TITI LIVI AB VRBE CONDITA LIBER XXXI 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 [1] Me quoque iuuat, uelut ipse in parte
laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi
profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti
operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et
sexaginta annos—tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum—aeque
multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta
anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum
Carthaginiensibus intulit, iam prouideo animo, uelut qui proximis litori
uadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me
altitudinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, quod prima
quaeque perficiendo minui uidebatur. Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo
haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum
antiquorum uetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam
Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum
coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis triennio prius
depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde
pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos
aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in
Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro peruastato
in urbem compulerat, excitauerunt ad renouandum bellum. [2] Sub idem fere tempus et ab Attalo
rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates
sollicitari. his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore;
consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prouinciis
erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C.
Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent
uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum
finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut,
si coacti iniuriis bellum aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum
erga populum Romanum conseruaret. Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum
audisset a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum factas,
duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas
quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium praefectum socium hac
tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum
inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus
hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde
ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta—iam enim maturae
erant segetes—profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis
quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur positis, improuiso
impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque
etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa,
inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. inde
sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum
suarum, ad consulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod
populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod
esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit. [3] Cum primum senatum habuit, uniuersis
postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis
ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus ut P. Aelius
consul quem uideretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex
Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Laeuinus
propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio
acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus uenisset
edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex,
et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas
partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore
conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet
Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset—haec
scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit. [4] Exitu huius anni cum de agris ueterum
militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum
perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei
uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani
esset, metiendo diuidendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius
Metellus C. et M. Seruilii—Geminis ambobus cognomen erat—L. et A. Hostilii
Catones P. Villius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Aelius Paetus T. Quinctius
Flamininus. Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati
consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q.
Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi
Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L.
Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique
uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum
summa fide et gratia diuiserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab
aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate
praetor creatus erat; et Iouis epulum fuit ludorum causa. [5] Anno quingentesimo quinquagesimo
primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum
rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam.
omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P.
Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus hostiis
rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea, 'quod
senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo nouo bello in animo
haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac
feliciter eueniret'; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica
deque prouinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad
bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laeuino
propraetore allatae et Atheniensium noua legatio uenit quae regem
adpropinquare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed urbem etiam
in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent
consules rem diuinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices
respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque et
triumphum portendi, tum litterae Valeri Aurelique lectae et legati
Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae
agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent:
de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti
essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum tulisset
ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum. [6] P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti
euenit isque rogationem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi
Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis
populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia prouincia
obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius
Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam.
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis
antiquata est. id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte
homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus
plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex
bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres
laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque
hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque
segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli
futura esset. [7] Consul in campo Martio comitiis, priusquam
centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, 'ignorare' inquit 'mihi
uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consuli—neque enim
liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum
molitur—sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam
accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico
bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque
nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis
tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum
summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc
ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam
traiceret, misso cum classe Laeuino qui ultro ei bellum inferret, in
Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in
Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus
cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando
Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde
mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab
Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne aequaueritis Hannibali
Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis.
<aequabitis> dico? quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. minima
accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam
in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte
Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam,
quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos
Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor
prope ad ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae
quam maiorem Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed
Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec uos, si Philippus in
Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim
Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant,
ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia
Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia
bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam
sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in
suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. huius
uobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi
sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac
nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret,
laeta omnia prosperaque portendere.' [8] Ab hac oratione in suffragium missi,
uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex
senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod
bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret;
consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi
Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni
quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum
fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem uideretur ex
iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum. Tum de exercitibus consulum praetorumque actum.
consules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio,
cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu
quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret:
inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio
Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules
darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret.
Q. Fuluius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset,
ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque
milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae prouinciae
esset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam prouinciam
habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam
traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis
Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas
urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res posceret, multis in Italia
contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus,
mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat. [9] In ipso apparatu belli legati a rege
Ptolomaeo uenerunt qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab
rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate
populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi
cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno,
si populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quiescere, si malint,
passurum atque ipsum auxilia, quae facile aduersus Philippum tueri Athenas
possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios
populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos
regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae
esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus
consulto missa. Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad
bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum,
supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne
quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque
uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram uoto publico
Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit ex incerta pecunia uoueri
debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique
statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite
solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad collegium pontificum
referre consul iussus si posset recte uotum incertae pecuniae suscipi. posse
rectiusque etiam esse pontifices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul
praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita
erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus
censuisset ludos donaque facturum uouit. octiens ante ludi magni de certa
pecunia uoti erant, hi primi de incerta. [10] Omnium animis in bellum Macedonicum
uersis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama
exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Iluatibusque et
ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de
Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac
per iram magna ex parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia
ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. uicinae
urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque
per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur
nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum prouinciae
praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia
socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione prouinciae circa
Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia esset:
duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem Punici belli
subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari;
nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque
milia socium quadraginta milibus hostium—tot enim in armis esse—trucidanda
obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri
hostium animos. [11] His litteris recitatis decreuerunt
ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem
edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei
publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q.
