[1] Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia,
scelus anhelantem,
pestem patriae nefarie molientem,
vobis atque huic urbi
ferro flammaque minitantem
ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem
verbis prosecuti sumus.
Abiit,
excessit,
evasit,
erupit.
Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio
moenibus ipsis intra moenia
comparabitur.
Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem
sine controversia
vicimus.
Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur,
non in campo,
non in foro,
non in curia,
non denique intra domesticos parietes
pertimescemus.
Loco ille motus est,
cum est ex urbe depulsus.
Palam iam cum hoste
nullo inpediente
bellum iustum
geremus.
Sine dubio perdidimus hominem
magnificeque vicimus,
cum illum ex occultis insidiis
in apertum latrocinium
coniecimus.
[2] Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit,
quod vivis nobis egressus est,
quod ei ferrum e manibus extorsimus,
quod incolumes cives,
quod stantem urbem reliquit,
quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis?
Iacet ille nunc prostratus, Quirites,
et se perculsum atque abiectum esse sentit
et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem,
quam e suis faucibus ereptam esse luget;
quae quidem mihi laetari videtur,
quod tantam pestem evomuerit
forasque proiecerit.
[3] Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat,
qui in hoc ipso,
in quo exultat et triumphat oratio mea,
me vehementer accuset,
quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim,
non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum.
Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat,
idque a me et mos maiorum et huius imperii severitas et res publica postulabat.
Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent,
[quam multos, qui propter stultitiam non putarent,]
quam multos, qui etiam defenderent
[,quam multos, qui propter improbitatem faverent]!
Ac, si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem,
iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae,
verum etiam vitae periculo sustulissem.