SEXTI PROPERTI ELEGIARVM LIBER PRIMVS
I
Cynthia
prima suis miserum me cepit ocellis,
contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas 5
improbus, et nullo vivere consilio.
ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle,
labores
saevitiam durae contudit
Iasidos. 10
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
rursus in hirsutas ibat et ille feras;
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo velocem potuit domuisse
puellam: 15
tantum in amore fides et benefacta valent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
nec meminit notas, ut prius, ire vias.
at vos, deductae quibus est pellacia lunae
et labor in magicis sacra piare
focis, 20
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
posse Cytinaeis ducere carminibus.
aut vos, qui sero lapsum revocatis,
amici, 25
quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentes et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit
iter. 30
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
nam me nostra Venus noctes exercet amaras,
et nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque
moretur 35
cura, neque assueto mutet amore torum.
quod si quis monitis tardas adverterit aures,
heu referet quanto verba dolore mea!
II
Quid iuvat
ornato procedere, vita, capillo
et tenuis Coa veste movere sinus,
aut quid Orontea crines perfundere murra,
teque peregrinis vendere muneribus,
naturaeque decus mercato perdere
cultu, 5
nec sinere in propriis membra nitere bonis?
crede mihi, non ulla tuaest medicina figurae:
nudus Amor formam non amat artificem.
aspice quos summittat humus non fossa colores,
ut veniant hederae sponte sua
melius, 10
surgat et in solis formosior arbutus antris,
et sciat indocilis currere lympha vias.
litora nativis praefulgent picta lapillis,
et volucres nulla dulcius arte canunt.
non sic Leucippis succendit Castora
Phoebe, 15
Pollucem cultu non Helaira soror;
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
Eueni patriis filia litoribus;
nec Phrygium falso traxit candore maritum
avecta externis Hippodamia
rotis: 20
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
qualis Apelleis est color in tabulis.
non illis studium fuco conquirere amantes:
illis ampla satis forma pudicitia.
non ego nunc vereor ne sis tibi vilior
istis: 25
uni si qua placet, culta puella sat est;
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
Aoniamque libens Calliopea lyram,
unica nec desit iucundis gratia verbis,
omnia quaeque Venus, quaeque Minerva
probat. 30
his tu semper eris nostrae gratissima vitae,
taedia dum miserae sint tibi luxuriae.
III
Qualis
Thesea iacuit cedente carina
languida desertis Cnosia litoribus;
qualis et accubuit primo Cepheia somno
libera iam duris cotibus Andromede;
nec minus assiduis Edonis fessa
choreis 5
qualis in herboso concidit Apidano:
talis visa mihi mollem spirare quietem
Cynthia consertis nixa caput manibus,
ebria cum multo traherem vestigia Baccho,
et quaterent sera nocte facem
pueri. 10
hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,
molliter impresso conor adire toro;
et quamvis duplici correptum ardore iuberent
hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
subiecto leviter positam temptare
lacerto 15
osculaque admota sumere tarda manu,
non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
expertae metuens iurgia saevitiae;
sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
Argus ut ignotis cornibus
Inachidos. 20
et modo solvebam nostra de fronte corollas
ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
et modo gaudebam lapsos formare capillos;
nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
omnia quae ingrato largibar munera
somno, 25
munera de prono saepe voluta sinu;
et quotiens raro duxti suspiria motu,
obstupui vano credulus auspicio,
ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
neve quis invitam cogeret esse suam: 30
donec diversas praecurrens luna fenestras,
luna moraturis sedula luminibus,
compositos levibus radiis patefecit ocellos.
sic ait in molli fixa toro
cubitum:
'tandem te nostro referens iniuria
lecto 35
alterius clausis expulit e foribus?
namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
languidus exactis, ei mihi, sideribus?
o utinam talis perducas, improbe, noctes,
me miseram qualis semper habere
iubes! 40
nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
interdum leviter mecum deserta querebar
externo longas saepe in amore moras:
dum me iucundis lassam Sopor impulit
alis. 45
illa fuit lacrimis ultima cura meis.'
IV
Quid mihi
tam multas laudando, Basse, puellas
mutatum domina cogis abire
mea?
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur
hoc magis assueto ducere servitio?
tu licet Antiopae formam Nycteidos, et
tu 5
Spartanae referas laudibus Hermionae,
et quascumque tulit formosi temporis aetas;
Cynthia non illas nomen habere sinat:
nedum, si levibus fuerit collata figuris,
inferior duro iudice turpis
eat. 10
haec sed forma mei pars est extrema furoris;
sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
ingenuus color et motis decor artubus et quae
gaudia sub tacita discere veste libet.
quo magis et nostros contendis solvere
amores, 15
hoc magis accepta fallit uterque fide.
non impune feres: sciet haec insana puella
et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
quaeret; erit tanti criminis illa
memor, 20
et te circum omnis alias irata puellas
differet: heu nullo limine carus eris.
nullas illa suis contemnet fletibus aras,
et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.
non ullo gravius temptatur Cynthia
damno 25
quam sibi cum rapto cessat amore decus,
praecipue nostro. maneat sic semper, adoro,
nec quicquam ex illa quod querar inveniam!
invide, tu tandem voces compesce
molestas 29(1.5.1)
et sine nos cursu, quo sumus, ire
pares! 30(1.5.2)
V
Quid tibi vis, insane? meae
sentire furores?
infelix, properas ultima nosse
mala,
et miser ignotos vestigia ferre per ignes,
et bibere e tota toxica Thessalia.
non est illa vagis similis collata puellis:
molliter irasci non sciet illa tibi.
quod si forte tuis non est contraria votis,
at tibi curarum milia quanta
dabit! 10
non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
illa ferox animis alligat una viros.
a, mea contemptus quotiens ad limina curres,
cum tibi singultu fortia verba cadent,
et tremulus maestis orietur fletibus
horror, 15
et timor informem ducet in ore notam,
et quaecumque voles fugient tibi verba querenti,
nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
tum grave servitium nostrae cogere puellae
discere et exclusum quid sit abire
domum; 20
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,
aut cur sim toto corpore nullus ego.
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
nescit Amor priscis cedere imaginibus.
quod si parva tuae dederis vestigia
culpae, 25
quam cito de tanto nomine rumor eris!
non ego tum potero solacia ferre roganti,
cum mihi nulla mei sit medicina mali;
sed pariter miseri socio cogemur amore
alter in alterius mutua flere
sinu. 30
quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
quaerere: non impune illa rogata venit.
VI
Non ego nunc
Hadriae vereor mare noscere tecum,
Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
cum quo Rhipaeos possim conscendere montes
ulteriusque domos vadere Memnonias;
sed me complexae remorantur verba
puellae, 5
mutatoque graves saepe colore preces.
illa mihi totis argutat noctibus ignes,
et queritur nullos esse relicta deos;
illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
quae solet ingrato tristis amica
viro. 10
his ego non horam possum durare querelis:
ah pereat, si quis lentus amare potest!
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
atque Asiae veteres cernere divitias,
ut mihi deducta faciat convicia
puppi 15
Cynthia et insanis ora notet manibus,
osculaque opposito dicat sibi debita vento,
et nihil infido durius esse viro?
tu patrui meritas conare anteire secures,
et vetera oblitis iura refer
sociis. 20
nam tua non aetas umquam cessavit amori,
semper at armatae cura fuit patriae;
et tibi non umquam nostros puer iste labores
afferat et lacrimis omnia nota meis!
me sine, quem semper voluit fortuna
iacere, 25
huic animam extremam reddere nequitiae.
multi longinquo periere in amore libenter,
in quorum numero me quoque terra tegat.
non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
hanc me militiam fata subire
volunt. 30
at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor,
seu pedibus terras seu pontum remige carpes,
ibis et accepti pars eris imperii:
tum tibi si qua mei veniet non immemor
hora, 35
vivere me duro sidere certus eris.
VII
Dum tibi
Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
armaque fraternae tristia militiae,
atque, ita sim felix, primo contendis Homero
(sint modo fata tuis mollia carminibus),
nos, ut consuemus, nostros agitamus
amores, 5
atque aliquid duram quaerimus in dominam;
nec tantum ingenio quantum servire dolori
cogor et aetatis tempora dura queri.
hic mihi conteritur vitae modus, haec mea famast,
hinc cupio nomen carminis ire
mei. 10
me laudent doctae solum placuisse puellae,
Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
me legat assidue post haec neglectus amator,
et prosint illi cognita nostra mala.
te quoque si certo puer hic concusserit
arcu— 15
quo nollem nostros me violasse deos!—
longe castra tibi, longe miser agmina septem
flebis in aeterno surda iacere situ;
et frustra cupies mollem componere versum,
nec tibi subiciet carmina serus
Amor. 20
tum me non humilem mirabere saepe poetam,
tunc ego Romanis praeferar ingeniis.
[nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro
'ardoris nostri magne poeta iaces.']
tu cave nostra tuo contemnas carmina
fastu: 25
saepe venit magno faenore tardus Amor.
VIIIA
Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?
an tibi sum gelida vilior
Illyria?
et tibi iam tanti, quicumquest, iste videtur,
ut sine me vento quolibet ire velis?
tune audire potes vesani murmura
ponti 5
fortis, et in dura nave iacere potes?
tu pedibus teneris positas fulcire pruinas,
tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae,
et sit iners tardis navita
Vergiliis, 10
nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena,
neve inimica meas elevet aura preces
et me defixum vacua patiatur in
ora 15
crudelem infesta saepe vocare manu!
sed quocumque modo de me, periura, mereris,
sit Galatea tuae non aliena viae;
atque ego non videam talis subsidere
ventos, 13
cum tibi provectas auferet unda rates,
ut te felici post victa Ceraunia
remo 19
accipiat placidis Oricos aequoribus.
nam me non ullae poterunt corrumpere, de te
quin ego, vita, tuo limine verba querar;
nec me deficiet nautas rogitare citatos
'dicite, quo portu clausa puella meast?',
et dicam 'licet Artaciis considat in
oris, 25
et licet Hylaeis, illa futura meast.'
VIIIB
Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!
vicimus: assiduas non tulit
illa preces.
falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
destitit ire novas Cynthia nostra
vias. 30
illi carus ego et per me carissima Roma
dicitur, et sine me dulcia regna negat.
illa vel angusto mecum requiescere lecto
et quocumque modo maluit esse mea,
quam sibi dotatae regnum vetus
Hippodamiae, 35
et quas Elis opes apta pararat equis.
quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,
non tamen illa meos fugit avara sinus.
hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
sed potui blandi carminis
obsequio. 40
sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
quis ego fretus amo: Cynthia rara meast!
nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
sive dies seu nox venerit, illa meast!
nec mihi rivalis certos subducet
amores: 45
ista meam norit gloria canitiem.
IX
Dicebam tibi
venturos, irrisor, amores,
nec tibi perpetuo libera verba fore:
ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
et tibi nunc quaevis imperat empta modo.
non me Chaoniae vincant in amore
columbae 5
dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
atque utinam posito dicar amore rudis!
quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
aut Amphioniae moenia flere
lyrae? 10
plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
i quaeso et tristis istos sepone libellos,
et cane quod quaevis nosse puella velit!
quid si non esset facilis tibi copia! nunc
tu 15
insanus medio flumine quaeris aquam.
necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
haec est venturi prima favilla mali.
tum magis Armenias cupies accedere tigres
et magis infernae vincula nosse
rotae, 20
quam pueri totiens arcum sentire medullis
et nihil iratae posse negare tuae.
nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
ut non alterna presserit ille manu.
nec te decipiat, quod sit satis illa
parata: 25
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast,
quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,
nec vigilare alio limine cedat Amor.
qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
quisquis es, assiduas tu fuge
blanditias! 30
illis et silices et possint cedere quercus,
nedum tu possis, spiritus iste levis.
quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
dicere quo pereas saepe in amore levat.
X
O iucunda
quies, primo cum testis amori
affueram vestris conscius in lacrimis!
o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,
o quotiens votis illa vocanda meis,
cum te complexa morientem,
vidimus et longa ducere verba mora!
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
et mediis caelo Luna ruberet equis,
non tamen a vestro potui secedere lusu:
tantus in alternis vocibus ardor
erat. 10
sed quoniam non es veritus concredere nobis,
accipe commissae munera laetitiae:
non solum vestros didici reticere dolores,
est quiddam in nobis maius, amice, fide.
possum ego diversos iterum coniungere
amantes, 15
et dominae tardas possum aperire fores;
et possum alterius curas sanare recentis,
nec
Cynthia me docuit, semper quae
cuique petenda
quaeque cavenda forent: non nihil egit
Amor. 20
tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
neve superba loqui, neve tacere diu;
neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris,
neu tibi pro vano verba benigna cadant.
irritata venit, quando contemnitur
illa, 25
nec meminit iustas ponere laesa minas:
at quo sis humilis magis et subiectus amori,
hoc magis effectu saepe fruare bono.
is poterit felix una remanere puella,
qui numquam vacuo pectore liber erit.
XI
Ecquid te
mediis cessantem, Cynthia, Baiis,
qua iacet Herculeis semita litoribus,
et modo Thesproti mirantem subdita regno
proxima Misenis aequora nobilibus,
nostri cura subit memores adducere
noctes? 5
ecquis in extremo restat amore locus?
an te nescio quis simulatis ignibus hostis
sustulit e nostris, Cynthia, carminibus,
ut solet amoto labi custode
puella, 15
perfida communis nec meminisse deos?
atque utinam mage te remis confisa
minutis 9
parvula Lucrina cumba moretur aqua,
aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
alternae facilis cedere lympha manu,
quam vacet alterius blandos audire susurros
molliter in tacito litore compositam!
non quia perspecta non es mihi cognita
fama, 17
sed quod in hac omnis parte timetur amor.
ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
attulerint nostri: culpa timoris
erit. 20
ah mihi non maior carae custodia matris
aut sine te vitae cura sit ulla meae!
tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
omnia tu nostrae tempora laetitiae.
seu tristis veniam seu contra laetus
amicis, 25
quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
tu modo quam primum corruptas desere Baias:
multis ista dabunt litora discidium,
litora quae fuerunt castis inimica puellis:
ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
XII
Quid mihi
desidiae non cessas fingere crimen,
quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
tam multa illa meo divisast milia lecto,
quantum Hypanis
nec mihi consuetos amplexu nutrit
amores 5
Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
contigit ut simili posset amare fide.
invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
lecta Prometheis dividit herba
iugis? 10
non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
quantus in exiguo tempore
fugit amor!
nunc primum longas solus cognoscere noctes
cogor et ipse meis auribus esse gravis.
felix, qui potuit praesenti flere
puellae 15
(non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
aut, si despectus, potuit mutare calores
(sunt quoque translato gaudia servitio).
mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
XIII
Tu, quod
saepe soles, nostro laetabere casu,
Galle, quod abrepto solus amore vacem.
at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
fallere te numquam,
dum tibi deceptis augetur fama
puellis, 5
certus et in nullo quaeris amore moram,
perditus in quadam tardis pallescere curis
incipis, et primo lapsus abire gradu.
haec erit illarum contempti poena doloris:
multarum miseras exiget una
vices. 10
haec tibi vulgaris istos compescet amores,
nec nova quaerendo semper
amicus eris.
haec non sum rumore malo, non augure doctus;
vidi ego: me quaeso teste negare potes?
vidi ego te toto vinctum languescere
collo 15
et flere iniectis, Galle, diu manibus,
et cupere optatis animam deponere labris,
et quae deinde meus celat, amice, pudor.
non ego complexus potui diducere vestros:
tantus erat demens inter utrosque
furor. 20
non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo
Taenarius facili pressit amore deus,
nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben
sensit ab Oetaeis gaudia prima rogis.
una dies omnis potuit praecurrere
amantes: 25
nam tibi non tepidas subdidit illa faces,
nec tibi praeteritos passast succedere fastus,
nec sinet: addictum te tuus ardor aget.
nec mirum, cum sit Iove dignae proxima Ledae
et Ledae partu gratior, una
tribus; 30
illa sit Inachiis et blandior heroinis,
illa suis verbis cogat amare Iovem.
tu vero quoniam semel es periturus amore,
utere: non alio limine dignus eras.
qui tibi sit felix, quoniam novus incidit,
error; 35
et quotcumque voles, una sit ista tibi.
XIV
Tu licet
abiectus Tiberina molliter unda
Lesbia Mentoreo vina bibas opere,
et modo tam celeris mireris currere lintres
et modo tam tardas funibus ire rates;
et nemus omne satas intendat vertice
silvas, 5
urgetur quantis Caucasus arboribus;
non tamen ista meo valeant contendere amori:
nescit Amor magnis cedere divitiis.
nam sive optatam mecum trahit illa quietem,
seu facili totum ducit amore
diem, 10
tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,
et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
quae maneant, dum me fata perire volent!
nam quis divitiis adverso gaudet Amore? 15
nulla mihi tristi praemia sint Venere!
illa potest magnas heroum infringere vires,
illa etiam duris mentibus esse dolor:
illa neque Arabium metuit transcendere limen
nec timet ostrino, Tulle, subire
toro, 20
et miserum toto iuvenem versare cubili:
quid relevant variis serica textilibus?
quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor
regna vel Alcinoi munera despicere.
XV
Saepe ego
multa tuae levitatis dura timebam,
hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
tu tamen in nostro lenta
timore venis;
et potes hesternos manibus componere
crines 5
et longa faciem quaerere desidia,
nec minus Eois pectus variare lapillis,
ut
at non sic Ithaci digressu mota Calypso
desertis olim fleverat
aequoribus: 10
multos illa dies incomptis maesta capillis
sederat, iniusto multa locuta salo,
et quamvis numquam post haec visura, dolebat
illa tamen, longae conscia laetitiae.
nec sic Aesoniden rapientibus anxia
ventis 17
Hypsipyle vacuo constitit in thalamo:
Hypsipyle nullos post illos sensit amores,
ut semel Haemonio tabuit
hospitio. 20
coniugis Euadne miseros elata per ignes
occidit, Argivae fama pudicitiae.