Minucio praetori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria uenissent,
missis in uicem earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae
praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem
Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent
ciuem eorum Hamilcarem relictum in Gallia—haud satis scire ex Hasdrubalis
prius an ex Magonis postea exercitu—bellum contra foedus facere, exercitus
Gallorum Ligurumque exciuisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax
placeret, reuocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare
iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam
Carthagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex
foedere restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari
iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima
Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum
rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuuisset iniuriasque
inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes
exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset
serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia
Numidarum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, uasa aurea argenteaque,
toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum
curuli sella; iussique polliceri, si quid ei<s> ad firmandum
augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius
praestaturum. Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies
senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in
fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum
factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a
Masinissa aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab
senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa
ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum
adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius
petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur:
nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum
consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut
Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi:
si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum
fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp.
Lucretius Cn. Octauius, quinqueremes singulis datae. [12] Litterae deinde in senatu recitatae
sunt Q. Minuci praetoris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex
Proserpinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus
uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et
ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum,
homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in
Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris eodem
exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inuenta
pecunia esset, reponi; si quo minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si
uideretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae
uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis
nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priuerni sereno
per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuui i<n> templo Sospitae Iunonis
nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis
nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset,
alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum
suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro
publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in
alienos fetus naturae uisa: ante omnia abominati semimares iussique in mare
extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis
prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de portento eo
iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem quae proxime secundum id
prodigium factae essent imperarunt. carmen praeterea ab ter nouenis
uirginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti
fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. carmen, sicut
patrum memoria Liuius, ita tum condidit P. Licinius Tegula. [13] Expiatis omnibus religionibus—nam
etiam Locris sacrilegium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis
noxiorum in thesauros reposita—cum consules in prouincias proficisci uellent,
priuati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus
mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia
consules, cum ad nouum bellum quod magna classe magnisque exercitibus
gerendum esset uix aerarium sufficeret, negauerant esse unde iis in
praesentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum
bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica uellet,
aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio
tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et priuati aequum postularent nec
tamen soluendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et
utile erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo uenales esse
diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum
lapidem esset copia iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera
asses uectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis,
cum soluere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret
agrum populo. laeti eam condicionem priuati accepere; trientabulumque is
ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus. [14] Tum P. Sulpicius secundum uota in
Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit
et, ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones
discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a
Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium
legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C.
Claudius Cento cum uiginti longis nauibus et mille militum—neque enim ipse
rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis
et Attalo naualibus certaminibus, neutro feliciter proelio, uires expertus,
sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho
Syriae rege diuisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei
regis ambo imminebant. Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses
haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil praeter animos seruant.
Acarnanes duo iuuenes per initiorum dies non initiati templum Cereris
imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo
prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum
palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit
impetrauitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre
Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique
depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et inritatio
quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis ciuitatis ultro
indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam
Philippum cum Aeginam uenissent, rex Piraeum renouandae confirmandaeque cum
Atheniensibus societatis causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum
coniugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem
ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt. [15] In contionem extemplo populus
uocatus ut rex quae uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum
scribere eum de quibus uideretur quam praesentem aut referendis suis in
ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque
multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae
missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum
in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus Philippum gessisset, ad
postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum
etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam
occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat
beneficium, quod naues longas quattuor Atheniensium captas nuper ab
Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum
aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et
Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent
ad decem ueteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis
ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus
dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii
Ceam ab Aegina, inde per insulas Rhodum nauigarunt omnibus praeter Andrum
Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem
acceptis. Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati
aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit,
gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si
institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere
potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque
Thraeciae opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti
perfectique Romanis concesserunt. [16] Philippus magis regio animo est
usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem
quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus
milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso,
classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis
duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo
impetu expugnauit; Aenum inde cum magno labore, postremo per proditionem
Callimedis praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et
Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et
Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditae
et castella quaedam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas
clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni
cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum
milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret,
miserunt. eodem postea, cum iam uix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus
cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque
mari adiutis sociis. [17] Abydeni primo tormentis per muros
dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem
infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad
interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam peruentum esset, legatos ad
regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut
Rhodiam quadriremem cum sociis naualibus Attalique praesidium emitti liceret
atque ipsis urbe excedere cum singulis uestimentis. quibus cum Philippus
nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec
legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam
rabiem uersi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos uirginesque,
infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et
