PRO
M. CAELIO ORATIO
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
[1] Si quis,
iudices,
forte nunc adsit
ignarus legum,
iudiciorum,
consuetudinis nostrae,
miretur profecto,
quae sit tanta
atrocitas huiusce causae,
quod diebus
festis ludisque publicis,
omnibus forensibus
negotiis intermissis
unum hoc
iudicium exerceatur,
nec dubitet,
quin tanti
facinoris
ut eo neglecto
civitas stare non possit;
idem cum audiat
esse legem,
quae de
seditiosis consceleratisque civibus,
qui armati
senatum obsederint,
magistratibus vim attulerint,
rem publicam
oppugnarint,
cotidie quaeri
iubeat:
legem non
improbet,
crimen quod
versetur in iudicio,
requirat;
cum audiat
nullum facinus,
nullam audaciam,
nullam vim in
iudicium vocari,
sed
adulescentem illustri ingenio,
industria, gratia accusari
ab eius filio,
quem ipse in
iudicium et vocet et vocarit,
oppugnari autem
opibus meretriciis:
[Atratini]
illius pietatem non reprehendat,
muliebrem libidinem
comprimendam putet,
vos laboriosos
existimet,
quibus otiosis ne
in communi quidem otio liceat esse.
[2] Etenim si
attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sic
constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse,
cui, utrum vellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei
fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed
ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo
necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel
aetatis. Si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est,
necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non
modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.
[3] Ac mihi quidem videtur,
iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut
ad ea, quae accusatores deformandi huius causa, detrahendae spoliandaeque
dignitatis gratia dixerunt, primum respondeam. Obiectus est pater varie, quod
aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De
dignitate M. Caelius notis ac maioribus natu et sine mea oratione et tacitus
facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in
foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, ii sic habeant, quaecumque
in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper
in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis, sed etiam ab
omnibus, quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
[4] Equitis Romani autem
esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit
neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidem ista nostra
existimatio, sed iudicium certe parentis; quid nos opinemur, audietis ex
iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris incredibilisque maeror,
squalor patris et haec praesens maestitia, quam cernitis, luctusque declarat.
[5] Nam quod est obiectum
municipibus esse adulescentem non proba tum suis. nemini
umquam praesenti +praetoriani+ maiores honores habuerunt quam absenti M.
Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti
detulerunt, quae multis petentibus denegarunt; idemque nunc lectissimos viros
et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum
gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse
fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt, si nituntur iudicio suorum.
Neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti
tali viro, verum etiam municipio tam illustri ac tam gravi displiceret.
[6] Equidem, ut
ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et
meus hic forensis labor vitaeque ratio dimanavit ad existimationem hominum
paulo latius commendatione ae iudicio meorum. Nam quod obiectum est de pudicitia, quodque omnium accusatorum non criminibus, sed
vocibus male dictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M.
Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta
pervulgata in omnes, quorum in adulescentia forma et
species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere,
aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet,
argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil haet propositi
praeter contumeliam quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius
urbanitas nominatur.
[7] Quam quidem partem
accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam.
Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animadvertere
poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari.
Vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male
dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur
orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
[8] Illud tamen te esse
admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut, quantum
a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea
in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est
enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam isti dignitati non
possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non sine
argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere
voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii, quod
ornate politeque dixisti.
[9] Verum ad istam omnem
orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti
suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia
disciplinaque munita. Qui ut huic virilem togam deditšnihil dicam hoc loco de
me; tantum sit, quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me
esse deductum; nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum
patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, cum artibus honestissimis
erudiretur.
[10] Nam quod Catilinae
familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc
enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit
aut si a me discessit umquam (quamquam multi boni adulescentes illi homini
nequam atque improbo studuerunt), tum existimetur Caelius Catilinae nimium
familiaris fuisse. At enim postea scimus et vidimus
esse hunc in illius amicis. Quis negat? Sed ego
illud tempus aetatis, quod ipsum sua sponte infirmum aliorum libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus
mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat.
Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis
Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne advocatus quidem
venit umquam. Deinceps fuit annus, quo ego consulatum
petivi; petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.
[11] Tot igitur
annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia studuit Catilinae iterum
petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem
fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga
constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri
tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereri stipendia coeperamus,
castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se
ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica, tum etiam
naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen
infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra
atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum is iam se
corroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.
[12] At studuit Catilinae,
cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine
atque ex omni aetate fecerunt.
Habuit enim ille,
sicuti meminisse vos arbitror,
permulta maximarum non expressa signa,
sed adumbrata
linea menta virtutum.
Utebatur hominibus improbis multis;
et quidem optimis se viris deditum esse simulabat.