Alphesiboea suos ultast pro coniuge
fratres, 15
sanguinis et cari vincula rupit amor.
quarum nulla tuos potuit convertere
mores, 23
tu quoque uti fieres nobilis historia.
desine iam revocare tuis periuria verbis,
Cynthia, et oblitos parce movere deos;
audax ah nimium, nostro dolitura periclo,
si quid forte tibi durius inciderit!
alta prius retro labentur flumina ponto,
annus et inversas duxerit ante
vices, 30
quam tua sub nostro mutetur pectore cura:
sis quodcumque voles, non aliena tamen.
tam tibi ne viles isti videantur ocelli,
per quos saepe mihi credita perfidiast!
hos tu iurabas, si quid mentita
fuisses, 35
ut tibi suppositis exciderent manibus:
et contra magnum potes hos attollere Solem,
nec tremis admissae conscia nequitiae?
quis te cogebat multos pallere colores
et fletum invitis ducere
luminibus? 40
quis ego nunc pereo, similis moniturus amantes
non ullis tutum credere blanditiis.
XVI
Quae fueram
magnis olim patefacta triumphis,
ianua Patriciae vota Pudicitiae,
cuius inaurati celebrarunt limina currus,
captorum lacrimis umida supplicibus,
nunc ego, nocturnis potorum saucia
rixis, 5
pulsata indignis saepe queror manibus,
et mihi non desunt turpes pendere corollae
semper et exclusi signa iacere faces.
nec possum infamis dominae defendere voces,
nobilis obscenis tradita
carminibus; 10
nec tamen illa suae revocatur parcere famae,
turpior et saecli vivere luxuria.
has inter gravius cogor deflere querelas,
supplicis a longis tristior excubiis.
ille meos numquam patitur requiescere postes, 15
arguta referens carmina blanditia:
'ianua vel domina penitus crudelior ipsa,
quid mihi tam duris clausa taces foribus?
cur numquam reserata meos admittis amores,
nescia furtivas reddere mota
preces? 20
nullane finis erit nostro concessa dolori,
turpis et in tepido limine somnus erit?
me mediae noctes, me sidera prona iacentem,
frigidaque Eoo me dolet aura gelu.
o utinam traiecta cava mea vocula
rima 27
percussas dominae vertat in auriculas!
sit licet et saxo patientior illa Sicano,
sit licet et ferro durior et
chalybe, 30
non tamen illa suos poterit compescere ocellos,
surget et invitis spiritus in lacrimis.
nunc iacet alterius felici nixa lacerto,
at mea nocturno verba cadunt Zephyro.
sed tu sola mei, tu maxima causa
doloris, 35
victa meis numquam, ianua, muneribus,
tu sola humanos numquam miserata
dolores 25
respondes tacitis mutua cardinibus.
te non ulla meae laesit petulantia
linguae; 37
quae solet irato dicere tanta ioco,
ut me tam longa raucum patiare querela
sollicitas trivio pervigilare
moras? 40
at tibi saepe novo deduxi carmina versu,
osculaque innixus pressa dedi gradibus.
ante tuos quotiens verti me, perfida, postes,
debitaque occultis vota tuli manibus!'
haec ille et si quae miseri novistis
amantes, 45
et matutinis obstrepit alitibus.
sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis
fletibus alterna differor invidia.
XVII
Et merito,
quoniam potui fugisse puellam,
nunc ego desertas alloquor alcyonas.
nec mihi Cassiope salvo visura carinam,
omniaque ingrato litore vota cadunt.
quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia,
venti: 5
aspice, quam saevas increpat aura minas.
nullane placatae veniet fortuna procellae?
haecine parva meum funus
harena teget?
tu tamen in melius saevas converte querelas:
sat tibi sit poenae nox et iniqua
vada. 10
an poteris siccis mea fata reposcere ocellis,
ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
ah pereat, quicumque rates et vela paravit
primus et invito gurgite fecit iter!
nonne fuit levius dominae pervincere
mores 15
(quamvis dura, tamen rara puella fuit),
quam sic ignotis circumdata litora silvis
cernere et optatos quaerere Tyndaridas?
illic si qua meum sepelissent fata dolorem,
ultimus et posito staret amore
lapis, 20
illa meo caros donasset funere crines,
molliter et tenera poneret ossa rosa;
illa meum extremo clamasset pulvere nomen,
ut mihi non ullo pondere terra foret.
at vos, aequoreae formosa Doride
natae, 25
candida felici solvite vela choro:
si quando vestras labens Amor attigit undas,
mansuetis socio parcite litoribus.
XVIII
Haec certe
deserta loca et taciturna querenti,
et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
hic licet occultos proferre impune dolores,
si modo sola queant saxa tenere fidem.
unde tuos primum repetam, mea Cynthia,
fastus? 5
quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
qui modo felicis inter numerabar amantes,
nunc in amore tuo cogor habere notam.
quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?
an nova tristitiae causa puella tuae? 10
sic mihi te referas,
limine formosos intulit ulla pedes.
quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
non ita saeva tamen venerit ira mea,
ut tibi sim merito semper furor, et tua
flendo 15
lumina deiectis turpia sint lacrimis.
an quia parva damus mutato signa colore,
et non ulla meo clamat in ore fides?
vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
fagus et Arcadio pinus amica
deo. 20
ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
scribitur et teneris Cynthia
corticibus!
ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
quae solum tacitis cognita sunt foribus!
omnia consuevi timidus perferre
superbae 25
iussa neque arguto facta dolore queri.
pro quo continui montes et frigida rupes
et datur inculto tramite dura quies;
et quodcumque meae possunt narrare querelae,
cogor ad argutas dicere solus
aves. 30
sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,
nec deserta tuo nomine saxa
vacent.
XIX
Non ego nunc
tristis vereor, mea Cynthia, Manes,
nec moror extremo debita fata rogo;
sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
hic timor est ipsis durior exsequiis.
non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, 5
ut meus oblito pulvis amore vacet.
illic Phylacides iucundae coniugis heros
non potuit caecis immemor esse locis,
sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
Thessalis antiquam venerat umbra
domum. 10
illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
traicit et fati litora magnus amor.
illic formosae veniant chorus heroinae,
quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia,
forma 15
gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
quamvis te longae remorentur fata senectae,
cara tamen lacrimis ossa futura meis.
quae tu viva mea possis sentire favilla!
tum mihi non ullo mors sit amara
loco. 20
quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto
abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,
cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
flectitur assiduis certa
puella minis.
quare, dum licet, inter nos laetemur
amantes: 25
non satis est ullo tempore longus amor.
XX
Hoc pro
continuo te, Galle, monemus amore,
quod tibi ne vacuo defluat ex animo:
saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:
crudelis Minyis sic erat Ascanius.
est tibi non infra specie, non nomine
dispar, 5
Theiodamanteo proximus ardor Hylae:
huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae,
sive Aniena tuos tinxerit unda pedes,
sive Gigantei spatiabere litoris ora,
sive ubicumque vago fluminis
hospitio, 10
Nympharum semper cupidas defende rapinas
(non minor Ausoniis est amor Adryasin);
ne tibi sit duros montes et frigida saxa,
Galle, neque expertos semper adire lacus.
quae miser ignotis error perpessus in
oris 15
Herculis indomito fleverat Ascanio.
namque ferunt olim Pagasae navalibus Argo
egressam longe Phasidos isse viam,
et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
Mysorum scopulis applicuisse
ratem. 20
hic manus heroum, placidis ut constitit oris,
mollia composita litora fronde tegit.
at comes invicti iuvenis processerat ultra
raram sepositi quaerere fontis aquam.
hunc duo sectati fratres, Aquilonia
proles 25
(nunc superat Zetes, nunc superat Calais),
oscula suspensis instabant carpere plantis,
oscula et alterna ferre supina fuga.
ille sed extrema pendentes ludit in ala
et volucris ramo summovet
insidias. 30
iam Pandioniae cessit genus Orithyiae:
ah dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.
hic erat Arganthi Pege sub vertice montis,
grata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nulli pendebant debita
curae 35
roscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato
candida purpureis mixta papaveribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
proposito florem praetulit officio, 40
et modo formosis incumbens nescius undis
errorem blandis tardat imaginibus.
tandem haurire parat demissis flumina palmis
innixus dextro plena trahens umero.
cuius ut accensae Dryades candore
puellae 45
miratae solitos destituere choros
prolapsum et leviter facili traxere liquore,
tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
cui procul Alcides ter 'Hyla!' respondet: at illi
nomen ab extremis montibus aura
refert. 50
his, o Galle, tuos monitus servabis amores,
formosum ni vis perdere rursus Hylan.
XXI
Tu, qui consortem properas evadere casum,
miles ab Etruscis saucius aggeribus,
quid nostro gemitu turgentia lumina torques?
pars ego sum vestrae proxima militiae.
sic te servato possint gaudere
parentes, 5
haec soror acta tuis sentiat e lacrimis:
Gallum per medios ereptum Caesaris enses
effugere ignotas non potuisse manus;
et quaecumque super dispersa invenerit ossa
montibus Etruscis, haec sciat esse mea.
XXII
Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates,
quaeris pro nostra semper amicitia.
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,
Italiae duris funera temporibus,
cum Romana suos egit discordia
cives— 5
sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor,
tu proiecta mei perpessa's membra propinqui,
tu nullo miseri contegis ossa solo—
proxima suppositos contingens Umbria campos
me genuit terris fertilis uberibus.
SEXTI PROPERTI ELEGIARVM LIBER SECVNDVS
I
QVAERITIS, unde mihi totiens scribantur amores,
unde meus veniat mollis in ore liber.
non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo.
ingenium nobis ipsa puella facit.
sive illam Cois fulgentem incedere cogis,
hac totum e Coa veste volumen erit;
seu vidi ad frontem sparsos errare capillos,
gaudet laudatis ire superba comis;
sive lyrae carmen digitis percussit eburnis,
miramur, facilis ut premat arte manus;
seu cum poscentis somnum declinat ocellos,
invenio causas mille poeta novas;
seu nuda erepto mecum luctatur amictu,
tum vero longas condimus Iliadas;
seu quidquid fecit sive est quodcumque locuta,
maxima de nihilo nascitur historia.
quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent,
ut possem heroas ducere in arma manus,
non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo
impositam, ut caeli Pelion esset iter,
nec veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri,
Xerxis et imperio bina coisse vada,
regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae,
Cimbrorumque minas et bene facta Mari:
bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu
Caesare sub magno cura secunda fores.
nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos
aut canerem Siculae classica bella fugae,
eversosque focos antiquae gentis Etruscae,
et Ptolomaeei litora capta Phari,
aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem
septem captivis debilis ibat aquis,
aut regum auratis circumdata colla catenis,
Actiaque in Sacra currere rostra Via;
te mea Musa illis semper contexeret armis,
et sumpta et posita pace fidele caput:
Theseus infernis, superis testatur Achilles,
hic Ixioniden, ille Menoetiaden.
*******
sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus
intonet angusto pectore Callimachus,
nec mea conveniunt duro praecordia versu
Caesaris in Phrygios condere nomen avos.
navita de ventis, de tauris narrat arator,
enumerat miles vulnera, pastor ovis;
nos contra angusto versantes proelia lecto:
qua pote quisque, in ea conterat arte diem.
laus in amore mori: laus altera, si datur uno
posse frui: fruar o solus amore meo!
si memini, solet illa levis culpare puellas,
et totam ex Helena non probat Iliada.
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae,
pocula privigno non nocitura suo,
seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive
Colchis Iolciacis urat aena focis,
una meos quoniam praedata est femina sensus,
ex hac ducentur funera nostra domo.
omnis humanos sanat medicina dolores:
solus amor morbi non amat artificem.
tarda Philoctetae sanavit crura Machaon,
Phoenicis Chiron lumina Phillyrides,
et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis
restituit patriis Androgeona focis,
Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus
senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.
hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus
Tantalea poterit tradere poma manu;
dolia virgineis idem ille repleverit urnis,
ne tenera assidua colla graventur aqua;
idem Caucasia solvet de rupe Promethei
bracchia et a medio pectore pellet avem.
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent,
et breve in exiguo marmore nomen ero,
Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae,
et vitae et morti gloria iusta meae,
si te forte meo ducet via proxima busto,
esseda caelatis siste Britanna iugis,
taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
'Huic misero fatum dura puella fuit.'
II
LIBER eram
et vacuo meditabar vivere lecto;
at me composita pace fefellit Amor.
cur haec in terris facies humana moratur?
Iuppiter, ignosco pristina furta tua.
fulva coma est longaeque manus, et maxima toto
corpore, et incedit vel Iove digna soror,
aut cum Dulichias Pallas spatiatur ad aras,
Gorgonis anguiferae pectus operta comis;
qualis et Ischomache Lapithae genus heroine,
Centauris medio grata rapina mero;
Mercurio satis fertur Boebeidos undis
virgineum Brimo composuisse latus.
cedite iam, divae, quas pastor viderat olim
Idaeis tunicas ponere verticibus!
hanc utinam faciem nolit mutare senectus,
etsi Cumaeae saecula vatis aget!
III
'Qvi nullum
tibi dicebas iam posse nocere,
haesisti, cecidit spiritus ille tuus!
vix unum potes, infelix, requiescere mensem,
et turpis de te iam liber alter erit.'
quaerebam, sicca si posset piscis harena
nec solitus ponto vivere torvus aper;
aut ego si possem studiis vigilare severis:
differtur, numquam tollitur ullus amor.
nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit
(lilia non domina sint magis alba mea;
ut Maeotica nix minio si certet Hibero,
utque rosae puro lacte natant folia),
nec de more comae per levia colla fluentes,
non oculi, geminae, sidera nostra, faces,
nec si qua Arabio lucet bombyce puella
(non sum de nihilo blandus amator ego):
quantum quod posito formose saltat Iaccho,
egit ut euhantis dux Ariadna choros,
et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro,
par Aganippeae ludere docta lyrae;
et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
carmina quae quivis non putat aequa suis.
num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
candidus argutum sternuit omen Amor?
haec tibi contulerunt caelestia munera divi,
haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
non non humani partus sunt talia dona:
ista decem menses non peperere bona.
gloria Romanis una es tu nata puellis:
Romana accumbes prima puella Iovi,
nec semper nobiscum humana cubilia vises;
post Helenam haec terris forma secunda redit.
hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
Europae atque Asiae causa puella fuit:
nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
vel Priamo belli causa probanda fuit.
si quis vult fama tabulas anteire vetustas,
hic dominam exemplo ponat in arte meam:
sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,
uret et Eoos, uret et Hesperios.
his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,
acrior, ut moriar, venerit alter amor!
ac veluti primo taurus detractat aratra,
post venit assueto mollis ad arva iugo,
sic primo iuvenes trepidant in amore feroces,
dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt.
turpia perpessus vates est vincla Melampus,
cognitus Iphicli surripuisse boves;
quem non lucra, magis Pero
mox Amythaonia nupta futura domo.
IV
MVLTA prius
dominae delicta queraris oportet,
saepe roges aliquid, saepe repulsus eas,
et saepe immeritos corrumpas dentibus unguis,
et crepitum dubio suscitet ira pede!
nequiquam perfusa meis unguenta capillis,
ibat et expenso planta morata gradu.
non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis,
non Perimedaeae gramina cocta manus;
nam cui non ego sum fallaci praemia vati?
quae mea non decies somnia versat anus?
quippe ubi nec causas nec apertos cernimus ictus,
unde tamen veniant tot mala caeca via est;
non eget hic medicis, non lectis mollibus aeger,
huic nullum caeli tempus et aura nocet;
ambulat‹et subito mirantur funus amici!
sic est incautum, quidquid habetur amor.
hostis si quis erit nobis, amet ille puellas:
gaudeat in puero, si quis amicus erit.
tranquillo tuta descendis flumine cumba:
quid tibi tam parvi litoris unda nocet?
alter saepe uno mutat praecordia Verbo,
altera vix ipso sanguine mollis erit.
V
Hoc verum
est, tota te ferri, Cynthia, Roma,
et non ignota vivere nequitia?
haec merui sperare? dabis mihi, perfida, poenas;
et nobis aliquo, Cynthia, ventus erit.
inveniam tamen e multis fallacibus unam,
quae fieri nostro carmine nota velit,
nec mihi tam duris insultet moribus et te
vellicet: heu sero flebis amata diu.
nunc est ira recens, nunc est discedere tempus:
si dolor afuerit, crede, redibit amor.
non ita Carpathiae variant Aquilonibus undae,
nec dubio nubes vertitur atra Noto,
quam facile irati verbo mutantur amantes:
dum licet, iniusto subtrahe colla iugo.
nec tu non aliquid, sed prima nocte, dolebis;
omne in amore malum, si patiare, leve est.
at tu per dominae Iunonis dulcia iura
parce tuis animis, vita, nocere tibi.
non solum taurus ferit uncis cornibus hostem,
verum etiam instanti laesa repugnat ovis.
nec tibi periuro scindam de corpore vestis,
nec mea praeclusas fregerit ira fores,
nec tibi conexos iratus carpere crinis,
nec duris ausim laedere pollicibus:
rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,
cuius non hederae circuiere caput.
scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas,
'Cynthia, forma potens; Cynthia, verba
crede mihi, quamvis contemnas murmura famae,
hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
VI
NON ita
complebant Ephyraeae Laidos aedis,
ad cuius iacuit Graecia toea fores;
turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
Phryne tam multis facta beata viris.
quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
me tener in cunis et sine voce puer;
me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
me soror et cum quae dormit amica simul:
omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
et miser in tunica suspicor esse virum.
his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
his Troiana vides funera principiis;
aspera Centauros eadem dementia iussit
frangere in adversum pocula Pirithoum.
cur exempla petam Graium? tu
criminis auctor
nutritus duro, Romule, lacte lupae:
tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
et quaecumque viri femina limen amat!
templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,
si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
quae manus obscenas depinxit prima tabellas
et posuit casta turpia visa domo,
illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos
nequitiaeque suae noluit esse rudis.
a gemat, in terris, ista qui protulit arte
turpia sub tacita condita laetitia!
non istis olim variabant tecta figuris:
tum paries nullo crimine pictus erat.
sed non immerito! velavit
aranea fanum
et mala desertos occupat herba deos.
quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
quae numquam supra pes inimicus eat?
nam nihil invitae tristis custodia prodest:
quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
nos uxor numquam, numquam seducet amica:
semper amica mihi, semper et uxor eris.