argentum in forum deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque
quae in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et altaria in medio
poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro
pugnantem uidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum
argentum uestemque quae in nauibus esset in mare deicerent, tectis publicis
priuatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus
perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando
adacti; tum militaris aetas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie
excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt ut, cum proelium
nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et
confectos uolneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima
sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt. [18] Ante deditionem ex iis legatis
Romanis qui Alexandream missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu,
audita obsidione Abydenorum ad Philippum uenit. qui questus Attalo Rhodiisque
arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et
Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro
tibi intulerunt arma?' insueto uera audire ferocior oratio uisa est quam quae
habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et forma et super omnia Romanum
nomen te ferociorem facit. ego autem primum uelim uos foederum memores
seruare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et
regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.' Ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque
<alia> coaceruata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta
enim rabies multitudinem inuasit ut repente proditos rati qui pugnantes
mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus
maxime, qui quos ad mortem deuouissent, eorum deditionem uiuorum hosti
fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque
ipsi per omnes uias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex
suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
quo spatio plura facinora in se uicti ediderunt quam infesti edidissent
uictores, nec, nisi quem uincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam
uiuus in potestatem uenit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum
rediit. cum uelut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades
ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro
esse et Apolloniam terrestres copias, nauales Corcyram in hiberna deduxisse. [19] Inter haec legatis, qui in Africam
missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a
Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum
multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitiuos quos inquirendo
uestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui
satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in
Macedoniam miserunt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data
Masinissae mandataque edita; equites mille Numidae, cum duo milia daret,
accepti. ipse in naues imponendos curauit et cum ducentis milibus modium
tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Uerminam
erat. is ad primos fines regni legatis obuiam progressus, ut scriberent ipsi
quas uellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore
sibi cum populo Romano. datae leges pacis iussusque ad eam confirmandam
mittere legatos Romam. [20] Per idem tempus L. Cornelius
Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per
multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut
triumphanti sibi inuehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat
senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque
consul neque praetor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam
prouinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut
ouans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui
nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo
uictus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus
ouans urbem est ingressus. argenti tulit [ex praeda] quadraginta tria milia
pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex praeda centenos
uicenos asses diuisit. [21] Iam exercitus consularis ab Arretio
Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in
Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino aduersus
Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum
interuallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de
uia ad castra oppugnanda duxisset: palati passim uagabantur per agros nullo
satis firmo relicto praesidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum
agmen erat. Galli clamore suorum ex agris reuocati omissa praeda quae in
manibus erat castra repetiuere; et postero die in aciem progressi. nec
Romanus moram pugnandi fecit; sed uix spatium instruendi fuit: eo cursu
hostes in proelium uenerunt. dextra ala—in alas diuisum socialem exercitum
habebat—in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M.
Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius
Flaccus—legati omnes erant—praepositi. praetor secum duos legatos, C.
Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes
hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum
conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt
posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium
aciem, quod in multitudine aduersus paucos facile uidebatur, conati sunt. id
ubi uidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis
dextra laeuaque alae quae in prima acie pugnabat circumdat aedemque Diioui
uouit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat ut parte una duarum
legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec
circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis
cornibus aciem Gallorum uidit, signa inferre confertos milites et perrumpere
ordines iubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente,
cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga uerterunt fugaque
effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae
in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: caesa
aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta,
carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Poenus
eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captiui
ad duo milia liberorum capitum redditi colonis. [22] Magna uictoria laetaque Romae fuit:
litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad
duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu
uis hostium ingens inlata est. quamquam per praetorem prope debellatum erat,
consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in
Galliam uictorem exercitum a praetore accepit. Consul alter cum autumno ferme exacto in prouinciam
uenisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae Corcyrae subducta
erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae
cum Piraeum peruenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem
attulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in
agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naues, quae
non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus
fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi
committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres Rhodiae
quadriremes et erant Atticae tres apertae naues, ad tuendos maritimos agros comparatae.
hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia
existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est. [23] Exules ab Chalcide regiorum
iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam
et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, uagari passim, et
oppidanos praesidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his
auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature peruenerat ut inde prouehi ad
primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur,
classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris mouit et
tranquillo peruectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis
sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis
custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia aedificiis
loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum
acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa
forum ignis tectis iniectus erat: conflagrarunt et horrea regia et
armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde
passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo iam qui
militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane
praefecto praesidii interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde
in naues imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captiui quos
Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis
deiectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naues et Piraeum,
unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut
et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res
principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra
Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit. [24] Demetriade tum Philippus erat. quo
cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis
<rebus> erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum
expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus
cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a
qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae
ac fumantis sociae urbis cum uenisset, paucis uix qui sepelirent bello
absumptos relictis aeque raptim ac uenerat transgressus ponte Euripum per
Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem euentum ratus responsurum.
et respondisset, ni speculator—hemerodromos uocant Graeci, ingens die uno
cursu emetientes spatium—contemplatus regium agmen ex specula quadam,
praegressus nocte media Athenas peruenisset. idem ibi somnus eademque
neglegentia erat quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio
trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede
militantium auxiliorum, conuocatis in forum militibus tuba signum ex arce
dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, ad muros
discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem,
adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum
trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac
conquiescere agmen iussit, ui aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat.
