Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit,

commendo vobis parvum meum filium,

cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem,

verum etiam ad dignitatem,

si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservarit,

illum filium esse memineritis.

 

[24] Quapropter de summa salute vestra populique Romani,

de vestris coniugibus ac liberis,

de aris ac focis,

de fanis atque templis

de totius urbis tectis ac sedibus,

de imperio ac libertate,

de salute Italiae,

de universa re publica decernite diligenter,

ut instituistis,

ac fortiter.

Habetis eum consulem,

qui et parere vestris decretis non dubitet

et ea, quae statueritis,

quoad vivet,

defendere et per se ipsum praestare possit.