VII
GAVISA est certe sublatam Cynthia legem,
qua quondam edicta flemus uterque diu,
ni nos divideret: quamvis diducere amantis
non queat invitos Iuppiter ipse duos.
'At magnus Caesar.' sed magnus Caesar in armis:
devictae gentes nil in amore valent.
nam citius paterer caput hoc discedere collo
quam possem nuptae perdere more faces,
aut ego transirem tua limina clausa maritus,
respiciens udis prodita luminibus.
a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos,
tibia, funesta tristior illa tuba!
unde mihi Parthis natos praebere triumphis?
nullus de nostro sanguine miles erit.
quod si vera meae comitarent castra puellae,
non mihi sat magnus Castoris iret equus.
hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen,
gloria ad hibernos lata Borysthenidas.
tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, solus:
hic erit et patrio nomine pluris amor.
VIII
ERIPITVR
nobis iam pridem cara puella:
et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?
nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
ipsum me iugula, lenior hostis ero.
possum ego in alterius positam spectare lacerto?
nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
et Thebae steterant altaque Troia fuit.
munera quanta dedi vel qualia carmina feci!
illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'
ergo iam multos nimium temerarius annos,
improba, qui tulerim teque tuamque domum?
ecquandone tibi liber sum visus? an usque
in nostrum iacies verba superba caput?
sic igitur prima moriere aetate, Properti?
sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,
insultetque rogis, calcet et ossa mea!
quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
corruit ipse suo saucius ense latus,
et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
qua sine Thebanam noluit ire domum?
sed non effugies: mecum moriaris oportet;
hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
cessare in tectis pertulit arma sua.
viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,
fervere et Hectorea Dorica castra face;
viderat informem multa Patroclon harena
porrectum et sparsas caede iacere comas,
omnia formosam propter Briseida passus:
tantus in erepto saevit amore dolor.
at postquam sera captiva est reddita poena,
fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.
inferior multo cum sim vel matre vel armis,
mirum, si de me iure triumphat Amor?
IX
ISTE quod
est, ego saepe fui: sed fors et in hora
hoc ipso eiecto carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salva per annos
vivere, tam multis femina digna procis;
coniugium falsa poterat differre Minerva,
nocturno solvens texta diurna dolo;
visura et quamvis numquam speraret Vlixem,
illum exspectando facta remansit anus.
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem
candida vesana verberat ora manu;
et dominum lavit maerens captiva cruentum,
propositum flavis in Simoenta vadis,
foedavitque comas, et tanti corpus Achilli
maximaque in parva sustulit ossa manu;
cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater,
Scyria nec viduo Deidamia toro.
tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis,
tunc etiam felix inter et arma pudor.
at tu non una potuisti nocte vacare,
impia, non unum sola manere diem!
quin etiam multo duxistis pocula risu:
forsitan et de me verba fuere mala.
hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:
di faciant, isto capta fruare viro!
haec mihi vota tuam propter suscepta salutem,
cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae,
et lectum flentes circum staremus amici?
hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit?
quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
aut mea si staret navis in Oceano?
sed vobis facile est verba et componere fraudes:
hoc unum didicit femina semper opus.
non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
quam cito feminea non constat foedus in ira,
sive ea causa gravis sive ea causa
nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
tela, precor, pueri, promite acuta magis,
figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
sanguis erit vobis maxima
sidera sunt testes et matutina pruina
et furtim misero ianua aperta mihi,
te nihil in vita nobis acceptius umquam:
nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
solus ero, quoniam non licet esse tuum.
atque utinam, si forte pios eduximus annos,
ille vir in medio fiat amore lapis!
*******
non ob regna magis diris cecidere sub armis
Thebani media non sine matre duces,
quam, mihi si media liceat pugnare puella,
mortem ego non fugiam morte subire tua.
X
SED tempus lustrare aliis Helicona choreis,
et campum Haemonio iam dare tempus equo.
iam libet et fortis memorare ad proelia turmas
et Romana mei dicere castra ducis.
quod si deficiant vires, audacia certe
laus erit: in magnis et voluisse sat est.
aetas prima canat Veneres, extrema tumultus:
bella canam, quando scripta puella mea est.
nunc volo subducto gravior procedere vultu,
nunc aliam citharam me mea Musa docet.
surge, anima, ex humili; iam, carmine, sumite vires;
Pierides, magni nunc erit oris opus.
iam negat Euphrates equitem post terga tueri
Parthorum et Crassos se tenuisse dolet:
India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho,
et domus intactae te tremit Arabiae;
et si qua extremis tellus se subtrahit oris,
sentiat illa tuas postmodo capta manus!
haec ego castra sequar; vates tua castra canendo
magnus ero: servent hunc mihi fata diem!
at caput in magnis ubi non est tangere signis,
ponitur hac imos ante corona pedes;
sic nos nunc, inopes laudis conscendere carmen,
pauperibus sacris vilia tura damus.
nondum etiam Ascraeos norunt mea carmina fontis,
sed modo Permessi flumine lavit Amor.
XI
SCRIBANT de te alii vel sis ignota licebit:
laudet, qui sterili semina ponit humo.
omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto
auferet extremi funeris atra dies;
et tua transibit contemnens ossa viator,
nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit.'
XIl
QVICVMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
nonne putas miras hunc habuisse manus?
is primum vidit sine sensu vivere amantis,
et levibus curis magna perire bona.
idem non frustra ventosas addidit alas,
fecit et humano corde volare deum:
scilicet alterna quoniam iactamur in unda,
nostraque non ullis permanet aura locis.
et merito hamatis manus est armata sagittis,
et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet:
ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.
in me tela manent, manet et puerilis imago:
sed certe pennas perdidit ille suas;
evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam,
assiduusque meo sanguine bella gerit.
quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
si pudor est, alio traice tela una!
intactos isto satius temptare veneno:
non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.
quam si perdideris, quis erit qui talia cantet,
(haec mea Musa levis gloria magna tua est),
qui caput et digitos et lumina nigra puellae,
et canat ut soleant molliter ire pedes?
XIII
NON tot
Achaemeniis armantur etrusca sagittis
spicula quot nostro pectore fixit Amor.
hic me tam gracilis vetuit contemnere Musas,
iussit et Ascraeum sic habitare nemus,
non ut Pieriae quercus mea verba sequantur,
aut possim Ismaria ducere valle feras,
sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu:
tunc ego sim Inachio notior arte Lino.
non ego sum formae tantum mirator honestae,
nec si qua illustris femina iactat avos:
me iuvet in gremio doctae legisse puellae,
auribus et puris scripta probasse mea.
haec ubi contigerint, populi confusa valeto
fabula: nam domina iudice tutus ero.
quae si forte bonas ad pacem verterit auris,
possum inimicitias tunc ego ferre Iovis.
XIIIb
QVANDOCVMQVE
igitur nostros mors claudet ocellos,
accipe quae serves funeris acta mei.
nec mea tunc longa spatietur imagine pompa
nec tuba sit fati vana querela mei;
nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,
nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
plebei parvae funeris exsequiae.
sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli,
quos ego Persephonae maxima dona feram.
tu vero nudum pectus lacerata sequeris,
nec fueris nomen lassa vocare meum,
osculaque in gelidis pones suprema labellis,
cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor
accipiat Manis parvula testa meos,
et sit in exiguo laurus super addita busto,
quae tegat exstincti funeris umbra locum,
et duo sint versus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,
VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.
nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,
quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
tu quoque si quando venies ad fata, memento,
hoc iter ad lapides cana veni memores.
interea cave sis nos aspernata sepultos:
non nihil ad verum conscia terra sapit.
atque utinam primis animam me ponere cunis
iussisset quaevis de Tribus una Soror!
nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
Nestoris est visus post
tria saecla cinis:
cui si longaevae minuisset fata senectae
Gallicus Iliacis miles in aggeribus,
non ille Antilochi vidisset corpus humari,
diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'
tu tamen amisso non numquam flebis amico:
fas est praeteritos semper amare viros.
testis, qui niveum quondam percussit Adonem
venantem Idalio vertice durus aper,
illis formosum iacuisse paludibus; illuc
diceris effusa tu, Venus, isse coma.
sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis:
nam mea qui poterunt ossa minuta loqui?
XIV
NON ita
Dardanio gavisus Atrida triumpho est,
cum caderent magnae Laomedontis opes;
nec sic errore exacto laetatus Vlixes,
cum tetigit carae litora Dulichiae;
nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten,
cuius falsa tenens fleverat ossa soror;
nec sic incolumem Minois Thesea vidit,
Daedalimn lino cum duce rexit iter;
quanta ego praeterita collegi gaudia nocte:
immortalis ero, si altera talis erit.
at dum demissis supplex cervicibus ibam,
dicebar sicco vilior esse lacu.
nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos,
nec mihi ploranti lenta sedere potest.
atque utinam non tam sero mihi nota fuisset
condicio! cineri nunc medicina datur.
alltc pedes caecis lucebat semita nobis:
scilicet insano nemo in amore videt.
hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes!
sic hodie veniet, si qua negavit heri.
pulsabant alii frustra dominamque vocabant:
mecum habuit positum lenta puella caput.
haec mihi devictis potior victoria Parthis,
haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt.
magna ego dona tua figam, Cytherea, columna,
taleque sub nostro nomine carmen erit:
HAS PONO ANTE TVAS TIBI, DIVA, PROPERTIVS AEDIS
EXVVIAS, TOTA NOCTE RECEPTVS AMANS.
nunc a te, mea lux, veniet mea litore navis
servato, an mediis sidat onusta vadis.
quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,
vestibulum iaceam mortuus ante tuum!
XV
O me
felicem! o nox mihi candida! et o tu
lectule deliciis facte beate meis!
quam multa apposita narramus verba lucerna,
quantaque sublato lumine rixa fuit!
nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
interdum tunica duxit operta moram.
illa meos somno lapsos patefecit ocellos
ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
oscula sunt labris nostra morata tuis!
non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
si nescis, oculi sunt in amore duces.
ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
cum Menelaeo surgeret e thalamo;
nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
dicitur et nudae concubuisse deae.
quod si pertendens animo vestita cubaris,
scissa veste meas experiere manus:
quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
ostendes matri bracchia laesa tuae.
necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
nox tibi longa venit, nec reditura dies.
atque utinam haerentis sic nos vincire catena
velles, ut numquam solveret ulla dies!
exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
masculus et totum femina coniugium.
errat, qui finem vesani quaerit amoris:
verus amor nullum novit habere modum.
terra prius falso partu deludet arantis,
et citius nigros Sol agitabit equos,
fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
aridus et sicco gurgite piscis erit,
quam possim nostros alio transferre dolores:
huius ero vivus, mortuus huius ero.
quod mihi secum talis concedere noctes
illa velit, vitae longus et annus erit.
si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
nocte una quivis vel deus esse potest.
qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
et pressi multo membra iacerc mero,
non ferrum crudele ncque esset bellica navis,
nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
lassa foret crinis solere Roma suos.
haec certe merito poterunt laudare minores:
laeserunt nullos pocula nostra deos.
tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!
omnia si dederis oscula, pauca dabis.
ac veluti folia arentis liquere corollas,
quae passim calathis strata natare vides,
sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
forsitan includet crastina fata dies.
XVI
PRAETOR ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris,
maxima praeda tibi, maxima cura mihi.
non potuit saxo vitam posuisse Cerauno?
a, Neptune, tibi qualia dona darem!
nunc sine me plena fiunt convivia mensa,
nunc sine me tota ianua nocte patet.
quare, si sapis, oblatas ne desere messis
et stolidum pleno vellere carpe pecus;
deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,
dic alias iterum naviget Illyrias!
Cynthia non sequitur fascis nec curat honores,
semper amatorum ponderat una sinus.
at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
rumpat ut assiduis membra libidinibus!
ergo muneribus quivis mercatur amorem?
Iuppiter, indigna merce puella perit.
semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,
et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
straminea posset dux habitare casa!
numquam Venales essent ad munus amicae,
atque una fieret cana puella domo;
numquam septenas noctes seiuncta cubares,
candida tam foedo bracchia fusa viro,
non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
formosis levitas semper amica fuit.
barbarus exclusis agitat vestigia lumbis‹
et subito felix nunc mea regna tenet!
aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
arserit et quantis nupta Creusa malis.
nullane sedabit nostros iniuria fletus?
an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
at pudeat certe, pudeat!‹nisi forte, quod aiunt,
turpis amor surdis auribus esse solet.
cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
Actia damnatis aequora militibus:
hunc infamis arnor versis dare terga carinis
iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
illa, qua vicit, condidit arma manu.
sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,
quosve dedit flavo lumine chrysolithos,
haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
non semper placidus periuros ridet amantis
Iuppiter et surda neglegit aure preces.
vidistis toto sonitus percurrere caelo,
fulminaque aetheria desiluisse domo:
non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion,
nec sic de nihilo fulminis ira cadit;
periuras tunc ille solet punire puellas,
deceptus quoniam flevit et ipse deus.
quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,
ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.
XVII
MENTIRI
noctem, promissis ducere amantem,
hoc erit infectas sanguine habere manus!
horum ego sum vates, quotiens desertus amaras
explevi noctes, fractus utroque toro.
vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,
ut liquor arenti fallat ab ore sitim;
vel tu Sisyphios licet admirere labores,
difficile ut toto monte volutet onus;
durius in terris nihil est quod vivat amante,
nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
quem modo felicem invidia admirante ferebant,
nunc decimo admittor vix ego quoque die.
nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
sumere et in nostras trita venena manus;
nec licet in triviis sicca requiescere luna,
aut per rimosas mittere verba fores.
quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
tum flebit, cum in me senserit esse fidem.
XVIIIa
ASSIDVAE
multis odium peperere querelae:
frangitur in tacito femina saepe viro.
si quid vidisti, semper vidisse negato!
aut si quid doluit forte, dolere nega!
XVIIIb
quid mea si
canis aetas candesceret annis,
et faceret scissas languida ruga genas?
at non Tithoni spernens Aurora senectam
desertum Eoa passa iacere domo est:
illum saepe suis decedens fovit in ulnis
quam prius adiunctos sedula lavit equos;
illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
maturos iterum est questa redire dies;
illa deos currum conscendens dixit iniquos,
invitum et terris praestitit officium.
cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
quam gravis amisso Memnone luctus erat.
cum sene non puduit talem dormire puellam
et canae totiens oscula ferre comae.
at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
ipsa anus haud longa curva futura die.
quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
XVIIc
NUNC etiam
infectos demens imitare Britannos,
ludis et externo tincta nitore caput?
ut natura dedit, sic omnis recta figura est:
turpis Romano Belgicus ore color.
illi sub terris fiant mala multa puellae,
quae mentita suas vertit inepta comas!
deme: mihi certe poteris formosa videri,
mi formosa sat es, si modo saepe venis.
an si caeruleo quaedam sua tempora fuco
tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,
frater ego et tibi sim filius unus ego.
ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,
nec nimis ornata fronte sedere velis.
credam ego narranti, noli committere, famae:
et terram mmor transilit et maria.
XIX
ETSI me
invito discedis, Cynthia, Roma,
laetor quod sine me devia rura coles.
nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
qui te blanditiis non sinat esse probam;
nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,
nec tibi clamatae somnus amarus erit.
sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis
et pecus et finis pauperis agricolae.
illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
fanaque peccatis plurima causa tuis.
illic assidue tauros spectabis arantis,
et vitem docta ponere falce comas;
atque ibi rara feres inculto tura sacello,
haedus ubi agrestis corruet ante focos;
protinus et nuda choreas imitabere sura;
omnia ab externo sint modo tuta viro.
ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
incipiam captare feras et reddere pinu
cornua et audaces ipse monere canis;
non tamen ut vastos ausim temptare leones
aut celer agrestis comminus ire sues.
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
excipere et structo figere avem calamo,
qua formosa suo Clitumnus flumina luco
integit, et niveos abluit unda boves.
tu quotiens aliquid conabere, vita, memento
venturum paucis me tibi Luciferis.
hic me nec solae poterunt avertere silvae,
nec vaga muscosis flumina fusa iugis,
quin ego in assidua mutem tua nomina lingua:
absenti nemo non nocuisse velit.
XX
QVID fles abducta gravius Briseide? quid fles
anxia captiva tristius Andromacha?
quidve mea de fraude deos, insana, fatigas?
quid quereris nostram sic cecidisse fidem?
non tam nocturna volucris funesta querela
Attica Cecropiis obstrepit in foliis,
nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba,
sollicito lacrimans defluit a Sipylo.
me licet aeratis astringant bracchia nodis,
sint tua vel Danaes condita membra domo,
in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas,
ferratam Danaes transiliamque domum.
de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris:
tu modo ne dubita de gravitate mea.
ossa tibi iuro per matris et ossa parentis
(si fallo, cinis heu sit mihi uterque gravis!)
me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras:
ambos una fides auferet, una dies.
quod si nec nomen nec me tua forma teneret,
posset servitium mite tenere tuum.
septima iam plenae deducitur orbita lunae,
cum de me et de te compita nulla tacent:
interea nobis non numquam ianua mollis,
non numquam lecti copia facta tui.
nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis:
quidquid eram, hoc animi gratia magna tui.
cum te tam multi peterent, tu me una petisti:
possum ego naturae non meminisse tuae?
tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me
inferno damnes, Aeace, iudicio,
atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,
tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
ultima talis erit quae mea prima fides.
hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator
nec cito desisto nec temere incipio.
XXI
A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,
tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
sed tibi iam videor Dodona verior augur.
uxorem ille tuus pulcher amator habet!
tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat
liber: tu nimium credula, sola iaces.
et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
dicit se invito saepe fuisse domi.
dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
quaeritur: has laudes ille maritus habet.
Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.
sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:
vidit amatorem pandere vela suum.
a nimium faciles aurem praebere puellae,
discite desertae non temere esse bonae!
huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter
experta in primo, stulta, cavere potes.
nos quocumque loco, nos omni tempore tecum
sive aegra pariter sive valellte sumus.