ab Dipylo accessit. porta ea, uelut in ore urbis posita, maior aliquanto
patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae uiae sunt, ut et
oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme
passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium
liberum spatium praeberet. eo limite Athenienses cum Attali praesidio et
cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi
Philippus uidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata
caede—neque enim ulli Graecarum ciuitatium infestior erat—<iram>
expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi
signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira
tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam ad
spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante
aciem cum equitibus paucis euectus in medios hostes ingentem cum suis
ardorem, tum pauorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque
uolneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in
angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen
receptum habuit quia qui in turribus portae erant sustinebant tela ne in
permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites
Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges- templum
Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus—posuit. sed et Cynosarges et
Lycium et quidquid sancti amoeniue circa urbem erat incensum est, dirutaque non
tecta solum sed etiam sepulcra, nec diuini humaniue iuris quicquam prae
impotenti ira est seruatum. [25] Postero die cum primo clausae
fuissent portae, deinde subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina
Romanique ab Piraeo intrauerant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme
milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improuiso templi castellique quod
et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas
custodias animaduertisset et classem a Piraeo subsidio uenire, omisso incepto
Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse
audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi superuenit. consultabant de
bello aduersus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a
Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens
Achaeorum auxilia redintegrauerat bellum agrosque finitimorum uastabat et iam
urbibus quoque erat terribilis. aduersus hunc hostem cum quantum ex quaque
ciuitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam,
quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, <est> pollicitus nec tantum
agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam
Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. haec oratio cum ingenti
adsensu hominum acciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me uestra meis
armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si uobis uidetur,
tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis
sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.'
non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque
oblatum aduersus Lacedaemonios: id quaeri ut obsidem Achaeorum iuuentutem
educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem
coarguere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id modo cum
dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter
quas conuocati essent, decreto de exercitu parando aduersus Nabim facto
concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante
eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, uoluntariis paucis militibus
conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit. [26] Per eos ipsos dies quibus Philippus
in Achaia fuit Philocles praefectus regius ex Euboea profectus cum duobus
milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione
Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit. inde dimidia parte militum ad
praedandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias
opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus
fieret, repente hostes effusos ex improuiso adoriretur. non fefellere
insidiae. itaque reuocatis qui discurrerant ad praedandum militibus
instructisque ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde
uolneribus recessit Philippoque se uenienti ex Achaia coniunxit. temptata et
ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naues Romanae a Piraeo
uenientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. diuiso
deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum
pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret
urbe Athenienses, ipsi Piraeum leui cum praesidio relictum expugnandi
facultas esset. ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere
defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit. inde eruptione
subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus
Piraeum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diuiso cum Philocle
rursus exercitu ad agros uastandos profectus, cum priorem populationem
sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inuiolatum relinqueret,
templa deum quae pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et
ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et
ingeniis artificum praebuit huic furori materiam; neque enim diruere modo
ipsa templa ac simulacra euertere satis habuit, sed lapides quoque, ne
integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira
<erat> satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in
Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit. [27] Consul Sulpicius eo tempore inter
Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium
legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius
extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo
impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, uenit. ac
primo euocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent,
perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis
freti dicta aspernabantur, ui atque armis adortus expugnauit puberibusque
interfectis, praeda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem
incendit. hic metus Codrionem, satis ualidum et munitum oppidum, sine
certamine ut dederetur Romanis effecit. praesidio ibi relicto Cnidus—nomen
propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius—ui capitur. reuertentem
legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius
praefectus, in transitu fluminis a nouissimo agmine adortus postremos
turbauit. ad quorum clamorem et trepidationem cum reuectus equo propere
legatus signa conuertisset et coniectis in medium sarcinis aciem direxisset,
non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures
capti. legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo
ad classem. [28] Hac satis felici expeditione bello
commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana ueniunt,
Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato
Longari filius: bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre
gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera,
cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Aetolos
concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis—nam ii quoque per id tempus
uenerant—mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur,
qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios quoque
missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius—iam enim in
Macedoniam peruenerat—apparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis
ex amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad
obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum,
haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad
Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta aduentu Romanorum fidem mutaret. [29] Concilium Aetolorum stata die, quod
Panaetoli<c>um uocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis
legati iter accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus
uenit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi
Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui <in>
nulla noua re nihil se noui habere quod adferrent dixerunt: quibus enim de
causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent,
compositam semel pacem seruare eos debere. 'an imitari' inquit unus ex
legatis 'Romanorum licentiam, an leuitatem dicam, mauultis? qui cum legatis
uestris Romae responderi ita iussissent: "quid ad nos uenitis, Aetoli,
sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut
bellum secum aduersus Philippum geratis postulant; et antea propter uos et
pro uobis arma sumpta aduersus eum simulabant, nunc uos in pace esse cum
Philippo prohibent. Messanae ut auxilio essent primo in Siciliam
transcenderunt, iterum ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem
eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent
uectigalemque prouinciam securibus et fascibus subiecerunt. scilicet sicut
uos Naupacti legibus uestris per magistratus a uobis creatos concilium
habetis, socium hostemque libere quem uelitis lecturi, pacem ac bellum
arbitrio habituri uestro, sic Siculorum ciuitatibus Syracusas aut Messanam
aut Lilybaeum indicitur concilium. praetor Romanus conuentus agit: eo imperio
euocati conueniunt, excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum
lictoribus uident, uirgae tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis
alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut possunt, cum
Italiae urbes, Regium Tarentum Capuam—ne finitimas quarum ruinis creuit urbs
Roma nominem—, eidem subiectas uideant imperio. Capua quidem sepulcrum ac
monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest,
urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta
crudelius habitanda quam si deiecta foret. furor est, si alienigenae homines
plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti haec
tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere
aliquid uidetur libertati uestrae; qui, cum merito uestro uobis infensus
esset, nihil a uobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae
desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero
ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis.
