum
inferri clam sineret. Ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante
lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram
suam hesternam velut deorum quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque
illis fuisse. Ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem ut
Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio;
dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret. Inde
illam absentis insectationem esse natam quod morando spem destituerit. Non
dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit,
instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus sit. Dici gladiorum
ingentem esse numerum ad eum conuectum. Id uanum necne sit, extemplo sciri
posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam fecit rem et
ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob
eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis,
tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi. Vbi est eo ventum,
Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis qui
caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deuerticuli
protraherentur, enimuero manifesta res visa iniectaeque Turno catenae; et
confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox
inuidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere
leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque
congestis mergeretur. [52] Reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius
conlaudatisque qui Turnum nouantem res pro manifesto parricidio merita poena
adfecissent) ita verba fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum
omnes Latini ab Alba oriundi sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo
res omnis Albana cum colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se
utilitatis id magis omnium causa censere ut renouetur id foedus, secundaque
potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium
excidia uastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante
perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur. Haud difficulter
persuasum Latinis, quamquam in ea foedere superior Romana res erat; ceterum
et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et [Turnus]
sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita
renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die certa ad
lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis
ex omnibus populis conuenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriaue
signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque ut ex binis singulos
faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis centuriones imposuit. [53] Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus
fuit; quin ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic
quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post
suam aetatem annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Vbi cum
diuendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam
amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano
imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset; captiuam pecuniam in
aedificationem eius templi seposuit. Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem,
nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus
adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam
cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus
intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat,
transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem
conquerens: iam ab alienis in suos vertisse superbiam et liberorum quoque eum
frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat,
ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et
gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini
credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per
occasionem eum incautos inuasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non
sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque se inde et Aequos et Hernicos
petiturum donec ad eos perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis
suppliciis tegere liberos sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum
armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. Cum
si nihil morarentur infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab
Gabinis excipitur. Vetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis
ad ultimum in liberos esset; in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint.
sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere breui ut illo
adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur. [54] Inde in consilia publica adhiberi. Vbi cum de aliis
rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse
identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere quod
utriusque populi vires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam
civibus esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum sensim ad
rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum
praedatum atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum
instructis uana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum
inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam Gabiosque fierent
quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique
Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites
vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta
caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis
esset. Itaque postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum
ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet,
quando quidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di dedissent. Huic
nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex
velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi
inambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando
exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae
dixerit ipse quaeque viderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita
ingenio nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi quid vellet parens quidue
praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios
apud populum, alios sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi palam,
quidam in quibus minus speciosa criminatio erat futura clam interfecti. Patuit
quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta
atque inter emptorum divisui fuere. Largitiones inde praedaeque; et dulcedine
priuati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio
auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. [55] Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente
fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit;
quorum erat primum ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui
nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos patrem vovisse, filium
perfecisse. Et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis
templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit quae
aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae
vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia condendi huius
operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum
omnium sacellorum exaugurationes admitterent aues, in Termini fano non
addixere; idque omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini sedem
unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta
portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem
imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus
fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae visa species haud per ambages
arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere uates
quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant. Augebatur ad impensas
regis animus; itaque Pometinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi
destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis Fabio,
praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta
fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem
scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius
ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam. [56]
Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus
cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore
perculit pectus quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia
Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu
Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque responsa
sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate
terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes
iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuvenis longe
alius ingenii quam cuius simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in
quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset, neque in animo suo
quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit
contemptuque tutus esse ubi in iure parum praesidii esset. Ergo ex industria
factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret,
Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator
ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab
Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum
inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per
ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum est, perfectis patris
mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi ad quem eorum regnum
Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: imperium
summum Romae habebit qui uestrum primus, O iuvenes, osculum matri tulerit. Tarquinii
ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii
esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam
redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare
Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit,
scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam,
ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur. [57] Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque
in ea aetate, divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex
Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum
praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno
infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos
opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si primo impetu capi Ardea
posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi
hostes. In his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi
commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes
interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. Forte
potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius,
Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis;
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem
horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor
iuventae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia?
id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit
oculis." Incaluerant uino; "Age sane" omnes; citatis equis
auolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt
inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio
luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae
inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris
certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti
benigne; victor maritus comiter inuitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium
mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata
castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt. [58] Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio
Collatino cum comite uno Collatiam venit. Vbi exceptus benigne ab ignaris
consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens,
postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad
dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso
"Tace, Lucretia" inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu
est; moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam
opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare,
miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Vbi
obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum
dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido
adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam
velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore
muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem
Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita
facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P.
Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte
Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo
inveniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin
salue?" "Minime" inquit; "quid enim salui est
mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo;
ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date
dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis
pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis,
pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem; consolantur
aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare,
non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. "Vos" inquit
"uideritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio
non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet." Cultrum,
quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus
moribunda cecidit. Conclamat vir paterque. [59] Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae
extractum, manantem cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit
"castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes
facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum
stirpe ferro igni quacumque dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec alium
quemquam regnare Romae passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde
Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore
ingenium. Vt praeceptum erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum
iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut
fit, rei novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim
queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque
inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma
capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis
voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre praeside relicto
Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum regibus
nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Vbi eo ventum est,
quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi
anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur. Nec
minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo
ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad
tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit.
Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam
diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et
miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis
indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis miseriaeque et
labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines,
victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus
factos. Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris
nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. His atrocioribusque,
credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus
facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi
abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse
iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde
adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe
Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc
tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat
invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. [60] Harum
rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad
comprimendos motus, flexit viam Brutus—senserat enim adventum—ne obuius
fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius
Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum: liberatorem
urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti
sunt qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam
in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse
caedibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita
urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo
consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli
creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. |