XXIIa
Scis here mi
multas pariter placuisse puellas;
scis mihi, Demophoon, multa venire mala.
nulla meis frustra lustrantur compita plantis;
o nimis exitio nata theatra meo,
sive aliquis molli diducit candida gestu
bracchia, seu varios incinit ore modos!
interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli,
candida non tecto pectore si qua sedet,
sive vagi crines puris in frontibus errant,
Indica quos medio vertice gemma tenet.
quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat,
frigida de tota fronte cadebat aqua.
quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis?
quod quaeris, 'quare' non habet ullus amor.
cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris
et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
uni cuique dedit vitium natura creato:
mi fortuna aliquid semper amare dedit.
me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
numquam ad formosas, invide, caecus ero.
sed tibi si exilis videor tenuatus in artus,
falleris: haud umquam est culta labore Venus.
percontere licet: saepe est experta puella
officium tota nocte valere meum.
Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos,
et caelum noctu bis sine rege fuit;
nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:
nullus amor vires eripit ipse suas.
quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,
num fugere minus Thessala tela Phryges?
quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector?
bella Mycenaeae non timuere rates?
ille vel hic classis poterant vel perdere muros:
hic ego Pelides, hic ferus Hector ego.
aspice uti caelo modo sol modo luna ministret:
sic etiam nobis una puella parum est.
altera me cupidis teneat foveatque lacertis,
altera si quando non sinit esse locum;
aut si forte irata meo sit facta ministro,
ut sciat esse aliam, quae velit esse mea!
nam melius duo defendunt retinacula navim,
tutius et geminos anxia mater alit.
XXIIb
AVT si es dura, nega: sin es non dura, venito!
quid iuvat haec nullo ponere verba loco?
hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,
speranti subito si qua venire negat.
quanta illum toto versant suspiria lecto,
cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?
et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.
XXIII
CVI fugienda
fuit indocti semita vulgi,
ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.
ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
ut promissa suae verba ferat dominae?
et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam
integit?' et 'Campo quomovet illa pedes?'
deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores
Herculis, ut scribat 'Muneris ecquid habes?'
cernere uti possis vultum custodis amari,
captus et immunda saepe latere casa?
quam care semel in toto nox vertitur anno!
a pereant, si quos ianua clausa iuvat!
contra, reiecto quae libera vadit amictu,
custodum et nullo saepta timore, placet?
cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco,
nec sinit esse moram, si quis adire velit;
differet haec numquam, nec poscet garrula, quod
astrictus ploret saepe dedisse pater,
nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:
infelix, hodie vir mihi rure venit.'
et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,
me iuerint: nolim furta pudica tori;
libertas quoniam nulli iam restat amanti:
nullus liber erit, si quis amare volet.
XXIVa
'TV loqueris, cum sis iam noto fabula libro
et tua sit toto Cynthia lecta foro?'
cui non his verbis aspergat tempora sudor?
aut pudor ingenuus, aut reticendus amor
quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis,
non ego nequitiae dicerer esse caput,
nec sic per totam infamis traducerer urbem,
urerer et quamvis, nomine verba darem.
quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis:
parcius infamant: num tibi causa levis?
*******
et modo pavonis caudae flabella superbae
et manibus dura frigus habere pila,
et cupit iratum talos me poscere eburnos,
quaeque nitent Sacra vilia dona Via.
a peream, si me ista movent dispendia, sed me
fallaci dominae iam pudet esse iocum!
XXIVb
HOC erat in
primis quod me gaudere iubebas?
tam te formosam non pudet esse levem?
una aut altera nox nondum est in amore peracta,
et dicor lecto iam gravis esse tuo.
me modo laudabas et carmina nostra legebas:
ille tuus pennas tam cito vertit amor?
contendat mecum ingenio, contendat et arte,
in primis una discat amare domo:
si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras
et tibi ab Hesperio mala dracone ferat,
taetra venena libens et naufragus ebibat undas,
et numquam pro te deneget esse miser:
(quos utinam in nobis, vita, experiare labores!)
iam tibi de timidis iste protervus erit,
qui nunc se in tumidum iactando venit honorem:
discidium vobis proximus annus erit.
at me non aetas mutabit tota Sibyllae,
non labor Alcidae, non niger ille dies.
tu mea compones et dices 'Ossa, Properti,
haec tua sunt? eheu tu mihi certus eras,
certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito
nobilis et quamvis non ita dives eras.'
nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat:
ferre ego formosam nullum onus esse puto.
credo ego non paucos ista periisse figura,
credo ego sed multos non habuisse fidem.
parvo dilexit spatio Minoida Theseus,
Phyllida Demophoon, hospes uterque malus.
iam tibi Iasonia nota est Medea carina
et modo servato sola relicta viro.
dura est quae multis simulatum fingit amorem,
et se plus uni si qua parare potest.
noli nobilibus, noli conferre beatis:
vix venit, extremo qui legat ossa die.
hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me
demissis plangas pectora nuda comis.
XXV
VNICA nata
meo pulcherrima cura dolori,
excludit quoniam sors mea 'saepe veni,'
ista meis fiet notissima forma libellis,
Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.
miles depositis annosus secubat armis,
grandaevique negant ducere aratra boves,
putris et in vacua requiescit navis harena,
et vetus in templo bellica parma vacat:
at me ab amore tuo deducet nulla senectus,
sive ego Tithonus sive ego Nestor ero.
nonne fuit satius duro servire tyranno
et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?
Gorgonis et satius fuit
obdurescere vultu,
Caucasias etiam si pateremur avis.
sed tamen obsistam. teritur robigine mucro
ferreus et parvo saepe liquore silex:
at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui
restat et immerita sustinet aure minas.
ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
laesus, et invitis ipse redit pedibus.
tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
credule, nulla diu femina pondus habet.
an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
cum saepe in portu fracta carina natet?
aut prius infecto deposcit praemia cursu,
septima quam metam triverit arte rota?
mendaces ludunt flatus in amore secundi:
si qua venit sero, magna ruina venit.
tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
namque in armore suo semper sua maxima cuique
nescio quo pacto verba nocere solent.
quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
invidiam quod habet, non solet esse diu.
at si saecla forent antiquis grata puellis,
essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
unus quisque sua noverit ire via.
at, vos qui officia in multos revocatis amores,
quantus sic cruciat lumina vestra dolor!
vidistis pleno teneram candore puellam,
vidistis fuscam, ducit uterque color;
vidistis quandam Argiva prodire figura,
vidistis nostras, utraque forma rapit;
illaque plebeio vel sit sandycis amictu:
haec atque illa mali vulneris una via est.
cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
una sat est cuivis femina multa mala.
XXVIa
VIDI te in
somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
et quaecumque in me fueras mentita fateri,
nec iam umore gravis tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
aurea quam molli tergore vexit ovis.
quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
atque tua labens navita fleret aqua!
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
at tu vix primas extollens gurgite palmas
saepe meum nomen iam peritura vocas.
quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
esses Ionii facta puella maris,
et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
candida Nesaee, caerula Cymothoe.
sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
iamque ego conabar summo me mittere saxo,
cum mihi discussit talia visa metus.
XXVIb
NUNC admirentur
quod tam mihi pulchra puella
serviat et tota dicar in urbe potens!
non, si Cambysae redeant et flumina Croesi,
dicat ' De nostro surge, poeta, toro.'
nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:
carmina tam sancte nulla puella colit.
multum in amore fides, multum constantia prodest:
qui dare multa potest, multa et amare potest
*******
seu mare per longum mea cogitet ire puella,
hanc sequar et fidos una aget aura duos.
unum litus erit sopitis unaque tecto
arbor, et ex una saepe bibemus aqua;
et tabula una duos poterit componere amantis,
prora cubile mihi seu mihi puppis erit.
omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus ;
velaque in incertum frigidus Auster agat;
quicumque et venti miserum vexastis Vlixem
et Danaum Euboico litore mille ratis;
et qui movistis duo litora, cum ratis Argo
dux erat ignoto missa columba mari.
illa meis tantum non umquam desit ocellis,
incendat navem Iuppiter ipse licet.
certe isdem nudi pariter iactabimur oris.
me licet unda ferat, te modo terra tegat.
sed non Neptunus tanto crudelis amori,
Neptunus fratri par in amore Iovi:
testis Amymone, latices dum ferret, in arvis
compressa, et Lernae pulsa tridente palus.
iam deus amplexu votum persolvit, at illi
aurea divinas urna profudit aquas.
crudelem et Borean rapta Orithyia negavit:
hic deus et terras et maria alta domat
crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam
alternante vacans vasta Charybdis aqua;
ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris,
purus et Orion, purus et Haedus erit.
quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita,
exitus hic nobis non inhonestus erit.
XXVII
AT VOS
incertam, mortales, funeris horam
quaeritis, et qua sit mors aditura via;
quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno,
quae sit stella homini commoda quaeque mala!
seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,
et maris et terrae caeca pericla viae;
rursus et obiectum flemus caput esse tumultu
cum Mavors dubias miscet utrimque manus;
*******
praeterea domibus flammam domibusque ruinas,
neu subeant labris pocula nigra tuis.
solus amans novit, quando periturus et a qua
morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.
iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,
cernat et infernae tristia vela ratis:
si modo clamantis revocaverit aura puellae,
concessum nulla lege redibit iter.
XXVIIIa
IVPPITER,
affectae tandem miserere puellae:
tam formosa tuum mortua crimen erit.
hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno:
frangitur et Iuno, si qua puella perit.
venit enim tempus, quo torridus aestuat aer,
incipit et sicco fervere terra Cane.
sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeli
quam totiens sanctos non habuisse deos.
hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas:
quidquid iurarunt, ventus et unda rapit.
num sibi collatam doluit Venus? illa peraeque
prae se formosis invidiosa dea est.
an contempta tibi Iunonis templa Pelasgae?
Palladis aut oculos ausa
negare bonos?
semper, formosae, non nostis parcere verbis.
hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit.
sed tibi vexatae per multa pericula vitae
extremo venit mollior hora die.
Io versa caput primos mugiverat annos:
nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit.
Ino etiam prima terris aetate vagata est:
hanc miser implorat navita Leucothoen.
Andromede monstris fuerat devota marinis:
haec eadem Persei nobilis uxor erat.
Callisto Arcadios erraverat ursa per agros:
haec nocturna suo sidere vela regit.
quod si forte tibi properarint fata quietem,
illa sepulturae fata beata tuae,
narrabis Semelae, quo sit formosa periclo,
credet et illa, suo docta puella malo;
et tibi Maeonias omnis heroidas inter
primus erit nulla non tribuente locus.
nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem:
et deus et durus vertitur ipse dies.
XXVIIIb
DEFICIVNT
magico torti sub carmine rhombi,
et iacet exstincto laurus adusta foco;
et iam Luna negat totiens descendere caelo,
nigraque funestum concinit omen avis.
una ratis fati nostros portabit amores
caerula ad infernos velificata lacus.
sed non unius, quaeso, miserere duorum!
vivam, si vivet; si cadet illa, cadam.
pro quibus optatis sacro me carmine damno:
scribam ego 'Per magnum est salva puella Iovem';
ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit,
narrabitque sedens longa pericla sua.
XXVIIIc
HAEC tua,
Persephone, maneat clementia, nec tu,
Persephonae coniunx, saevior esse velis.
sunt apud infernos tot milia formosarum:
pulchra sit in superis, si licet, una locis!
vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro,
vobiscum Europe nec proba Pasiphae,
et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas,
et Thebae et Priami diruta regna senis:
et quaecumque erat in numero Romana puella,
occidit: has omnis ignis avarus habet.
nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:
longius aut propius mors sua quemque manet.
tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,
munera Dianae debita redde choros,
redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;
votivas noctes, ei mihi solve decem!
XXIXa
HESTERNA,
mea lux, cum potus nocte vagarer,
nec me servorum duceret ulla manus,
obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
venerat (hos vetuit me numerare timor);
quorum alii faculas, alii retinere sagittas,
pars etiam visa est vincla parare mihi.
sed nudi fuerant. quorum lascivior unus,
'Arripite hunc,' inquit, 'iam bene nostis eum
hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.'
dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
. . .
hic alter iubet in medium propellere, at alter,
'Intereat, qui nos non putat esse deos!
haec te non meritum totas exspectat in horas:
at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
solverit atque oculos moverit illa gravis,
afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
et iam ad mandatam venimus ecce domum.'
atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:
'I nunc et noctes disce manere domi.'
XXIXb
MANE erat,
et volui, si sola quiesceret illa,
visere: at in lecto Cynthia sola fuit.
obstipui: non illa mihi formosior umquam
visa, neque ostrina cum fuit in tunica,
ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,
neu sibi neve mihi quae nocitura forent:
talis visa mihi somno dimissa recenti.
heu quantum per se
candida forma valet!
'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae,
me similem vestris moribus esse putas?
non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
vel tu vel si quis verior esse potest.
apparent non ulla toro vestigia presso,
signa volutantis nec iacuisse duos.
aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat
spiritus admisso notus adulterio.'
dixit, et opposita propellens savia dextra
prosilit in laxa nixa pedem solea.
sic ego tarn sancti custos deludor amoris:
ex illo felix nox mihi nulla fuit.
XXXa
QVO fugis a demens? nulla est fuga: tu licet usque
ad Tanain fugias, usque sequetur Amor.
non si Pegaseo vecteris in aere dorso,
nec tibi si Persei moverit ala pedes;
vel si te sectae rapiant talaribus aurae,
nil tibi Mercurii proderit alta via
instat semper Amor supra caput, instat amanti,
et gravis ipse super libera colla sedet.
excubat ille acer custos et tollere numquam
te patietur humo lumina capta semel.
et iam si pecces, deus exorabilis ille est
si modo praesentis viderit esse preces.
XXXb
ISTA senes
licet accusent convivia duri:
nos modo propositum, vita, teramus iter
illorum antiquis onerantur legibus aures:
hic locus est in quo, tibia docta, sones,
quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
turpia cum faceret Palladis ora tumor.
non tamen immerito! Phrygias nunc ire per
undas
et petere Hyrcani litora nota maris,
spargere et alterna communis caede Penatis
et ferre ad patrios praemia dira Lares!
una contentum pudeat me vivere amica?
hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:
mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum
rorida muscosis antra tenere iugis.
illic aspicies scopulis haerere Sorores
et canere antiqui dulcia furta Iovis,
ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
communis culpae cur reus unus agor?
nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
si tamen Oeagri quaedam compressa figura
Bistoniis olim rupibus accubuit.
hic ubi me prima statuent in parte choreae,
et medius docta cuspide Bacchus erit,
tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
nam sine te nostrum non valet ingenium.
XXXI
QVAERIS, cur
veniam tibi tardior? aurea Phoebi
porticus a magno Caesare aperta fuit.
tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,
inter quas Danai femina turba senis.
hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso
marmoreus tacita carmen hiare lyra;
atque aram circum steterant armenta Myronis,
quattuor artificis, vivida signa, boves.
tum medium claro surgebat marmore templum,
et patria Phoebo carius Ortygia:
in quo Solis erat supra fastigia currus;
et valvae, Libyci nobile dentis opus,
altera deiectos Parnasi vertice Gallos,
altera maerebat funera Tantalidos.
deinde inter matrem deus ipse interque sororem
Pythius in longa carmina veste sonat.
XXXII
QUI videt, is peccat: qui te non viderit ergo,
non cupiet: facti lumina crimen habent.
nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortis,
quid petis Aeaei moenia Telegoni?
cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur?
Appia cur totiens te via Lanuvium?
hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis,
Cynthia' sed tibi me credere turba vetat,
cum videt accensis devotam currere taedis
in nemus et Triviae lumina ferre deae.
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis
porticus, aulaeis nobilis Attalicis,
et platanis creber pariter surgentibus ordo,
flumina sopito quaeque Marone cadunt,
et leviter nymphis tota crepitantibus urbe
cum subito Triton ore recondit aquam.
falleris, ista tui furtum via monstrat amoris:
non urbem, demens, lumina nostra fugis!
nil agis, insidias in me componis inanis,
tendis iners docto retia nota mihi.
sed de me minus est: famae iactura pudicae
tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.
nuper enim de te nostras me laedit ad auris
rumor, et in tota non bonus urbe fuit.
sed tu non debes inimicae credere linguae:
semper formosis fabula poena fuit.
non tua deprenso damnata est fama veneno:
testis eris puras, Phoebe, videre manus.
sin autem longo nox una aut altera lusu
consumpta est, non me crimina parva movent.
Tyndaris externo patriam mutavit amore,
et sine decreto viva reducta domum est.
ipsa Venus fertur corrupta libidine Martis,
nec minus in caelo semper honesta fuit.
quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse
atque inter pecudes accubuisse deam,
hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
Silenique senes et pater ipse chori;
cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
supposita excipiens, Nai, caduca manu.
an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
o nimium nostro felicem tempore Romam,
si contra mores una puella facit!
haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:
quae sequitur, certe est invidiosa minus.
qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,
hic posuit nostra nuper in urbe pedem.
tu prius et fluctus poteris siccare marinos,
altaque mortali deligere astra manu,
quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:
hic mos Saturno regna tenente fuit,
et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,
et post antiquas Deucalionis aquas.
dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,
quae dea cum solo vivere sola deo?
uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
corrupit torui candida forma bovis;
nec minus aerato Danae circumdata muro
non potuit magno casta negare Iovi.
quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
semper vive meo libera iudicio!
XXXIIIa
TRISTIA iam
redeunt iterum sollemnia nobis:
Cynthia iam noctes est operata decem.
atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
misit matronis Inachis Ausoniis!
quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
sensisti multas quid sit inire vias,
cum te iussit habere puellam cornua Iuno
et pecoris duro perdere verba sono.
a quotiens quernis laesisti frondibus ora,
mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!
an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
Iuppiter, idcirco facta superba dea es?
an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?
cur tibi tam longa Roma
petita via?
quidve tibi prodest viduas dormire puellas?
sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,
aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe:
cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.
at tu, quae nostro nimium placata dolore es,
noctibus his vacui ter faciamus iter.