Aetolos Acarnanas Macedonas, eiusdem linguae homines, leues ad tempus ortae
causae diiungunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris aeternum
omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae perpetua est, non
mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed unde coepit oratio mea, ibi
desinet. hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante
decreuistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et
compositam turbare uolunt. in qua consultatione nihil fortuna mutauit, cur
uos mutetis non uideo.' [30] Secundum Macedonas ipsis Romanis
ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in
crudelitatem saeuitiamque regis inuehi poterant, introducti sunt.
deplorauerunt uastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se
queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quaedam belli iura,
quae ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, praedas hominum
pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; uerum enim uero id se
queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros uocet adeo omnia simul
diuina humanaque iura polluerit ut priore populatione cum infernis deis,
secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque
diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi.
delubra sibi fuisse quae quondam pagatim habitantes in paruis illis castellis
uicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta
reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum.
qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si
liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum. urbis quoque suae similem
deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subuenissent. eodem enim scelere urbem
colentes deos praesidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris
templum, eodem Piraei Iouem Mineruamque; sed ab eorum non templis modo sed
etiam moenibus ui atque armis repulsum in ea delubra quae sola religione tuta
fuerint saeuisse. itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti
Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos
plurimum possent, bellum susciperent. [31] Tum Romanus legatus: 'totam
orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et
Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes
uenissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem
haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque
inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod
obicere ultra possim? eadem haec Cianos Abydenos Aenios Maronitas Thasios
Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora
etiam acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ad
ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non
posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio
a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem ad quam
defendendam missa erat per scelus possedit. comprobauimus ergo id facinus? an
bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et
ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia
cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab
externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope
per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi
Syracusani seruire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et
liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram
esse et ciuitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum
illis aduersus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac uectigales esse:
quin contra hoc et uos et omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga
nos fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt,
nos paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum aduersus Samnites per annos
prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere
primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo ciuitate nobis
coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi omnium Italiae populorum,
praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati
se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque
urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito
ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum
mortem consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita
oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem
innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatae
captaeue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini
uictae pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis
facile uictis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam aduersus nos
fortunam belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec aduersus Philippum,
cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem
inhumaniorem prope quam crudelitatem uos, quo propiores Macedoniae estis,
melius nostis. quod ad uos attinet, Aetoli, nos pro uobis bellum suscepimus
aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis
bello Punico occupatis nobis coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus
poterat accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a uobis bellum
et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis
uiribus nostris in Macedoniam incubuimus, et uobis restituendi uos in
amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo
quam uincere cum Romanis mauultis.' [32] Haec dicta ab Romano cum essent,
inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, ut
fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni
discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit:
celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum
praecipitata raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui
possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret
tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace
belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent
extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet
concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque
<sit> ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis
ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis
melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. haec in concilio
Aetolorum acta. [33] Philippus impigre terra marique
parabat bellum. nauales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum
Romanamque classem principio ueris ab Aegina ratus moturos, nauibus
maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat; ipse
terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse
credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a
filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum.
per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis
extulerat integrum uehens, quod in usum militi satis esset praebentibus
agris. oppida uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quaedam ui
expugnata, quaedam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris
inueniebantur. ad Lyncum statiua posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum
circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa
pauoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset
consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit.