Erant apud illum illecebrae libidinum multae;
erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris.
Flagrabant vitia libidinis apud illum;
vigebant etiam studia rei militaris.
Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum
puto,
tam ex contrariis diversisque et inter se pugnantibus
naturae studiis cupiditatibusque conflatum.
[13] Quis
clarioribus viris quodam tempore iucundior,
quis turpioribus coniunctior?
quis civis meliorum partium aliquando,
quis taetrior hostis huic civitati?
quis in voluptatibus inquinatior,
quis in laboribus patientior?
quis in rapacitate avarior,
quis in largitione effusior?
Illa vero, iudices, in illo homine mirabilia fuerunt, c
omprehendere multos amicitia,
tueri obsequio,
cum omnibus communicare,
quod habebat,
servire temporibus suorum omnium pecunia,
gratia, labore corporis,
scelere etiam,
si opus esset,
et audacia,
versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc
torquere ac flectere,
cum tristibus severe,
cum remissis iucunde,
cum senibus graviter,
cum iuventute comiter,
cum facinerosis audaciter,
cum libidinosis luxuriose vivere.
[14] Hac ille
tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos
audacesque collegerat,
tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam
virtutis assimulatae tenebat.
Neque umquam ex illo delendi huius imperii tam
consceleratus impetus exstitisset,
nisi
tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur.
Quare ista condicio, iudices, respuatur,
nec Catilinae familiaritatis crimen haereat;
est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis.
Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit,
cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus
amicus ac fidelis videretur;
cuius ego facinora oculis prius quam opinione,
manibus ante quam su spicione deprehendi.
Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius,
magis est ut ipse moleste ferat errasse se,
sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei
paenitet,
quam ut istius amicitiae crimen reformidet.
[15] Itaque a maledictis
pudicitiaea ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. Posuistis
enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter
amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat, sed
vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio,
quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum?
Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico: Non modo si socius
coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam
coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.
[16] Quod haud scio an de
ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi,
similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset, ut, si se
isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti
in altero suspicionem quaereret, cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret,
nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum
ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit,
tamen est eius modi cupiditas, ut magis insectari alterius innocentiam quam de
se timide cogitare videatur.
[17] Nam quod aes alienum
obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte, quam pauca
respondeam. Tabulas, qui in patris potestate est, nullas
conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus
est, habitationis; triginta milibus dixistis eum habitare. Nunc demum intellego
P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor,
milibus. Vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum
accommodavistis.
[18] Reprehendistis, a patre
quod semigrarit. Quod quidem iam in hac aetate minime reprehendendum est. Qui
cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam
victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo
permittente patre, sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a
foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli
posset, conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum dicere id, quod
vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo
ante dixit:
Utinam ne in nemore Pelio--
Ac longius quidem mihi contexere hoc carmen liceret:
Nam numquam era errans
hanc molestiam
nobis exhiberet
Medea animo
aegra, amore saevo saucia.
Sic enim,
iudices, reperietis, quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam
Medeam migrationemque hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius
sermonum fuisse.
[19] Quam ob rem
illa, quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et
fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant
enim fore testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio
diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde,
si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se,
cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram
denique, ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex
sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus accersitus et
ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia
tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem solum esse, qui vobis
gratificari vellet, inventum.
[20] Nec tamen illud genus
alterum nocturnorum testium pertimesco. Est enim dictum ab illis fore, qui
dicerent uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse a Caelio. Graves erunt
homines, qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit iis confitendum numquam se ne
congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. Sed totum
genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum
inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Caelius, a
quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur.
[21] Neque id ego dico, ut
invidiosum sit in eos, quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur
officio, defendunt suos, faciunt, quod viri fortissimi solent; laesi dolent,
irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed vestrae sapientiae tamen est, iudices,
non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque
vos causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei
consulendi. Nam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae
varietas hominum, videtis. Ex hac copia quam multos esse arbitramini, qui
hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur,
ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri ?
[22] Hoc ex genere si qui se
in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices,
sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et
contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse
videamini. Equidem vos abducam a testibus neque huius iudicii veritatem, quae
mutari nullo modo potest, in voluntate testium collocari sinam, quae facillime
fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce
omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum
ratione pugnabit.
[23] Itaque illam partem
causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus
Nea politanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. Vellem
dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod
exspectetis? quod is, qui fecit, aut non timet aut
etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius,
P. Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen, ut, qui
commisit, non neget, qui negavit, absolutus sit, id hic pertimescat, qui non
modo a facti, verum etiam a conscientiae suspicione afuit ? Et, si Asicio causa
plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit tuum maledictum, qui istius facti
non modo suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus ?