XXXIIIb
NON audis et verba sinis mea ludere, cum iam
flectant Icarii sidera tarda boves.
lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.
an nondum est talos mittere lassa manus?
a pereat, quicumque meracas repperit uvas
corrupitque bonas nectare primus aquas!
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,
pampineus nosti quam sit amarus odor!
tuque o Eurytion vino Centaure peristi,
nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
vino forma perit, vino corrumpitur aetas,
vino saepe suum nescit amica virum.
me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!
iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,
cum tua praependent demissae in pocula sertae,
et mea deducta carmina voce legis.
largius effuso madeat tibi mensa Falerno,
spumet et aurato mollius in calice.
nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.
semper in absentis felicior aestus amantis:
elevat assiduos copia longa viros.
XXXIV
CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori?
sic erepta mihi paene puella mea est.
expertus dico, nemo est in amore fidelis:
formosam raro non sibi quisque petit.
polluit ille deus cognatos, solvit amicos,
et bene concordis tristia ad arma vocat.
hospes in hospitium Menelao venit adulter:
Colchis et ignotum nonne secuta virum est?
Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam
tangere? nonne tuae tum cecidere manus?
quid si non constans illa et tam certa fuisset?
posses in tanto vivere flagitio?
tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:
a domina tantum te modo tolle mea.
te socium vitae, te corporis esse licebit,
te dominum admitto rebus, amice, meis:
lecto te solum, lecto te deprecor uno:
rivalem possum non ego ferre Iovem.
ipse meas solus quod nil est, aemulor umbras,
stultus, quod stulto saepe timore tremo.
una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
errabant multo quod tua verba mero.
sed numquam vitae fallet me ruga severae:
omnes iam norunt quam sit amare bonum.
XXXIVb
LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!
solum te nostros laetor adire deos.
quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
proderit aut rerum dicere posse vias?
aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?
nil iuvat in magno vester amore senex.
tu satius memorem Musis imitere Philitan
et non inflati somnia Callimachi.
nam rursus licet Aetoli referas Acheloi,
fluxerit ut magno fractus amore liquor,
atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo
errat et ipsa suas decipit unda vias,
qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,
tristis ad Archemori funera victor equus:
non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae
aut Capanei magno grata ruina Iovi.
desine et Aeschyleo componere verba coturno,
desine, et ad mollis membra resolve choros.
incipe iam angusto versus includere torno,
inque tuos ignis, dure poeta, veni.
tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:
despicit et magnos recta puella deos.
sed non ante gravis taurus succumbit aratro,
cornua quam validis haeserit in laqueis,
nec tu iam duros per te patieris amores:
trux tamen a nobis ante domandus eris.
harum nulla solet rationem quaerere mundi,
nec cur fraternis Luna laboret equis,
nec si post Stygias aliquid restabit erumpnas,
nec si consulto fulmina missa tonent.
aspice me, cui parva domi fortuna relicta est
nullus et antiquo Marte triumphus avi,
ut regnem mixtas inter conviva puellas
hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio!
me iuvet hesternis positum languere corollis,
quem tetigit iactu certus ad ossa deus.
Actia Vergilium custodis litora Phoebi,
Caesaris et fortis dicere posse ratis,
qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma
iactaque Lavinis moenia litoribus.
cedite Romani scriptorcs, cedite Grai!
nescio quid maius nascitur Iliade.
tu canis umbrosi subter pineta Galaesi
Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus,
utque decem possint corrumpere mala puellas
missus et impressis haedus ab uberibus.
felix, qui vilis pomis mercaris amores!
huic licet ingratae Tityrus ipse canat.
felix intactum Corydon qui temptat Alexin
agricolae domini carpere delicias!
quamvis ille sua lassus requiescat avena,
laudatur facilis inter Hamadryadas.
tu canis Ascraei veteris praecepta poetae,
quo seges in campo, quo viret uva iugo.
tale facis carmen docta testudine quale
Cynthius impositis temperat articulis.
non tamen haec ulli venient ingrata legenti,
sive in amore rudis sive peritus erit.
nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus
anseris indocto carmine cessit olor.
haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro,
Varro Leucadiae maxima flamma suae;
haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,
Lesbia quis ipsa notior est Helena;
haec etiam docti confessa est pagina Calvi,
cum caneret miserae funera Quintiliae.
et modo formosa quam multa Lycoride Gallus
mortuus inferna vulnera lavit aqua!
Cynthia quin etiam versu laudata Properti,
hos inter si me ponere Fama volet.
SEXTI PROPERTI ELEGIARVM LIBER TERTIVS
I
Callimachi
Manes et Coi sacra Philitae,
in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro
quove pede ingressi? quamve bibistis aquam?
ah valeat, Phoebum quicumque moratur in armis!
exactus tenui pumice
versus eat,
quo me Fama levat terra sublimis, et a me
nata coronatis Musa triumphat equis,
et mecum in curru parvi vectantur Amores,
scriptorumque meas turba secuta rotas.
quid frustra immissis mecum certatis habenis?
non datur ad Musas currere lata via.
multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
qui finem imperii Bactra futura canent.
sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
detulit intacta pagina nostra via.
mollia, Pegasides, date vestro serta poetae:
non faciet capiti dura corona meo.
at mihi quod vivo detraxerit invida turba,
post obitum duplici faenore reddet Honos;
omnia post obitum fingit maiora vetustas:
maius ab exsequiis nomen in ora venit.
nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
fluminaque Haemonio comminus isse viro,
Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro,
Hectora per campos ter maculasse rotas?
Deiphobumque Helenumque et Pulydamantis in armis
qualemcumque Parim vix sua nosset humus.
exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu
Troia bis Oetaei numine capta dei.
nec non ille tui casus memorator Homerus
posteritate suum crescere sensit opus;
meque inter seros laudabit Roma nepotes:
illum post cineres auguror ipse diem.
ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro
provisumst Lycio vota probante deo.
II
Carminis
interea nostri redeamus in orbem,
gaudeat ut solito tacta puella sono.
Orphea delenisse feras et concita dicunt
flumina Threicia sustinuisse lyra;
saxa Cithaeronis Thebanam agitata per artem
sponte sua in muri membra coisse ferunt;
quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna
ad tua rorantis carmina flexit equos:
miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro,
turba puellarum si mea verba colit?
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis,
nec camera auratas inter eburna trabes,
nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas,
non operosa rigat Marcius antra liquor;
at Musae comites et carmina cara legenti,
nec defessa choris Calliopea meis.
fortunata, meo si qua's celebrata libello!
carmina erunt formae tot monumenta tuae.
nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti,
nec Iovis Elei caelum imitata domus,
nec Mausolei dives fortuna sepulcri
mortis ab extrema condicione vacant.
aut illis flamma aut imber subducet honores,
annorum aut tacito pondere victa ruent.
at non ingenio quaesitum nomen ab aevo
excidet: ingenio stat sine morte decus.
III
Visus eram
molli recubans Heliconis in umbra,
Bellerophontei qua fluit umor equi,
reges, Alba, tuos et regum facta tuorum,
tantum operis, nervis hiscere posse meis;
parvaque iam magnis admoram fontibus ora
(unde pater sitiens Ennius ante bibit,
et cecinit Curios fratres et Horatia pila,
regiaque Aemilia vecta tropaea rate,
victricisque moras Fabii pugnamque sinistram
Cannensem et versos ad pia vota deos,
Hannibalemque Lares Romana sede fugantis,
anseris et tutum voce fuisse Iovem),
cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus
sic ait aurata nixus ad antra lyra:
'quid tibi cum tali, demens, est flumine? quis te
carminis heroi tangere iussit opus?
non hinc ulla tibi sperandast fama, Properti:
mollia sunt parvis prata terenda rotis;
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus,
quem legat exspectans sola puella virum.
cur tua praescriptos evectast pagina gyros?
non est ingenii cumba gravanda tui.
alter remus aquas alter tibi radat harenas,
tutus eris: medio maxima turba marist.'
dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno,
quo nova muscoso semita facta solost.
hic erat affixis viridis spelunca lapillis,
pendebantque cavis tympana pumicibus,
orgia Musarum et Sileni patris imago
fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae
tingunt Gorgoneo punica rostra lacu;
diversaeque novem sortitae iura Puellae
exercent teneras in sua dona manus:
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis
aptat, at illa manu texit utraque rosam.
e quarum numero me contigit una dearum
(ut reor a facie, Calliopea fuit):
'contentus niveis semper vectabere cycnis,
nec te fortis equi ducet ad arma sonus.
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu
flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
aut quibus in campis Mariano proelia signo
stent et Teutonicas Roma refringat opes,
barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus
saucia maerenti corpora vectet aqua.
quippe coronatos alienum ad limen amantes
nocturnaeque canes ebria signa morae,
ut per te clausas sciat excantare puellas,
qui volet austeros arte ferire viros.'
talia Calliope, lymphisque a fonte petitis
ora Philitea nostra rigavit aqua.
IV
Arma deus
Caesar dites meditatur ad Indos,
et freta gemmiferi findere classe maris.
magna, Quiris, merces: parat ultima terra triumphos;
Tigris et Euphrates sub tua iura fluent;
sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis;
assuescent Latio Partha tropaea Iovi.
ite agite, expertae bello, date lintea, prorae,
et solitum, armigeri, ducite munus, equi!
omina fausta cano. Crassos clademque piate!
ite et Romanae consulite historiae!
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae,
ante meos obitus sit precor illa dies,
qua videam spoliis oneratos Caesaris axes,
et subter captos arma sedere duces,
tela fugacis equi et bracati militis arcus,
ad vulgi plausus saepe resistere equos,
inque sinu carae nixus spectare puellae
incipiam et titulis oppida capta legam!
ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum,
cernis ab Aenea quod superesse caput.
praeda sit haec illis, quorum meruere labores:
me sat erit Sacra plaudere posse Via.
V
Pacis Amor
deus est, pacem veneramur amantes:
sat mihi cum domina proelia dura mea.
nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
nec bibit e gemma divite nostra sitis,
nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
o prima infelix fingenti terra Prometheo!
ille parum caute pectoris egit opus.
corpora disponens mentem non vidit in arto:
recta animi primum debuit esse via.
nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
nudus in inferna, stulte, vehere rate.
victor cum victo pariter miscetur in umbris:
consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
optima mors, carpta quae venit ante die.
me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
Musarumque choris implicuisse manus;
me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
et caput in verna semper habere rosa.
atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,
sparserit et nigras alba senecta comas,
tum mihi naturae libeat perdiscere mores,
quis deus hanc mundi temperet arte domum,
qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis
cornibus in plenum menstrua luna redit,
unde salo superant venti, quid flamine captet
Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
sit ventura dies mundi quae subruat arces,
purpureus pluvias cur bibit arcus aquas,
aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,
solis et atratis luxerit orbis equis,
cur serus versare boves et plaustra Bootes,
Pleiadum spisso cur coit igne chorus,
curve suos fines altum non exeat aequor,
plenus et in partes quattuor annus eat;
sub terris sint iura deum et tormenta reorum,
num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,
aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,
Tisiphones atro si furit angue caput,
num tribus infernum custodit faucibus antrum
Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
an ficta in miseras descendit fabula gentes,
et timor haud ultra quam rogus esse potest.
exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
grata magis, Crassi signa referte domum.
VI
Dic mihi de
nostra quae sensti vera puella:
sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
omnis enim debet sine vano nuntius esse,
maioremque metu servus habere fidem.
nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
incipe: suspensis auribus ista bibam.
num me laetitia tumefactum fallis inani,
haec referens, quae me credere velle putas?
sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
illius ex oculis multa cadebat aqua?
nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,
scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,
ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
ornabat niveas nullane
gemma manus?
tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae
carpebant, medio nebat et ipsa loco,
umidaque impressa siccabat lumina lana,
rettulit et querulo iurgia nostra sono?
'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces?
est poena et servo rumpere teste fidem.
ille potest nullo miseram me linquere facto,
et qualem nolo dicere habere domi?
gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
non me moribus illa, sed herbis improba vicit
staminea rhombi ducitur ille rota.
illum turgentis sanie portenta rubetae
et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt,
et strigis inventae per busta iacentia plumae,
cinctaque funesto lanea vitta toro.
si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
putris et in vacuo texetur aranea lecto:
noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
quae tibi si veris animis est questa puella,
hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
iram, non fraudes esse in amore meo,
me quoque consimili impositum torquerier igni:
iurabo bis sex integer esse dies.
quod mihi si e tanto felix concordia bello
exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.
VII
Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
per te immaturum mortis adimus iter;
tu vitiis hominum crudelia pabula praebes;
semina curarum de capite orta tuo.
tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
obruis insano terque quaterque mari.
nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
et nova longinquis piscibus esca natat.
quod si contentus patrio bove verteret agros,
verbaque duxisset pondus habere mea,
viveret ante suos dulcis conviva Penates,
pauper, at in terra nil nisi fleret opes.
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae
et duro teneras laedere fune manus,
sed thyio thalamo aut Oricia terebintho
effultum pluma versicolore caput.
hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,
et miser invisam traxit hiatus aquam;
huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
Paetus ut occideret, tot coiere mala.
flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
cum moribunda niger clauderet ora liquor:
'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
et quaecumque meum degravat unda caput,
quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
attulimus longas in freta vestra comas.
ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!
in me caeruleo fuscina sumpta deost.
at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
hoc de me sat erit si modo matris erit.'
subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
mater in ore tibist? non habet unda deos.
et mater non iusta piae dare debita terrae
nec pote cognatos inter humare rogos,
sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,
nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.
infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,
quae spolia ex illo tanta fuere tibi?
aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?
portabat sanctos alveus ille viros.
o centum aequoreae Nereo genitore puellae,
et tu, materno tacta dolore, Theti;
vos decuit lasso supponere bracchia mento:
non poterat vestras ille gravare manus.
reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita;
Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;
et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,
dicat 'et audaci tu timor esse potes.'
ite, rates curvate et leti texite causas:
ista per humanas mors venit acta manus.
terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
fortunae miseras auximus arte vias.
ancora te teneat, quem non tenuere penates?
quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
consenuit, fallit portus et ipse fidem.
nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
omnia detrito vincula fune cadunt.
sunt Agamemnonias testantia litora curas,
quae notat Argynni poena Athamantiadae.
[hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
pro qua mactatast Iphigenia mora.]
natura insidians pontum substravit avaris:
ut tibi succedat, vix semel esse potest.
saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
in mare cui soliti non valuere doli.
at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
ante fores dominae condar oportet iners.
VIII
Dulcis ad hesternas
fuerat mihi rixa lucernas
vocis et insanae tot maledicta tuae.
tu vero nostros audax invade capillos
et mea formosis unguibus ora nota,
tu minitare oculos subiecta exurere flamma,
fac mea rescisso pectora nuda sinu!
cum furibunda mero mensam propellis et in me
proicis insana cymbia plena manu,
nimirum veri dantur mihi signa caloris:
nam sine amore gravi femina nulla dolet.
quae mulier rabida iactat convicia lingua,
haec Veneris magnae volvitur ante pedes.
custodum grege seu circa se stipat euntem,
seu sequitur medias, maenas ut icta, vias,
seu timidam crebro dementia somnia terrent,
seu miseram in tabula picta puella movet,
his ego tormentis animi sum verus haruspex,
has didici certo saepe in amore notas.
non est certa fides, quam non in iurgia vertas:
hostibus eveniat lenta puella meis.
in morso aequales videant mea vulnera collo:
me doceat livor mecum habuisse meam.
aut in amore dolere volo aut audire dolentem,
sive meas lacrimas sive videre tuas,
tecta superciliis si quando verba remittis,
aut tua cum digitis scripta silenda notas.
odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:
semper in irata pallidus esse velim.
dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma
Tynaridi poterat gaudia ferre suae:
dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,
ille Helenae in gremio maxima bella gerit.
aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma
semper erunt: in te pax mihi nulla placet.
gaude, quod nullast aeque formosa: doleres,
si qua foret: nunc sis iure superba licet.
at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
sit socer aeternum nec sine matre domus!
cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
IX
Maecenas,
eques Etrusco de sanguine regum,
intra fortunam qui cupis esse tuam,
quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
non sunt apta meae grandia vela rati.
turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
et pressum inflexo mox dare terga genu.
omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
gloria Lysippost animosa effingere signa;
exactis Calamis se mihi iactat equis;
in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
Parrhasius parva vindicat arte locum;
argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
at Myos exiguum flectit acanthus iter;
Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
est quibus in celeris gloria nata pedes;
hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
naturae sequitur semina quisque suae.
at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,
cogor et exemplis te superare tuis.
cum tibi Romano dominas in honore secures
et liceat medio ponere iura foro;
vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,
atque onerare tuam fixa per arma domum;
et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni
tempore tam faciles insinuentur opes;
parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:
velorum plenos subtrahis ipse sinus.
crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos
iudicia, et venies tu quoque in ora virum.
non ego velifera tumidum mare findo carina:
tota sub exiguo flumine nostra morast.
non flebo in cineres arcem sedisse paternos
Cadmi, nec semper proelia clade pari;
nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces,
et Danaum decimo vere redisse rates,
moenia cum Graio Neptunia pressit aratro
victor Palladiae ligneus artis equus.
inter Callimachi sat erit placuisse libellos
et cecinisse modis, Coe+ poeta, tuis.
haec urant pueros, haec urant scripta puellas
meque deum clament et mihi sacra ferant!
te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem
Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis;
eductosque pares silvestri ex ubere reges,
ordiar et caeso moenia firma Remo,
celsaque Romanis decerpta palatia tauris,
crescet et ingenium sub tua iussa meum;
prosequar et currus utroque ab litore ovantis,
Parthorum astutae tela remissa fugae,
claustraque Pelusi Romano subruta ferro,
Antonique gravis in sua fata manus.
mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae,
dexteraque immissis da mihi signa rotis.
hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test
quod ferar in partis ipse fuisse tuas.