idem error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, quam
regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hae duae
alae ex diuerso, cum diu incertis itineribus uagatae per Dassaretios essent,
tandem in unum iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum
equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in
conspectum uenirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem
uidere, concurrendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti
utrimque, haud impares aequis uiribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio
ipsorum equorumque incerta uictoria diremit proelium; Macedonum quadraginta
equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati
quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad
consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos leuitas ingeniorum ad
cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet. [34] Philippus aliquid et ad caritatem
suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si
equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri
eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam
incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores
ad subeundam omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pigritiamque
incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta uolnera uidissent,
cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi
detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta
diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et foeditatem aliam uolnerum
uiderunt, aduersus quae tela quosque uiros pugnandum foret pauidi uolgo
cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis
congressum. itaque reuocato filio praesidioque quod in faucibus Pelagoniae
erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam
patefecit. ipse cum uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus
transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis
tumulum propinquum Ataeo fossa ac uallo conmuniuit; ac subiecta cernens
Romana castra, admiratus esse dicitur et uniuersam speciem castrorum et
discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum
interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. biduum consul
et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra uallum;
tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit. [35] Rex non tam celerem aleam uniuersi
certaminis timens quadringentos Tralles—Illyriorum id, sicut alio diximus
loco, est genus—et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero
equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium
equites misit. ab Romanis autem—aberat acies eorum paulo plus quingentos passus—uelites
et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem
aequarent. credere regii genus pugnae quo adsueuerant fore, ut equites in
uicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent,
Illyriorum uelocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses
in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbauit hunc ordinem
pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam
si tota acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis rem
gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, stantibus equis, partim
ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita
nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator
et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano parmam gladiumque
habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere
itaque dimicationem nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra
refugerunt. [36] Uno deinde intermisso die, cum
omnibus copiis equitum leuisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte
caetratos, quos peltas<tas> uocant, loco opportuno inter bina castra in
insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut si aperto proelio
procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum
locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae
cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene
gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio uictor et tutus a fraude
insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem
descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani,
quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra
uallum hostem uidit, in tumulos quoque ac sub ipsum uallum exprobrans metum
successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam
propinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros
equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, interuallo tutiorem
frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum—id est loco nomen—mouit. cum in
propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos tenuit, ut
cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos uidit, cum omni
equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem uelocissimi pedites
cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et
frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem ad consectandos
uagos frumentatores emisit dato signo ne quem uiuum relinquerent, cum parte
ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri uidebantur hostes
obsedit. iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana
nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et
plures ab obsidentibus uias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis
quam certum nuntium intulerunt castris. [37] Consul equitibus iussis qua quisque
posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine
quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt
decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios habuerunt
hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium
edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat et
Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque
superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium
auxiliares multos ex improuiso uolnerabant, conferti praeparatique in
dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non
in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum
foret: nunc auiditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum
tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa
suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque momento temporis
fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus
congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in
paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque
in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus haud multum
afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit
pauidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes
non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit.
rex circumuectus paludes per uias inuiaque trepida fuga in castra tandem, iam
desperantibus plerisque incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum
equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi
spoliis simul armorum relatis abducti. [38] Fuere qui hoc die regem
temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum
fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae
uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium leuemque armaturam
fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere
debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento
temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si
omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter
tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi ex proelio intra uallum, protinus
inde superuadentem munimenta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit
rex; cum uero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante
portas praesidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse
paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne
regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros
fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque
minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque
ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si
undique circumuentus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi
poterat. itaque secundum duas aduersas equestres pugnas multo minus tutam
moram in iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere
abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui
indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda uigilia
multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit. [39] Corpus iam curabat consul cum
uenisse caduceatorem et quid uenisset nuntiatum est. responso tantum dato
mane postero die fore copiam conueniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique
insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. montes quam uiam
non ingressurum graui agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce
caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset,
ignarus qua sequeretur, iisdem statiuis frumentando dies aliquot consumpsit.
Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat
conuexit; inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem
hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium statiua habuisset,
profectus inde transuersis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. mouere
itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud
procul inde et ipse uallo super ripam amnis ducto—Erigonum incolae
uocant—consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad
occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum
possent, praecessit. ibi alia uallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro
muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia
suppeditabat, <pr>opere permuniit atque, ut ipse rebatur, uiam suapte
natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
erant pleraque siluestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae
nisi ubi praelongis hastis uelut uallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat
libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiae
ingentis et ipsae longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant.
Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis
impetum faceret, in patentem uolneri equum equitemque sagittas conicere
poterat, ita aduersus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam uim
habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut uanum teli genus
senserunt esse, saxis passim tota ualle iacentibus incessebant hostem. ea
maiore cum sonitu quam uolnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes
Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per aduersos
uadunt hostes, partim breui circuitu cum in iugum collis euasissent, trepidos
ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis
difficili fuga, plerosque etiam obtruncant. [40] Ita angustiae minore certamine quam
quod animis proposuerant superatae et in Eordaeam peruentum, ubi peruastatis
passim agris in Elimiam <consul> se recepit. inde impetum in Orestidem
facit et oppidum Celetrum est adgressus in paeneinsula situm: lacus moenia
cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti
clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine
succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium uiderunt, priusquam
experirentur certamen metu in deditionem uenerunt. ab Celetro in Dassaretios
processit urbemque Pelion ui cepit. seruitia inde cum cetera praeda abduxit,
[et] libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio
ualido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam
faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam,
unde orsus bellum erat, copias reduxit. Philippum auerterant Aetoli et Athamanes et Dardani et
tot bella repente alia ex aliis locis exorta. aduersus Dardanos, iam
recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore
parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo
postremum agmen segniores eos ad mouendos domo exercitus efficere. Aetolos
Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor
fuerat, idem proximo concilio ad arma conciuerat post famam equestris ad
Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in
Macedoniam, ad hoc classis Romanae aduentum Oreum et super circumfusas tot
Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem. [41] Hae causae Damocritum Aetolosque
restituerant Romanis; et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti Cercinium
obsedere. clauserant portas, incertum ui an uoluntate, quia regium habebant
praesidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum;
qui superfuerunt e magna clade liberi seruique inter ceteram praedam abducti.
is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit
petere. Aetoli inopia praedae inde auersi in Perrhaebiam ire pergunt.