X
Mirabar,
quidnam visissent mane Camenae,
ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere venti,
ponat et in sicco molliter unda minas.
aspiciam nullos hodierna luce dolentis,
et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis;
alcyonum positis requiescant ora querelis;
increpet absumptum nec sua mater Ityn.
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis,
surge et poscentis iusta precare deos.
at primum pura somnum tibi discute lympha,
et nitidas presso pollice finge comas;
dein qua primum oculos cepisti veste Properti
indue, nec vacuum flore relinque caput;
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis,
inque meum semper stent tua regna caput.
inde coronatas ubi ture piaveris aras,
luxerit et tota flamma secunda domo,
sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
et crocino nares murreus ungat onyx.
tibia continuis succumbat rauca choreis,
et sint nequitiae libera verba tuae,
dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
publica vicinae perstrepat aura viae:
sit sors et nobis talorum interprete iactu,
quem gravius pennis verberet ille puer.
cum fuerit multis exacta trientibus hora,
noctis et instituet sacra ministra Venus,
annua solvamus thalamo sollemnia nostro,
natalisque tui sic peragamus iter.
XI
Quid mirare,
meam si versat femina vitam
et trahit addictum sub sua iura virum,
criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis,
quod nequeam fracto rumpere vincla iugo?
ventorum melius praesagit navita morem,
vulneribus didicit miles habere metum.
ista ego praeterita iactavi verba iuventa:
tu nunc exemplo disce timere meo.
Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros
egit et armigera proelia sevit humo,
custodisque feros clausit serpentis hiatus,
iret ut Aesonias aurea lana domos.
ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis
Maeotis Danaum Penthesilea rates;
aurea cui postquam nudavit cassida frontem,
vicit victorem candida forma virum.
Omphale in tantum formae processit honorem,
Lydia Gygaeo tincta puella lacu,
ut, qui pacato statuisset in orbe columnas,
tam dura traheret mollia pensa manu.
Persarum statuit Babylona Semiramis urbem,
ut solidum cocto tolleret aggere opus,
et duo in adversum mitti per moenia currus
nec possent tacto stringere ab axe latus;
duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis,
iussit et imperio subdere Bactra caput.
nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos?
Iuppiter infamat seque suamque domum.
quid, modo quae nostris opprobria nexerit armis,
et, famulos inter femina trita suos,
coniugii obsceni pretium Romana poposcit
moenia et addictos in sua regna Patres?
noxia Alexandria, dolis aptissima tellus,
et totiens nostro Memphi cruenta malo,
tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos--
tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.
issent Phlegraeo melius tibi funera campo,
vel tua si socero colla daturus eras.
scilicet incesti meretrix regina Canopi,
una Philippeo sanguine adusta nota,
ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
et Tiberim Nili cogere ferre minas,
Romanamque tubam crepitanti pellere sistro,
baridos et contis rostra Liburna sequi,
foedaque Tarpeio conopia tendere saxo,
iura dare et statuas inter et arma Mari!
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures,
nomine quem simili vita superba notat,
si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
et longum Augusto salva precare diem!
fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
accepere tuae Romula vincla manus.
bracchia spectasti sacris admorsa colubris,
et trahere occultum membra soporis iter.
'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'
dixit et assiduo lingua sepulta mero.
septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
non humana deicienda manu.
haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.
nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli,
aut modo Pompeia, Bospore, capta manu?
Hannibalis spolia et victi
monumenta Syphacis,
et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes?
Curtius expletis statuit monumenta lacunis,
admisso Decius proelia rupit equo,
Coclitis abscissos testatur semita pontes,
est cui cognomen corvus habere dedit:
Leucadius versas acies memorabit Apollo:
tanti operis bellum sustulit una dies.
at tu, sive petes portus seu, navita, linques,
Caesaris in toto sis memor Ionio.
XII
Postume, plorantem potuisti linquere Gallam,
miles et Augusti fortia signa sequi?
tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi,
ne faceres Galla multa rogante tua?
si fas est, omnes pariter pereatis avari,
et quisquis fido praetulit arma toro!
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna
potabis galea fessus Araxis aquam.
illa quidem interea fama tabescet inani,
haec tua ne virtus fiat amara tibi,
neve tua Medae laetentur caede sagittae,
ferreus armato neu cataphractus equo,
neve aliquid de te flendum referatur in urna:
sic redeunt, illis qui cecidere locis.
ter quater in casta felix, o Postume, Galla!
moribus his alia coniuge dignus eras.
quid faciet nullo munita puella timore,
cum sit luxuriae Roma magistra suae?
sed securus eas: Gallam non munera vincent,
duritiaeque tuae non erit illa memor.
nam quocumque die salvum te fata remittent,
pendebit collo Galla pudica tuo.
Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes:
non illi longae tot nocuere morae,
castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta,
exustaeque tuae nox, Polypheme, genae,
et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces,
Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas,
Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos
(paverat hos Phoebo filia Lampetie),
et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae,
totque hiemis noctes totque natasse dies,
nigrantisque domos animarum intrasse silentum,
Sirenum surdo remige adisse lacus,
et veteres arcus leto renovasse procorum,
errorisque sui sic statuisse modum.
nec frustra, quia casta domi persederat uxor.
vincit Penelopes Aelia Galla fidem.
XIII
Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis,
et Venere exhaustae damna querantur opes.
certa quidem tantis causa et manifesta ruinis:
luxuriae nimium libera facta viast.
Inda cavis aurum mittit formica metallis,
et venit e Rubro concha Erycina salo,
et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores,
cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
haec etiam clausas expugnant arma pudicas
quaeque gerunt fastus, Icarioti, tuos.
matrona incedit census induta nepotum
et spolia opprobrii nostra per ora trahit.
nullast poscendi, nullast reverentia dandi,
aut si quast, pretio tollitur ipsa mora.
felix Eois lex funeris una maritis,
quos Aurora suis rubra colorat equis!
namque ubi mortifero iactast fax ultima lecto,
uxorum fusis stat pia turba comis,
et certamen habent leti, quae viva sequatur
coniugium: pudor est non licuisse mori.
ardent victrices et flammae pectora praebent,
imponuntque suis ora perusta viris.
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella
nec fida Euadne nec pia Penelope.
felix agrestum quondam pacata iuventus,
divitiae quorum messis et arbor erant!
illis munus erat decussa Cydonia ramo,
et dare puniceis plena canistra rubis,
nunc violas tondere manu, nunc mixta referre
lilia vimineos lucida per calathos,
et portare suis vestitas frondibus uvas
aut variam plumae versicoloris avem.
his tum blanditiis furtiva per antra puellae
oscula silvicolis empta dedere viris.
hinnulei pellis stratos operibat amantes,
altaque nativo creverat herba toro,
pinus et incumbens laetas circumdabat umbras;
nec fuerat nudas poena videre deas.
corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam
dux aries saturas ipse reduxit oves;
dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros,
praebebant vestri verba benigna foci:
'et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes,
et si forte meo tramite quaeris avem:
et me Pana tibi comitem de rupe vocato,
sive petes calamo praemia, sive cane.'
at nunc desertis cessant sacraria lucis:
aurum omnes victa iam pietate colunt.
auro pulsa fides, auro venalia iura,
aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
torrida sacrilegum testantur limina Brennum,
dum petit intonsi Pythia regna dei:
at mox laurigero concussus vertice diras
Gallica Parnasus sparsit in arma nives.
te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
verax Pergameis maenas habenda mali:
sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
fallacem Troiae serpere dixit equum.
ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
expertast veros irrita lingua deos.
XIV
Multa tuae,
Sparte, miramur iura palaestrae,
sed mage virginei tot bona gymnasii,
quod non infamis exercet corpore ludos
inter luctantis nuda puella viros,
cum pila velocis fallit per bracchia iactus,
increpat et versi clavis adunca trochi,
pulverulentaque ad extremas stat femina metas,
et patitur duro vulnera pancratio:
nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris,
missile nunc disci pondus in orbe rotat,
et modo Taygeti, crinis aspersa pruina,
sectatur patrios per iuga longa canes:
gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit,
virgineumque cavo protegit aere caput,
qualis Amazonidum nudatis bellica mammis
Thermodontiacis turba lavatur aquis;
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis,
hic victor pugnis, ille futurus equis,
inter quos Helene nudis capere arma papillis
fertur nec fratres erubuisse deos.
lex igitur Spartana vetat secedere amantes,
et licet in triviis ad latus esse suae,
nec timor aut ullast clausae tutela puellae,
nec gravis austeri poena cavenda viri.
nullo praemisso de rebus tute loquaris
ipse tuis: longae nulla repulsa morae.
nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt,
est neque odoratae cura molesta comae.
at nostra ingenti vadit circumdata turba,
nec digitum angustast inseruisse via;
nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi
invenias: caecum versat amator iter.
quod si iura fores pugnasque imitata Laconum,
carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.
XV
Sic ego non
ullos iam norim in amore tumultus
nec veniat sine te nox vigilanda mihi,
fabula nulla tuas de nobis concitet aures;
te solam et lignis funeris ustus amem.
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus
et data libertas noscere amoris iter,
illa rudis animos per noctes conscia primas
imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
tertius (haud multo minus est) cum ducitur annus,
vix memini nobis verba coisse decem.
cuncta tuus sepelivit amor, nec femina post te
ulla dedit collo dulcia vincla meo.
at tu non meritam parcas vexare Lycinnam:
nescit vestra ruens ira referre pedem.
testis erit Dirce tam vano crimine saeva,
Nycteos Antiopen accubuisse Lyco.
ah quotiens pulchros vulsit regina capillos,
molliaque immitis fixit in ora manus!
ah quotiens famulam pensis oneravit iniquis,
et caput in dura ponere iussit humo!
saepe illam immundis passast habitare tenebris,
vilem ieiunae saepe negavit aquam.
Iuppiter, Antiopae nusquam succurris habenti
tot mala? corrumpit dura catena manus.
si deus es, tibi turpe tuam servire puellam:
invocet Antiope quem nisi vincta Iovem?
sola tamen, quaecumque aderant in corpore vires,
regalis manicas rupit utraque manu.
inde Cithaeronis timido pede currit in arces.
nox erat, et sparso triste cubile gelu.
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis
credebat dominae pone venire pedes.
et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem
expertast stabulis mater abacta suis.
ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus,
Eurus et adversus desinit ire Noto,
litore sollicito sonitus rarescit harenae,
sic cadit inflexo lapsa puella genu.
sera, tamen pietas: natis est cognitus error.
digne Iovis natos qui
tueare senex,
tu reddis pueris matrem; puerique trahendam
vinxerunt Dircen sub trucis ora bovis.
Antiope, cognosce Iovem: tibi gloria Dirce
ducitur in multis mortem habitura locis.
prata cruentantur Zethi, victorque canebat
paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua.
XVI
Nox media,
et dominae mihi venit epistula nostrae:
Tibure me missa iussit adesse mora,
candida qua geminas ostendunt culmina turres,
et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
quid faciam? obductis committam mene tenebris
ut timeam audacis in mea membra manus?
at si distulero haec nostro mandata timore,
nocturno fletus saevior hoste mihi.
peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
in me mansuetas non habet illa manus.
nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
Scironis medias his licet ire vias.
quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
ipse Amor accensas praecutit ante faces,
saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
huic generi quovis tempore tuta viast.
quod si certa meos sequerentur funera cursus,
tali mors pretio vel sit emenda mihi.
afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
ornabit custos ad mea busta sedens.
di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
qua facit assiduo tramite vulgus iter!
post mortem tumuli sic infamantur amantum.
me tegat arborea devia terra coma,
aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
non iuvat in media nomen habere via.
XVII
Nunc, o
Bacche, tuis humiles advolvimur aris:
da mihi pacato vela secunda, pater.
tu potes insanae Veneris compescere fastus,
curarumque tuo fit medicina mero.
per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
te quoque enim non esse rudem testatur in astris
lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
funera sanabunt aut tua vina malum.
semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
spesque timorque animos versat utroque modo.
quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis
accersitus erit somnus in ossa mea,
ipse seram vites pangamque ex ordine colles,
quos carpant nullae me vigilante ferae.
dum modo purpureo spument mihi dolia musto,
et nova pressantis inquinet uva pedes,
quod superest vitae per te et tua cornua vivam,
virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus,
Indica Nysaeis arma fugata choris,
vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum,
Pentheos in triplicis funera rapta greges,
curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas
in vada pampinea desiluisse rate,
et tibi per mediam bene olentia flumina Diam,
unde tuum potant Naxia turba merum.
candida laxatis onerato colla corymbis
cinget Bassaricas Lydia mitra comas,
levis odorato cervix manabit olivo,
et feries nudos veste fluente pedes.
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae,
capripedes calamo Panes hiante canent,
vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe
tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
ante fores templi, cratere antistes et auro
libatum fundens in tua sacra merum,
haec ego non humili referam memoranda coturno,
qualis Pindarico spiritus ore tonat:
tu modo servitio vacuum me siste superbo,
atque hoc sollicitum vince sopore caput.
XVIII
Clausus ab
umbroso qua tundit pontus Averno
fumida Baiarum stagna tepentis aquae,
qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena,
et sonat Herculeo structa labore via;
hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes,
cymbala Thebano concrepuere deo--
at nunc invisae magno cum crimine Baiae,
quis deus in vestra constitit hostis aqua?--
Marcellus Stygias vultum demisit in undas,
errat et inferno spiritus ille lacu.
quid genus aut virtus aut optima profuit illi
mater, et amplexum Caesaris esse focos?
aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
et per mirantis omina festa manus?
occidit, et misero steterat vicesimus annus:
tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
est mala, sed cunctis ista terenda viast.
exoranda canis tria sunt latrantia colla,
scandendast torvi publica cumba senis.
nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
longius aut propius mors sua quemque manet.
ille licet ferro cautus se condat et aere,
mors tamen inclusum protrahit inde caput.
Nirea non facies, non vis exemit Achillem,
Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes.
at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras,
huc animae portet corpus inane tuae:
qua Siculae victor telluris Claudius et qua
Caesar, ab humana cessit in astra via.
XIX
Obicitur
totiens a te mihi nostra libido:
crede mihi, vobis imperat ista magis.
vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
nescitis captae mentis habere modum.
flamma per incensas citius sedetur aristas,
fluminaque ad fontis sint reditura caput,
et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
praebeat hospitio saeva Malea suo,
quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
et rabidae stimulos frangere nequitiae.
testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
induit abiegnae cornua falsa bovis;
testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
quae voluit liquido tota subire deo.
crimen et illa fuit, patria succensa senecta
arboris in frondes condita Myrrha novae.
nam quid Medeae referam, quo tempore matris
iram natorum caede piavit amor?
quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
infamis stupro stat Pelopea domus?
tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
tondes purpurea regna paterna coma.
hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
at vos, innuptae, felicius urite taedas:
pendet Cretaea tracta puella rate.
non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
XX
Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
vidisti a lecto quem dare vela tuo?
durus, qui lucro potuit mutare puellam!
tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
forsitan ille alio pectus amore terat.
est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
splendidaque a docto fama refulget avo,
fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
longius in primo, Luna, morare toro.
quam multae ante meis cedent sermonibus horae
dulcia quam nobis concitet arma Venus!
foedera sunt ponenda prius signandaque iura
et scribenda mihi lex in amore novo.
haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
testis sidereae torta corona deae.
namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
non habet ultores nox vigilanda deos,
et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
contineant nobis omina prima fidem.
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
pollueritque novo sacra marita toro,
illi sint quicumque solent in amore dolores,
et caput argutae praebeat historiae,
nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
semper amet, fructu semper amoris egens.
XXI
Magnum iter
ad doctas proficisci cogor Athenas
ut me longa gravi solvat amore via.
crescit enim assidue spectando cura puellae:
ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
posset: at exsomnis me premit ipse deus.
vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
seu venit, extremo dormit amicta toro.
unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
remorumque pares ducite sorte vices,
iungiteque extremo felicia lintea malo:
iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et vos valeatis, amici,
qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
cogar et undisonos nunc prece adire deos.
deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
sedarit placida vela phaselus aqua,
quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
inde ubi Piraei capient me litora portus,
scandam ego Theseae bracchia longa viae.
illic vel stadiis animum emendare Platonis
incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
libaboque tuos, culte Menandre, sales;
aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
sive ebore exactae, seu magis aere, manus.
et spatia annorum et longa intervalla profundi
lenibunt tacito vulnera nostra sinu:
seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
atque erit illa mihi mortis honesta dies.
XXII
Frigida tam
multos placuit tibi Cyzicus annos,
Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,
Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,
raptorisque tulit quae via Ditis equos?
si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
nec desiderio, Tulle, movere meo,
si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
et quae serpentis temperat unda vias;
tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
sectaque Persea Phorcidos ora manu,
Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
qua rudis Argoa natat inter saxa columba
in faciem prorae pinus adacta novae:
omnia Romanae cedent miracula terrae.
natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
armis apta magis tellus quam commoda noxae:
Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
nam quantum ferro tantum pietate potentes
stamus: victricis temperat ira manus.
hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
tramite, et aeternum Marcius umor opus,
Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,
potaque Pollucis nympha salubris equo.
at non squamoso labuntur ventre cerastae,
Itala portentis nec furit unda novis;
non hic Andromedae resonant pro matre catenae,
nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes,
nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes
exitium nato matre movente suo;
Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae,
nec solvit Danaas subdita cerva rates;
cornua nec valuit curvare in paelice Iuno
aut faciem turpi dedecorare bove;
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais
saxa, et curtatas in fera fata trabes.
haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,
hic tibi pro digna gente petendus honos,
hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
spes et venturae coniugis aptus amor.
XXIII
Ergo tam doctae nobis periere tabellae,
scripta quibus pariter tot periere bona!
has quondam nostris manibus detriverat usus,
qui non signatas iussit habere fidem.
illae iam sine me norant placare puellas,
et quaedam sine me verba diserta loqui.
non illas fixum caras effecerat aurum:
vulgari buxo sordida cera fuit.
qualescumque mihi semper mansere fideles,
semper et effectus promeruere bonos.
forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis:
'irascor, quoniam's, lente, moratus heri.
an tibi nescio quae visast formosior? an tu
non bona de nobis crimina ficta iacis?'
aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una:
hospitium tota nocte paravit Amor,'
et quaecumque volens reperit non stulta puella
garrula, cum blandis dicitur hora dolis.
me miserum, his aliquis rationem scribit avarus
et ponit duras inter ephemeridas!
quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro:
quis pro divitiis ligna retenta velit?
i puer, et citus haec aliqua propone columna,
et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.
XXIV
Falsast ista
tuae, mulier, fiducia formae,
olim oculis nimium facta superba meis.
noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes:
versibus insignem te pudet esse meis.
mixtam te varia laudavi saepe figura,
ut, quod non esses, esse putaret amor;
et color est totiens roseo collatus Eoo,
cum tibi quaesitus candor in ore foret:
quod mihi non patrii poterant avertere amici,
eluere aut vasto Thessala saga mari,
hoc ego--non ferro, non igne coactus, at ipsa
naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua.
correptus saevo Veneris torrebar aeno;
vinctus eram versas in mea terga manus.
ecce coronatae portum tetigere carinae,
traiectae Syrtes, ancora iacta mihist.
nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu,
vulneraque ad sanum nunc coiere mea.
Mens Bona, si qua dea's, tua me
in sacraria dono!
exciderunt surdo tot mea vota Iovi.
XXV
Risus eram
positis inter convivia mensis,
et de me poterat quilibet esse loquax.
quinque tibi potui servire fideliter annos:
ungue meam morso saepe querere fidem.
nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
tu bene conveniens non sinis ire iugum.
limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
nec tamen irata ianua fracta manu.
at te celatis aetas gravis urgeat annis,
et veniat formae ruga sinistra tuae!
vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
iam speculo rugas increpitante tibi,
exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
et quae fecisti facta queraris anus!
has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
eventum formae disce timere tuae!
SEXTI PROPERTI ELEGIARVM LIBER QVARTVS
I
"hoc,
quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
ante Phrygem Aenean collis et
herba fuit;
atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
Euandri profugae concubuere
boues.
fictilibus creuere deis haec aurea templa,
nec fuit opprobrio facta sine
arte casa;
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
et Tiberis nostris aduena bubus
erat.
qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
unus erat fratrum maxima regna
focus.
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
pellitos habuit, rustica corda,
Patres.
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
centum illi in prato saepe
senatus erat.
nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,
pulpita sollemnis non oluere
crocos.
nulli cura fuit externos quaerere diuos,
cum tremeret patrio pendula
turba sacro,
annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
qualia nunc curto lustra
nouantur equo.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
ducebant macrae uilia sacra
boues.
parua saginati lustrabant compita porci,
pastor et ad calamos exta
litabat ouis.
uerbera pellitus saetosa mouebat arator,
unde licens Fabius sacra
Lupercus habet.
nec rudis infestis miles radiabat in armis:
miscebant usta proelia nuda
sude.
prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
magnaque pars Tatio rerum erat
inter ouis.
hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,
quattuor hinc albos Romulus
egit equos.
quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae
et, qui nunc nulli, maxima
turba Gabi.
et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
ac tibi Fidenas longa erat isse
uia.
nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
sanguinis altricem non pudet
esse lupam.
huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
heu quali uecta est Dardana
puppis aue!
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
laeserat abiegni uenter apertus
equi,
cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
et uerita est umeros urere
flamma pios.
tunc animi uenere Deci Brutique secures,
uexit et ipsa sui Caesaris arma
Venus,
arma resurgentis portans uictricia Troiae:
felix terra tuos cepit, Iule,
deos,
si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
dixit Auentino rura pianda
Remo,
aut si Pergameae sero rata carmina uatis
longaeuum ad Priami uera fuere
caput:
"uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus
uiuet, et huic cineri Iuppiter
arma dabit."
optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
qualia creuerunt moenia lacte
tuo!
moenia namque pio coner disponere uersu:
ei mihi, quod nostro est paruus
in ore sonus!
sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
fluxerit, hoc patriae seruiet
omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
mi folia ex hedera porrige,
Bacche, tua,
ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
Vmbria Romani patria
Callimachi!
scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
ingenio muros aestimet ille
meo!
Roma, faue, tibi surgit opus,
date candida ciues
omina, et inceptis dextera
cantet auis!
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
has meus ad metas sudet oportet
equus."
HOROS
"quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
non sunt a dextro condita fila
colo.
accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:
poscis ab inuita uerba pigenda
lyra.
certa feram certis auctoribus, aut ego uates
nescius aerata signa mouere
pila.
me creat Archytae suboles Babylonius Orops
Horon, et a proauo ducta Conone
domus.
di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
inque meis libris nil prius
esse fide.
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
Iuppiter) obliquae signa
iterata rotae
felicesque Iouis stellas Martisque rapaces
et graue Saturni sidus in omne
caput;
quid moueant Pisces animosaque signa Leonis,
lotus et Hesperia quid
Capricornus aqua.
[dicam: "Troia cades, et Troica Roma, resurges;"
et maris et terrae longa
sepulcra canam.]
dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
(illa dabat natis arma uetante
deo):
non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
nempe meam firmant nunc duo
busta fidem.
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
heu sibi prolapso non bene
cauit equo;
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
concidit ante aquilae rostra
cruenta suae:
fatales pueri, duo funera matris auarae!
uera, sed inuito, contigit ista
fides.
idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
et facerent uteri pondera lenta
moram,
"Iunonis facito uotum impetrabile" dixi:
illa parit: libris est data
palma meis!
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum,
aut sibi commissos fibra locuta
deos,
aut si quis motas cornicis senserit alas,
umbraue quae magicis mortua
prodit aquis:
aspicienda uia est caeli uerusque per astra
trames, et ab zonis quinque
petenda fides.
exemplum graue erit Calchas: namque Aulide soluit
ille bene haerentis ad pia saxa
ratis;
idem Agamemnoniae ferrum ceruice puellae
tinxit, et Atrides uela cruenta
dedit;
nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
supprime et Euboicos respice,
Troia, sinus!
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis,
et natat exuuiis Graecia pressa
suis.
uictor Oiliade, rape nunc et dilige uatem,
quam uetat auelli ueste Minerua
sua!
hactenus historiae: nunc ad tua deuehar astra;
incipe tu lacrimis aequus
adesse nouis.
Vmbria te notis antiqua Penatibus edit --
mentior? an patriae tangitur
ora tuae?--
qua nebulosa cauo rorat Meuania campo,
et lacus aestiuis intepet Vmber
aquis,
scandentisque Asis consurgit uertice murus,
murus ab ingenio notior ille
tuo.
ossaque legisti non illa aetate legenda
patris et in tenuis cogeris
ipse lares:
nam tua cum multi uersarent rura iuuenci,
abstulit excultas pertica
tristis opes.
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
matris et ante deos libera
sumpta toga,
tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo
et uetat insano uerba tonare
Foro.
at tu finge elegos, fallax opus: haec tua castra! -
scribat ut exemplo cetera turba
tuo.
militiam Veneris blandis patiere sub armis,
et Veneris Pueris utilis hostis
eris.
nam tibi uictrices quascumque labore parasti,
eludit palmas una puella tuas:
et bene cum fixum mento discusseris uncum,
nil erit hoc: rostro te premet
ansa tuo.
illius arbitrio noctem lucemque uidebis:
gutta quoque ex oculis non nisi
iussa cadet.
nec mille excubiae nec te signata iuuabunt
limina: persuasae fallere rima
sat est.
nunc tua uel mediis puppis luctetur in undis,
uel licet armatis hostis
inermis eas,
uel tremefacta cauo tellus diducat hiatum:
octipedis Cancri terga sinistra
time!"
II
quid mirare
meas tot in uno corpore formas,
accipe Vertumni signa paterna
dei.
Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
proelia Volsinios deseruisse
focos.
haec me turba iuuat, nec templo laetor eburno:
Romanum satis est posse uidere
Forum.
hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
remorum auditos per uada pulsa
sonos:
at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
Vertumnus uerso dicor ab amne
deus.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
seu, quia uertentis fructum praecepimus anni,
Vertumni rursus credidit esse
sacrum.
prima mihi uariat liuentibus uua racemis,
et coma lactenti spicea fruge
tumet;
hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna
cernis et aestiuo mora rubere
die;
insitor hic soluit pomosa uota corona,
cum pirus inuito stipite mala
tulit.
mendax fama, noces: alius mihi nominis index:
de se narranti tu modo crede
deo.
opportuna mea est cunctis natura figuris:
in quamcumque uoles uerte,
decorus ero.
indue me Cois, fiam non dura puella:
meque uirum sumpta quis neget
esse toga?
da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
iurabis nostra gramina secta
manu.
arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:
corbis et imposito pondere
messor eram.
sobrius ad lites: at cum est imposta corona,
clamabis capiti uina subisse
meo.
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
furabor Phoebi, si modo plectra
dabis.
cassibus impositis uenor: sed harundine sumpta
fautor plumoso sum deus
aucupio.
est etiam aurigae species Vertumnus et eius
traicit alterno qui leue pondus
equo.
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo
mundus demissis institor in
tunicis.
pastorem ad baculum possum curuare uel idem
sirpiculis medio puluere ferre
rosam.
nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima fama est,
hortorum in manibus dona probata
meis?
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre
me notat et iunco brassica
uincta leui;
nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter
impositus fronti langueat ante
meae.
at mihi, quod formas unus uertebar in omnis,
nomen ab euentu patria lingua
dedit;
et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis,
(unde hodie Vicus nomina Tuscus
habet),
tempore quo sociis uenit Lycomedius armis
atque Sabina feri contudit arma
Tati.
uidi ego labentis acies et tela caduca,
atque hostis turpi terga
dedisse fugae.
sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum
transeat ante meos turba togata
pedes.
sex superant uersus: te, qui ad uadimonia curris,
non moror: haec spatiis ultima
creta meis.
stipes acernus eram, properanti falce dolatus,
ante Numam grata pauper in urbe
deus.
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,
tellus artifices ne terat Osca
manus,
qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
unum opus est, operi non datur
unus honos.
III
haec
Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
cum totiens absis, si potes
esse meus.
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
haec erit e lacrimis facta
litura meis:
aut si qua incerto fallet te littera tractu,
signa meae dextrae iam
morientis erunt.
te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,
te modo munito Sericus hostis
equo,
hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
ustus et Eoa decolor Indus
aqua.
haecne marita fides et parce auia noctes,
cum rudis urgenti bracchia
uicta dedi?
quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
traxit ab euerso lumina nigra
rogo;
et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis
uitta data est: nupsi non
comitante deo.
omnibus heu portis pendent mea noxia uota:
texitur haec castris quarta
lacerna tuis.
occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum
et struxit querulas rauca per
ossa tubas,
dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,
aeternusque tuam pascat,
aselle, famem!
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
num grauis imbellis atterit
hasta manus?
haec noceant potius, quam dentibus ulla puella
det mihi plorandas per tua
colla notas!
diceris et macie uultum tenuasse: sed opto
e desiderio sit color iste meo.
at mihi cum noctes induxit uesper amaras,
si qua relicta iacent, osculor
arma tua;
tum queror in toto non sidere pallia lecto,
lucis et auctores non dare
carmen auis.
noctibus hibernis castrensia pensa laboro
et Tyria in clauos uellera
secta tuos;
et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,
quot sine aqua Parthus milia
currat equus;
cogor et e tabula pictos ediscere mundos,
qualis et haec docti sit
positura dei,
quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
uentus in Italiam qui bene uela
ferat.
assidet una soror, curis et pallida nutrix
peierat hiberni temporis esse
moras.
felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla
et texit galea barbara molle
caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis!
essem militiae sarcina fida
tuae,
nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas
Africus in glaciem frigore
nectit aquas.
omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
hanc Venus, ut uiuat, uentilat
ipsa facem.
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris
crystallusque meas ornet aquosa
manus?
omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
uix aperit clausos una puella
Lares,
Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:
illa tui partem uindicat una tori.
flore sacella tego, uerbenis compita uelo,
et crepat ad ueteres herba
Sabina focos.
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,
seu uoluit tangi parca lucerna
mero,
illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
succinctique calent ad noua
lucra popae.
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
raptaue odorato carbasa lina
duci,
plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,
subdolus et uersis increpat
arcus equis!
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis
pura triumphantis hasta
sequatur equos)
incorrupta mei conserua foedera lecti!
hac ego te sola lege redisse
uelim:
armaque cum tulero portae uotiua Capenae,
subscribam: "saluo grata
puella uiro."
IV
Tarpeium nemus
et Tarpeiae turpe sepulcrum
fabor et antiqui limina capta
Iouis.
lucus erat felix hederoso conditus antro,
multaque natiuis obstrepit
arbor aquis,
Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
fistula poturas ire iubebat
ouis.
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
fidaque suggesta castra coronat
humo.
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
cum quateret lento murmure saxa
Iouis?
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
stabant Romano pila Sabina
Foro.
murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
bellicus ex illo fonte bibebat
equus.
hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
urgebat medium fictilis urna
caput.
et satis una malae potuit mors esse puellae,
quae uoluit flammas fallere,
Vesta, tuas?
uidit harenosis Tatium proludere campis
pictaque per flauas arma leuare
iubas:
obstipuit regis facie et regalibus armis,
interque oblitas excidit urna
manus.
saepe illa immeritae causata est omina lunae,
et sibi tingendas dixit in amne
comas:
saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
Romula ne faciem laederet hasta
Tati.
dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
rettulit hirsutis bracchia
secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce
uulnera, uicino non patienda
Ioui:
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
et formosa oculis arma Sabina
meis,
o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,
dum captiua mei conspicer ora
Tati!
Romani montes, et montibus addita Roma,
et ualeat probro Vesta pudenda
meo:
ille equus, ille meos in castra reponet amores,
cui Tatius dextras collocat
ipse iubas!
quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos,
candidaque in saeuos inguina
uersa canis?
prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
cum patuit lecto stamine torta
uia?
quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
improba uirgineo lecta ministra
foco!
Pallados exstinctos si quis
mirabitur ignis,
ignoscat: lacrimis spargitur ara
meis.
cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe:
tu cape spinosi rorida terga
iugi.
lubrica tota uia est et perfida: quippe tacentis
fallaci celat limite semper
aquas.
o utinam magicae nossem cantamina Musae!
haec quoque formoso lingua
tulisset opem.
te toga picta decet, non quem sine matris honore
nutrit inhumanae dura papilla
lupae.
hic, hospes, patria metuar regina sub aula?
dos tibi non humilis prodita
Roma uenit.
si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
me rape et alterna lege repende
uices!
commissas acies ego possum soluere: nuptae
uos medium palla foedus inite
mea.
adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
credite, uestra meus molliet
arma torus.
et iam quarta canit uenturam bucina lucem,
ipsaque in Oceanum sidera lapsa
cadunt.
experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:
fac uenias oculis umbra benigna
meis."
dixit, et incerto permisit bracchia somno,
nescia se furiis accubuisse
nouis.
nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae,
culpam alit et plures condit in
ossa faces.
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur
aperta sinu.
urbi festus erat (dixere Parilia patres),
hic primus coepit moenibus esse
dies,
annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,
cum pagana madent fercula
diuitiis,
cumque super raros faeni flammantis aceruos
traicit immundos ebria turba
pedes.
Romulus excubias decreuit in otia solui
atque intermissa castra silere
tuba.
hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
pacta ligat, pactis ipsa futura
comes.
mons erat ascensu dubius festoque remissus
nec mora, uocalis occupat ense
canis.
omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
decreuit poenis inuigilare
suis.
prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
nubendique petit, quem uelit,
ipsa diem.
at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
"nube" ait "et
regni scande cubile mei!"
dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
haec, uirgo, officiis dos erat
apta tuis.
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
o uigil, iniustae praemia
sortis habes.
V
terra tuum
spinis obducat, lena, sepulcrum,
et tua, quod non uis, sentiat
umbra sitim;
nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
turpia ieiuno terreat ossa
sono!
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
concordique toro pessima semper
auis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
nubere lasciuo cogeret Antinoo.
illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
et uolucris nidis esse nouerca
suis.
quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
stantia currenti diluerentur
aqua:
audax cantatae leges imponere lunae
et sua nocturno fallere terga
lupo,
posset ut intentos astu caecare maritos,
cornicum immeritas eruit ungue
genas;
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
hippomanes fetae semina legit
equae.
exorabat opus uerbis, ceu blanda perure
saxosamque ferat sedula culpa
uiam:
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa
et quae sub Tyria concha
superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Mineruae,
sectaque ab Attalicis putria
signa toris,
seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae,
murreaque in Parthis pocula
cocta focis;
sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant,
frange et damnosae iura
pudicitiae!
et simulare uirum pretium facit: utere causis!
maior dilata nocte recurret
amor.
si tibi forte comas uexauerit, utilis ira:
post modo mercata pace
premendus erit.
denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
fac simules puros Isidis esse
dies.
ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle
natalem Mais Idibus esse tuum.
supplex ille sedet ñ posita tu scribe cathedra
quidlibet! has artis si pauet
ille, tenes!
semper habe morsus circa tua colla recentis,
litibus alternis quos putet
esse datos.
nec te Medeae delectent probra sequacis
(nempe tulit fastus ausa rogare
prior),
sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
cum ferit astutos comica moecha
Getas.
in mores te uerte uiri: si cantica iactat,
i comes et uoces ebria iunge
tuas.
ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,
surdus in obductam somniet
usque seram.
nec tibi displiceat miles non factus amori,
nauta nec attrita si ferat aera
manu,
aut quorum titulus per barbara colla pependit,
cretati medio cum saluere foro.
aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
uersibus auditis quid nisi
uerba feres?
[quid iuuat ornato procedere, uita, capillo
et tenuis Coa ueste mouere
sinus?]
qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,
istius tibi sit surda sine arte
lyra.
dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,
utere, ne quid cras libet ab
ore dies!
uidi ego odorati uictura rosaria Paesti
sub matutino cocta iacere
Noto."