Cyretias ibi ui capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt uoluntate in
deditionem societatemque accepti. ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander
auctor erat: et imminet Athamania huic urbi uidebaturque expugnari sine magno
certamine posse. Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente
quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Aetolorum nec castra
quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque
ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa
esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcado<ni> urbi
uideret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamuis leui
munimento tutum cepit. cum Aetoli nisi quod populabantur uix meminisse
uiderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes uagarentur, alii in
castris sine stationibus per somnum uinumque dies noctibus aequarent,
Philippus inopinantibus aduenit. quem cum adesse refugientes ex agris quidam
pauidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces—et erat forte
meridianum tempus, quo plerique graues cibo sopiti iacebant—: excitare alii
alios, iubere arma capere, alios dimittere ad reuocandos qui palati per agros
praedabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum
exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum
aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium
equitatum numero armis animisque praestantem. itaque primo impetu fusi uix
temptato certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique quidam quos
equites ab agmine fugientium interclusere. [42] Philippus suis iam uallo
adpropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos uirosque non tam
proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate
habebat. itaque turmatim equites, in uicem manipulos leuis armaturae aquatum
ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen
peditum tardius ductum propter grauitatem armorum. quod ubi aduenit, et ipsis
imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent
binis ternisue summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum
leui armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moueret.
Aetoli—iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in
castra—ut defensuri munimenta circa portas uallumque armatos disponunt, dum
quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum
sunt et succedere ad uallum parati atque instructi coepere, repente omnes
relictis stationibus per auersam partem castrorum ad tumulum ad castra
Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique
sunt Aetolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin
Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per
direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima
luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Aetoli eodem pauore quo sua
castra reliquerant nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit
Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles
ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt. non ita multos in
dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus,
ut desertum tumulum uidet, ad carpendum hostium agmen misit. [43] Per eos dies et Athenagoras regius
praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo
turbauit; dein, postquam Dardani conuersis signis direxere aciem, aequa pugna
iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et leui
armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque
immobilibus armis uexabant; et loca ipsa adiuuabant. occisi perpauci sunt,
plures uolnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis sed
confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per
opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto
forti, non prospero solum euentu. minuit deinde ei forte oblata res hostium
Aetolorum numerum. Scopas princeps gentis ab Alexandrea magno cum pondere
auri ab rege Ptolomaeo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede
conductos Aegyptum auexit; nec ex iuuentute Aetolorum quemquam reliquisset,
ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens,
incertum cura gentis an ut aduersaretur Scopae parum donis cultus, partem
iuniorum castigando domi continuisset. [44] Haec ea aestate ab Romanis
Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L.
Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo
regi coniuncta est. tum uero Atheniensium ciuitas, cui odio in Philippum per
metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec
unquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in
omnibus liberis ciuitatibus tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum
pollet, fauore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque
sciuit ut Philippi statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius
uirile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi
sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent,
omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumue
honoris eius causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea
poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset;
sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque,
exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari
Philippum liberos eius regnumque, terrestres naualesque copias, Macedonum
genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod ad notam
ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem
iussurum; si quis contra ignominiam proue honore eius dixisset fecissetue,
qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia quae aduersus
Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo seruarentur.
Athenienses quidem litteris uerbisque, quibus solis ualent, bellum aduersus
Philippum gerebant. [45] Attalus Romanique cum Piraeum primo
ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad
honores sociorum atque in ira aduersus hostem fuerant Atheniensium decretis,
nauigant a Piraeo Andrum. et cum in portu quem Gaureion uocant constitissent,
missis qui temptarent oppidanorum animos, si uoluntate tradere urbem quam uim
experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis
suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium
oppugnandarum diuersis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus
aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante uisa animique militum tam
prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est,
urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia
tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque ut cum singulis uestimentis
Delium Boeotiae transueherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis
regi Attalo concessa: praedam ornamentaque urbis ipsi auexerunt. Attalus, ne
desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut
manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto trauecti eo fuerant
promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum
inclinaret animos, reuocati. Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot
oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia uix operae pretium erat,
abscessere. ad Prasias—continentis Atticae is locus est—Issaeorum uiginti
lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum
agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto
Issaei redirent, tenuit. inde omnes uelis in altum datis mari medio praeter
Scyrum insulam Icum peruenere. ibi paucos dies saeuiente Borea retenti, ubi
prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, uastatam urbem direptamque
nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse
ad uescendum poterant ad naues rettulere; praedae nec erat quicquam nec
meruerant Graeci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad
Mendaeum, maritimum ciuitatis eius uicum, tenuere. inde cum superato
promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem uellent, saeua coorta
tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis
in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam
fuit. nam conlectis in unum nauibus expositisque copiis adgressi urbem cum
multis uolneribus repulsi—et erat ualidum ibi regium praesidium- inrito
incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae
promunturio nauigantes Acanthum petiere. ibi primo ager uastatus, deinde ipsa
urbs ui capta ac direpta; nec ultra progressi—iam enim et graues praeda naues
habebant—retro unde uenerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt. [46] Ibi relicta classe decem nauibus expeditis
sinum Maliacum intrauere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi
belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad communicanda
consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato uenit. petitum ex foedere ab
Attalo est ut mille milites <mitteret>; tantum enim numerum bellum
gerentibus aduersus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi quoque
grauati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo
circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum
suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam
cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit. Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. ualida ea
ciuitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio:
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Acesimbroto
uiginti Rhodiae naues, tectae omnes. eam classem in stationem ad Zelasium
miserunt—Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune
obiectum—ut, si quid inde mouerent Macedonum naues, in praesidio essent.