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae
ob meritum ante tuos guttura
secta focos)
his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,
per tenuem ossa sunt numerata
cutem.
uidi ego rugoso tussim concrescere collo,
sputaque per dentis ire cruenta
cauos,
atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
horruit algenti pergula curua
foco.
exsequiae fuerint rari furtiua capilli
uincula et immundo pallida
mitra situ,
et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
cum fallenda meo pollice clatra
forent.
sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
urgeat hunc supra uis,
caprifice, tua.
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
mixtaque cum saxis addite uerba
mala!
VI
sacra facit
uates: sint ora fauentia sacris,
et cadat ante meos icta iuuenca
focos.
serta Philiteis certet Romana corymbis,
et Cyrenaeas urna ministret
aquas.
costum molle date et blandi mihi turis honores,
terque focum circa laneus orbis
eat.
spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
tibia Mygdoniis libet eburna
cadis.
ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
pura nouum uati laurea mollit
iter.
Musa, Palatini referemus
Apollinis aedem:
res est, Calliope, digna fauore
tuo.
Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar
dum canitur, quaeso, Iuppiter
ipse uaces!
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
qua sinus Ioniae murmura condit
aquae,
Actia Iuleae pelagus monumenta carinae,
nautarum uotis non operosa uia.
huc mundi coiere manus: stetit aequore moles
pinea, nec remis aequa fauebat
auis.
altera classis erat Teucro damnata Quirino,
pilaque feminea turpiter acta
manu:
hinc Augusta ratis plenis Iouis omine uelis,
signaque iam Patriae uincere
docta suae.
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus,
armorum et radiis picta
tremebat aqua,
cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon
(nam tulit iratos mobilis una
Notos)
astitit Augusti puppim super, et noua flamma
luxit in obliquam ter sinuata
facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
aut testudineae carmen inerme
lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
egessitque auidis Dorica castra
rogis,
aut qualis flexos soluit Pythona per orbis
serpentem, imbelles quem
timuere lyrae.
mox ait "o Longa mundi seruator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite
maior auis,
uince mari: iam terra tua est: tibi militat arcus
et fauet ex umeris hoc onus
omne meis.
solue metu patriam, quae nunc te uindice freta
imposuit prorae publica uota
tuae.
quam nisi defendes, murorum Romulus augur
ire Palatinas non bene uidit
auis.
et nimium remis audent prope: turpe Latinis
principe te fluctus regia uela
pati.
nec te, quod classis centenis remiget alis,
terreat: inuito labitur illa
mari:
quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
tigna caua et pictos experiere
metus.
frangit et attollit uires in milite causa;
quae nisi iusta subest, excutit
arma pudor.
tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
ducam laurigera Iulia rostra
manu."
dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
proxima post arcus Caesaris
hasta fuit.
uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
sceptra per Ionias fracta
uehuntur aquas.
at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
"sum deus; est nostri
sanguinis ista fides."
prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
plauserunt circa libera signa
deae.
illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
hoc unum, iusso non moritura
die.
di melius! quantus mulier foret una triumphus,
ductus erat per quas ante
Iugurtha uias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
una decem uicit missa sagitta
ratis.
bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
uictor et ad placidos exuit
arma choros.
candida nunc molli subeant conuiuia luco;
blanditiaeque fluant per mea
colla rosae,
uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
terque lauet nostras spica
Cilissa comas.
ingenium positis irritet Musa poetis:
Bacche, soles Phoebo fertilis
esse tuo.
ille paludosos memoret seruire Sycambros,
Cepheam hic Meroen fuscaque regna
canat,
hic referat sero confessum foedere Parthum:
"reddat signa Remi, mox
dabit ipse sua:
siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
differat in pueros ista tropaea
suos.
gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
ire per Euphraten ad tua busta
licet."
sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
iniciat radios in mea uina
dies!
VII
Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
luridaque euictos effugit umbra
rogos.
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
murmur ad extremae nuper humata
uiae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
et quererer lecti frigida regna
mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
eosdem oculos; lateri uestis
adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
summaque Lethaeus triuerat ora
liquor.
spirantisque animos et uocem misit: at illi
pollicibus fragiles increpuere
manus:
"perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
in te iam uires somnus habere
potest?
iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
et mea nocturnis trita fenestra
dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
alterna ueniens in tua colla
manu!
saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
fecerunt tepidas pallia nostra
uias.
foederis heu taciti, cuius fallacia uerba
non audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:
unum impetrassem te reuocante
diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
laesit et obiectum tegula curta
caput.
denique quis nostro curuum te funere uidit,
atram quis lacrimis incaluisse
togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
iussisses lectum lentius ire
meum.
cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?
cur nardo flammae non oluere
meae?
hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
inicere et fracto busta piare
cado.
Lygdamus uratur ñ candescat lamina uernae -
sensi ego, cum insidiis pallida
uina bibi ñ
at Nomas ñ arcanas tollat uersuta saliuas;
dicet damnatas ignea testa
manus.
quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
haec nunc aurata cyclade signat
humum;
et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
garrula de facie si qua locuta
mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
codicis immundi uincula sentit
anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
per nomen quoniam est ausa
rogare meum.
te patiente meae conflauit imaginis aurum,
ardente e nostro dotem habitura
rogo.
non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
longa mea in libris regna fuere
tuis.
iuro ego Fatorum nulli reuolubile carmen,
tergeminusque canis sic mihi
molle sonet,
me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris
sibilet in tumulis et super
ossa cubet.
nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,
turbaque diuersa remigat omnis
aqua.
unda Clytaemestrae stuprum uehit altera, Cressae
portat mentitae lignea monstra
bouis.
ecce coronato pars altera rapta phaselo,
mulcet ubi Elysias aura beata
rosas,
qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
mitratisque sonant Lydia
plectra choris.
Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
narrant historiae tempora nota
suae:
haec sua maternis queritur liuere catenis
bracchia nec meritas frigida
saxa manus;
narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
in scelus hoc animum non
ualuisse suum.
sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
celo ego perfidiae crimina
multa tuae.
sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
si te non totum Chloridos herba
tenet:
nutrix in tremulis ne quid desideret annis
Parthenie: potuit, nec tibi
auara fuit.
deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
ne speculum dominae porrigat
illa nouae.
et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
ure mihi: laudes desine habere
meas.
pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
mollia contortis alligat ossa
comis.
ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
et numquam Herculeo numine
pallet ebur,
hic carmen media dignum me scribe columna,
sed breue, quod currens uector
ab urbe legat:
"hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:
accessit ripae laus, Aniene,
tuae."
nec tu sperne piis uenientia somnia portis:
cum pia uenerunt somnia, pondus
habent.
nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
errat et abiecta Cerberus ipse
sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:
nos uehimur, uectum nauta
recenset onus.
nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
mecum eris, et mixtis ossibus
ossa teram."
haec postquam querula mecum sub lite peregit,
inter complexus excidit umbra
meos.
VIII
disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas,
cum uicina nouis turba cucurrit
agris.
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis,
hic, ubi tam rarae non perit
hora morae,
qua sacer abripitur caeco descensus hiatu,
qua penetrat (uirgo, tale iter
omne caue!)
ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit
annua et ex ima sibila torquet
humo.
talia demissae pallent ad sacra puellae,
cum temere anguino creditur ore
manus.
ille sibi admotas a uirgine corripit escas:
uirginis in palmis ipsa
canistra tremunt.
si fuerint castae, redeunt in colla parentum,
clamantque agricolae
"fertilis annus erit."
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
causa fuit Iuno, sed mage causa
Venus.
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum
egerit effusis per tua saxa
rotis!
[turpis in arcana sonuit cum rixa taberna;
si sine me, famae non sine labe
meae.]
spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
ausa per impuros frena mouere
locos.
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis
atque armillatos colla Molossa
canis,
qui dabit immundae uenalia fata saginae,
uincet ubi erasas barba pudenda
genas.
cum fieret nostro totiens iniuria lecto,
mutato uolui castra mouere
toro.
Phyllis Auentinae quaedam est uicina Dianae,
sobria grata parum: cum bibit,
omne decet.
altera Tarpeios est inter Teia lucos,
candida, sed potae non satis
unus erit.
his ego constitui noctem lenire uocatis,
et Venere ignota furta nouare
mea.
unus erat tribus in secreta lectulus herba.
quaeris concubitus? inter utramque
fui.
Lygdamus ad cyathos, uitrique aestiua supellex
et Methymnaei Graeca saliua
meri.
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis,
haec facilis spargi munda sine
arte rosa,
nanus et ipse suos breuiter concretus in artus
iactabat truncas ad caua buxa
manus.
sed neque suppletis constabat flamma lucernis,
reccidit inque suos mensa
supina pedes.
me quoque per talos Venerem quaerente secundos
semper damnosi subsiluere
canes.
cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
Lanuuii ad portas, ei mihi,
solus eram;
cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
et leuia ad primos murmura
facta Laris.
nec mora, cum totas resupinat Cynthia ualuas,
non operosa comis, sed
furibunda decens.
pocula mi digitos inter cecidere remissos,
palluerantque ipso labra soluta
mero.
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit,
spectaclum capta nec minus urbe
fuit.
Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
territa uicinas Teia clamat
aquas.
lumina sopitos turbant elata Quiritis,
omnis et insana semita nocte
sonat.
illas direptisque comis tunicisque solutis
excipit obscurae prima taberna
uiae.
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit
et mea peruersa sauciat ora
manu,
imponitque notam collo morsuque cruentat,
praecipueque oculos, qui
meruere, ferit.
atque ubi iam nostris lassauit bracchia plagis,
Lygdamus ad plutei fulcra
sinistra latens
eruitur, geniumque meum protractus adorat.
Lygdame,nil potui: tecum ego
captus eram.
supplicibus palmis tum demum ad foedera ueni,
cum uix tangendos praebuit illa
pedes,
atque ait "admissae si uis me ignoscere culpae,
accipe, quae nostrae formula
legis erit.
tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra,
nec cum lasciuum sternet harena
Forum.
colla caue inflectas ad summum obliqua theatrum,
aut lectica tuae se det aperta
morae.
Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae,
ueneat et pedibus uincula bina
trahat."
indixit leges: respondi ego "legibus utar".
riserat imperio facta superba
dato.
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae,
suffiit, at pura limina tergit
aqua,
imperat et totas iterum mutare lucernas,
terque meum tetigit sulpuris
igne caput.
atque ita mutato per singula pallia lecto
respondi, et toto soluimus arma
toro.
IX
Amphitryoniades
qua tempestate iuuencos
egerat a stabulis, o Erythea,
tuis,
uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis,
et statuit fessos fessus et
ipse boues,
qua Velabra suo stagnabant flumine quoque
nauta per urbanas uelificabat
aquas.
sed non infido manserunt hospite Caco
incolumes: furto polluit ille
Iouem.
incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
per tria partitos qui dabat ora
sonos.
hic, ne certa forent manifestae signa rapinae,
auersos cauda traxit in antra
boues,
nec sine teste deo: furem sonuere iuuenci,
furis et implacidas diruit ira
fores.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo
Cacus, et Alcides sic ait:
"ite, boues,
Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae,
bis mihi quaesitae, bis mea
praeda, boues,
aruaque mugitu sancite Bouaria longo:
nobile erit Romae pascua uestra
Forum."
dixerat, et sicco torquet sitis ora palato,
terraque non ullas feta
ministrat aquas.
sed procul inclusas audit ridere puellas,
lucus ubi umbroso fecerat orbe
nemus,
femineae loca clausa deae fontesque piandos
impune et nullis sacra retecta
uiris.
deuia puniceae uelabant limina uittae,
putris odorato luxerat igne
casa,
populus et longis ornabat frondibus aedem,
multaque cantantis umbra
tegebat auis.
huc ruit in siccam congesta puluere barbam,
et iacit ante fores uerba
minora deo:
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro,
pandite defessis hospita fana
uiris.
fontis egens erro circaque sonantia lymphis;
et caua succepto flumine palma
sat est.
audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem?
ille ego
sum: Alciden terra recepta uocat.
quis facta Herculeae non audit fortia clauae
et numquam ad uastas irrita
tela feras,
atque uni Stygias homini luxisse tenebras?
[accipit: haec fesso uix mihi
terra patet.]
quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae,
non clausisset aquas ipsa
nouerca suas.
sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis
terrent et Libyco sole perusta
coma,
idem ego Sidonia feci seruilia palla
officia et Lydo pensa diurna
colo,
mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus,
et manibus duris apta puella
fui."
talibus Alcides; at talibus alma sacerdos
puniceo canas stamine uincta
comas:
"parce oculis, hospes, lucoque abscede uerendo;
cede agedum et tuta limina
linque fuga.
interdicta uiris metuenda lege piatur
quae se summota uindicat ara
casa.
magno Tiresias aspexit Pallada uates,
fortia dum posita Gorgone
membra lauat.
di tibi dent alios fontis: haec lympha puellis
auia secreti limitis unda
fluit."
sic anus: ille umeris postis concussit opacos,
nec tulit iratam ianua clausa
sitim.
at postquam exhausto iam flumine uicerat aestum,
ponit uix siccis tristia iura
labris:
"angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem
accipit: haec fesso uix mihi
terra patet.
Maxima quae gregibus deuota est Ara repertis,
ara per has" inquit
"maxima facta manus,
haec nullis umquam pateat ueneranda puellis,
Herculis aeternum nec sit
inulta sitis."
hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
sic Sanctum Tatiae composuere Cures.
Sancte pater salue, cui iam fauet aspera Iuno:
Sancte, uelis libro dexter
inesse meo.
X
nunc Iouis
incipiam causas aperire Feretri
armaque de ducibus trina
recepta tribus.
magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria uires:
non iuuat e facili lecta corona
iugo.
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae
huius, et exuuio plenus ab
hoste redis,
tempore quo portas Caeninum Acrona petentem
uictor in euersum cuspide
fundis equum.
Acron Herculeus Caenina ductor ab arce,
Roma, tuis quondam finibus
horror erat.
hic spolia ex umeris ausus sperare Quirini
ipse dedit, sed non sanguine
sicca suo.
hunc uidet ante cauas librantem spicula turris
Romulus et uotis occupat ante
ratis:
"Iuppiter, haec hodie tibi uictima corruet Acron."
uouerat, et spolium corruit
ille Ioui.
urbis uirtutisque parens sic uincere sueuit,
qui tulit a parco frigida
castra lare.
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris,
et galea hirsuta compta lupina
iuba.
picta neque inducto fulgebat parma pyropo:
praebebant caesi baltea lenta
boues.
necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda
Nomentum et captae iugera terna
Corae.
Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni,
uincere cum Veios posse laboris
erat;
heu Veii ueteres! et uos tum regna fuistis,
et uestro posita est aurea
sella foro:
nunc intra muros pastoris bucina lenti
cantat, et in uestris ossibus
arua metunt.
forte super portae dux Veiens astitit arcem
colloquiumque sua fretus ab
urbe dedit:
dumque aries murum cornu pulsabat aeno,
uinea qua ductum longa tegebat
opus,
Cossus ait "forti melius concurrere campo."
nec mora
fit, plano sistit uterque gradum.
di Latias iuuere manus, desecta Tolumni
ceruix Romanos sanguine lauit
equos.
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostis,
Belgica cum uasti parma relata
ducis
Virdomari. genus hic Rheno iactabat ab ipso,
mobilis e rectis fundere gaesa
rotis.
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis
torquis ab incisa decidit unca
gula.
nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri,
omine quod certo dux ferit ense
ducem;
seu quia uicta suis umeris haec arma ferebant,
hinc Feretri dicta est ara
superba Iouis.
XI
desine,
Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
panditur ad nullas ianua nigra
preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
non exorato stant adamante
uiae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
nempe tuas lacrimas litora
surda bibent.
uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,
obserat herbosos lurida porta
rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
detraheret lecto fax inimica
caput.
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
profuit aut famae pignora tanta
meae?
non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
et sum, quod digitis quinque
legatur, onus.
damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
et quaecumque meos implicat
unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
det Pater hic umbrae mollia
iura meae.
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
in mea sortita uindicet ossa
pila:
assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
Eumenidum intento turba seuera
foro:
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
fallax Tantaleus corripiare
liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
et iaceat tacita laxa catena
sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
infelix umeros urgeat urna
meos.
si cui fama fuit per auita tropaea decori,
Afra Numantinos regna loquuntur
auos:
altera maternos exaequat turba Libones,
et domus est titulis utraque
fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
uinxit et acceptas altera uitta
comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
in lapide hoc uni nupta fuisse
legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
sub quorum titulis, Africa,
tunsa iaces,
et Persen proauo stimulantem pectus Achille,
quique tuas proauo fregit
Achille domos,
me neque censurae legem mollisse nec ulla
labe mea uestros erubuisse
focos.
non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
quin et erat magnae pars
imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
uiximus insignes inter utramque
facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
nec possis melior iudicis esse
metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
turpior assessu non erit ulla
meo,
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
Claudia, turritae rara ministra
deae,
uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
exhibuit uiuos carbasus alba
focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
in me mutatum quid nisi fata
uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
defensa et gemitu Caesaris ossa
mea.
ille sua nata dignam uixisse sororem
increpat, et lacrimas uidimus
ire deo.
et tamen emerui generosos uestis honores
nec mea de sterili facta rapina
domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
condita sunt uestro lumina
nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
consule quo, festo tempore,
rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
fac teneas unum nos imitata
uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
soluitur aucturis tot mea facta
meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
laudat ubi emeritum libera fama
rogum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
haec cura et cineri spirat
inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
omnis erit collo turba ferenda
tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
tota domus coepit nunc onus
esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
cum uenient, siccis oscula
falle genis!
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita
saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula uerba
iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
sederit et nostro cauta nouerca
toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
capta dabit uestris moribus
illa manus;
nec matrem laudate nimis: collata priori
uertet in offensas libera uerba
suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra
et tanti cineres duxerit esse
meos,
discite uenturam iam nunc sentire senectam,
caelibis ad curas nec uacet
ulla uia.
quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:
prole mea Paullum sic iuuet
esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
uenit in exsequias tota caterua
meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
dum pretium uitae grata
rependit humus.
moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
cuius honoratis ossa uehantur
auis.