Heraclides praefectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si
quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta ui quicquam ausurus. Oreum
diuersi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii
aduersus uallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
et ut loca diuersa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus
et uineis et ariete ad mouendo muris, regii ballistis catapultisque et alio
omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et
cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum
non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam
praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul
minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus
ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione
celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus ~<militibus>
relictis, quod satis uidebatur ad opera perficienda, traicit in proxima
continentis Larisamque—non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam
Cremasten uocant—subito aduentu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon
nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus
oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod
intus erat labore adsiduo, uigiliis diurnis pariter nocturnisque et
uolneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam
locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super
portum est perruperunt. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et
ipse urbem inuasit stratis magna ex parte muris: praesidium oppidanique in
arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiua
corpora Romanis cessere. [47] Iam autumnale aequinoctium
instabat, et est sinus Euboicus quem Coela uocant suspectus nautis; itaque
ante hiemales motus euadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum
erant, repetunt. Apustius triginta nauibus ibi relictis super Maleum nauigat
Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit;
secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum
remissis. haec ea aestate terra marique aduersus Philippum sociosque eius ab
consule et legato Romanis adiuuantibus rege Attalo et Rhodiis gesta. Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in
prouinciam uenisset, haud clam tulit iram aduersus praetorem quod absente se
rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones
induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius
simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho
imminens quem absente consule irato atque inuidente facilius impetrari posse
ratus <est>, Romam inopinato cum uenisset, senatum in aede Bellonae
habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem inuehi liceret
petit. [48] Apud magnam partem senatus et
magnitudine rerum gestarum ualebat et gratia. maiores natu negabant triumphum
et quod alieno exercitu rem gessisset et quod prouinciam reliquisset
cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id uero eum nullo exemplo
fecisse. consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant—potuisse
enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret
in aduentum eius rem extrahere—et quod praetor non fecisset, senatui
faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et
praetorem audissent uerius de causa existimaturos esse. magna pars senatus
nihil praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset
censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quae uelut claustra ad
cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa
esset traiecturumque id incendium uelut ex continentibus tectis in alteram
tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? nam si
sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum
praetori dederit—potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu rem
geri uoluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem
gereretur—aut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam
iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas
non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et
pugnandum esse interdum non quia uelis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam
euentumque pugnae spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac
direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captiuos reciperatos
restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea
uictoria laetatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes
habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L.
Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica
bella. [49] Huius generis orationibus ipsius
amicorumque uicta est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas
triumphumque frequentes L. Furio decreuerunt. triumphauit de Gallis in
magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta uiginti milia
aeris, argenti <bigati> centum septuaginta milia mille quingentos.
neque captiui ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque milites
secuti: omnia praeter uictoriam penes consulem esse apparebat. Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in
Africa uouerat magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum ut
quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos
annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemuiri adsignarent. triumuiri
item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis
attenuatae uires eius coloniae erant, C. Terentius Varro T. Quinctius
Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Venusiam adscripserunt. Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul
Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit.
quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo
et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex prouincia Romam comitiorum causa
uenisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab
senatu neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita
triumphum decresse senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et
<non> eorum qui bello interfuissent uerba audiret: maiores ideo
instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent,
ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus
uideret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnauerit, si non militem,
lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid ueri praetor uaniue
adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L.
Cornelius Lentulus P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius
Flamininus L. Valerius Flaccus L. Villius Tappulus Cn. Baebius
Tamphilus. [50] Annona quoque eo anno peruilis
fuit; frumenti uim magnam ex Africa aduectam aediles curules M. Claudius
Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diuiserunt. et
ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea
quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus
L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat,
ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis
causa <M.> Valeri Laeuini a P. et M. filiis eius facti et munus
gladiatorium datum ab iis; paria quinque et uiginti pugnarunt. M.
Aurelius Cotta decemuir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius Glabrio
suffectus. Comitiis
aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non
possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam
obtineret prouinciam; C. Valerius Flaccus, quem praesentem creauerant, quia
flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum autem plus
quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco
ut legibus solueretur, senatus decreuit ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu
consulum daret, consules si iis uideretur cum tribunis plebis agerent uti ad
plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus praetor
designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque sciuit ut perinde esset ac
si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum:
rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire
iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum ueniret et
L. Manlius Acidinus decederet de prouincia multos post annos, plebes Cn.
Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania
iussit. |