[24] At
praevaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim, a
quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur;
cuicuimodi autem sit, a sua putat eius esse seiunctam. Neque solum Caelius, sed
etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis
artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mortem
doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis
tenebantur. Habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus
Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M.
Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
[25] Ergo haec
removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus. Animadverti
enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. In quo
etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere
quodam tenebamini, tamen non numquam verebar, ne illa subtiliter ad criminandum
inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet. Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de
vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in
hac suavitate humanitatis, qua prope iam delectantur omnes, versari periucunde
soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister;
obiurgavit M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia
intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis, iudices? ignoscebam
vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud et tam
asperum genus orationis horrebam.
[26] Ac prima pars fuit illa,
quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem,
cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. Non me haec movent;
quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit, qui aut absunt, aut
quibus necesse est idem dicere. Neque vero illud me commovet, quod sibi in
Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia
atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est
instituta quam humanitas atque leges, siquidem non modo nomina deferunt inter
se sodales, sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut, ne quis id
forte nesciat, timere videantur!
[27] Sed haec
omittam; ad illa, quae me magis moverunt, respondebo. Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque
disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius,
amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus
ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam,
tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum vide ram frustra
litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est
defendi a me eum, qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui
unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
[28] Equidem multos et vidi
in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc
vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam
voluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur,
recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium
huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates.
Quae si ita erumpunt, ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant,
faciles et tolerabiles haberi solent.
[29] Sed tu mihi videbare ex
communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare; itaque omne
illud silentium, quod est orationi tributum tuae, fuit ob eam causam, quod uno
reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem.
Dies iam me deficiat, si, quae dici in eam sententiam possunt, coner expromere;
de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio
est. Ut tibi reum neminem, sed vitia ista proponas, res tamen ipsa et copiose
et graviter accusari potest. Sed vestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab
reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator
erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in
reum, cum is non suo crimine, sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum
vocatus.
[30] Itaque severitati tuae,
ut oportet, ita respondere non audeo; erat enim meum deprecari vacationem
adulescentiae veniamque petere; non, inquam, audeo; perfugiis non utor aetatis,
concessa omnibus iura dimitto; tantum peto, ut, si qua est invidia communis hoc
tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse
magnam, ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. Atque ego
idem, qui haec postulo, quin criminibus, quae in hunc proprie conferuntur,
diligentissime respondeam, non recuso. Sunt autem duo crimina, auri et veneni;
in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum
quaesitum, quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt
alia non crimina, sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis.
"Adulter, impudicus, sequester" convicium est, non accusatio; nullum
est enim fundamentum horum criminum, nulla sedes; voces sunt contumeliosae
temere ab irato accusatore nullo auctore emissae.
[31] Horum duorum criminum
video aucto rem, video fontem, video certum nomen et caput. Auro opus fuit;
sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit, quamdiu
voluit. Maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem
voluit; quaesivit venenum, sollicitavit quos potuit, paravit, locum constituit,
attulit. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. Res
est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili,
sed etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.
[32] Sed intellegis pro tua
praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum
Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit,
petulanter facimus, si matrem familias secus, quam matronarum sanctitas
postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad
oppugnandum Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere
debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod quidem facerem
vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro--
fratre volui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar
quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam inimicitias
mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam
cuiusquam inimicam putaverunt.
[33] Sed tamen ex ipsa
quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit an
remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab
inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula, qua ista delectatur,
sed illa horrida, quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui
obiurget mulierem et pro me loquatur, ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat
igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; mini mum enim
dolorem capiet, qui istam non videbit.
[34] Qui profecto, si
exstiterit, sic aget ac sic loquetur: "Mulier, quid tibi cum Caelio, quid
cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti,
ut aurum commodares, aut tam inimica, ut venenum timeres? Non patrem tuum
videras, non patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras
consules fuisse; non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas,
clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine
extulerat, omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex
amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam
coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui
familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido?
Nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea,
Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat,
non virgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem ab inimico
tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius
quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis
repetita moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum
cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere, ideo viam
munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares?"
[35] Sed quid ego, iudices,
ita gravem personam induxi, ut verear, ne se idem Appius repente convertat et
Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? Sed videro hoc
posterius, atque ita, iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Caeli
vitam me probaturum esse confidam. Tu vero, mulier, (iam enim ipse tecum nulla
persona introducta loquor) si ea, quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae
moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae
consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est.
Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia,
comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil
se te invita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque
praecipiti in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa
esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse
fateare.
[36] Sin autem urbanius me
agere mavis, sic agam tecum; removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex
his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem, qui est in isto genere
urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem
et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore
cubitavit. Eum putato tecum loqui: "Quid tumultuaris, soror? quid insanis?
Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis?
Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et
proceritas, vultus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non
numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco
ac tenaci habere tuis copiis devinctum; non potes; calcitrat, respuit, non
putat tua dona esse tanti; confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac
diligenter eo loco paratos, quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet
condiciones cotidie legas; cur huic, qui te spernit, molesta es?"
[37] Redeo nunc
ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam
severitatemque suscipio. Sed dubito, quem patrem
potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum:
Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor
cumulatur ira
aut illum:
O infelix, o
sceleste
Ferrei sunt isti patres:
Egon quid dicam, quld velim? quae
tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. Diceret talis
pater: "Cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti?
Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac disice;
Per me tibi licet. Si egebis, tibi dolebit, non mihi.
Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae."
[38] Huic tristi ac derecto
seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. Quid
signi? Nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus
quisque istam effugere potest in tam maledica civitate? Vicinum eius mulieris
miraris male audisse, cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non
potuit? Leni vero et clementi patre, cuius modi ille
est:
Fores ecfregit,
restituentur; discidit
Vestem, resarcietur,
Caeli causa est expeditissima. Quid enim esset, in quo se
non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua
dissimilis istius, quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum
semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium
commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus
sustentaret; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa
meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si quis hanc paulo liberius
salutasset?
[39] Dicet aliquis:
"Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis
adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum parens
commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam
collocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?" Ego, si
quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae
fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore
corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio,
non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita
expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc
mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc
genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec
ex minimis tanta fecerunt.
[40] Verum haec
genera virtutum non solum in moribus nostris, sed vix iam in libris
reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant,
obsoleverunt; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque vitae re magis
quam verbis secuti sumus, sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus,
cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat,
alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.
[41] Itaque alii
voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis
turpitudine eruditi homines refugerunt: alii cum voluptate dignitatem
coniungendam putaverunt. ut res maxime inter se
repugnantes dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem
cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim
nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita virtus coniveret interdum;
multas vias adulescentiae lubricas ostendit, quibus illa insistere aut ingredi
sine casu aliquo aut prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum
varietatem dedit, qua non modo haec aetas, sed etiam iam corroborata caperetur.
[42] Quam ob rem
si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non
odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem,
huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos
putabunt. Ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et
virgultis relinquatur; detur aliquid aetati; sit adulescentia liberior; non
omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio;
vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere
praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet
alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in
alterius domum atque famam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis
inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat; postremo,
cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad
inanes hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei
domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea, quae ratione antea non
perspexerat, satietate abiecisse, experiendo contempsisse videatur.
[43] Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi
homines et clarissimi cives fuerunt, quorum cum adulescentiae cupiditates
defervissent, eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum
recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem
erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem, multi a me summi
atque ornatissimi viri praedicarentur, quorum partim nimia libertas in
adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines
nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae, qui vellet,
excusatione defenderet.
[44] At vero in M. Caelio
(dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam
fretus vestra sapientia libere confiteri) nulla luxuries reperietur, nulli
sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido: quod quidem
vitium ventris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus, sed etiam
auget. Amores autem et hae deliciae, quae vocantur, quae firmiore animo praeditis
diutius molestae non solent esse (mature enim et celeriter deflorescunt),
numquam hunc occupatum impeditumque tenuerunt.
[45] Audistis, cum pro se
diceret, audistis antea, cum accusaret (defendendi haec causa, non gloriandi
eloquor); genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae
vestra prudentia est, perspexistis; atque in eo non solum ingenium elucere eius
videbatis, quod saepe, etiamsi industria non alitur, valet tamen ipsum suis
viribus, sed inerat, nisi me propter benevolentiam forte fallebat, ratio et
bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui scitote, iudices,
eas cupiditates, quae obiciuntur Caelio, atque haec studia, de quibus disputo,
non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest, ut animus
libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam
non numquam impeditus hoc, quicquid est, quod nos facimus in dicendo,
quoquomodo facimus non modo agendo, verum etiam cogitando possit sustinere.
[46] An vos aliam causam esse
ullam putatis, cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi,
tanta laude, tanta gratia, tanto honore tam sint pauci semperque fuerint, qui
in hoc labore versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia
delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est familiarum deserendus.
Quare in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut
ingenia deficiant aut doctrina puerilis.
[47] An hic, si sese isti
vitae dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset?
hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus
teneretur, in hac acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium
vocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam
menses aut de salute aut de gloria dimicaret? Nihilne igitur illa vicinitas
redolet, nihihne hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur ? Illae vero
non loquuntur solum,verum etiam personant, huc unius
mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque
haec flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis rebus
frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.
[48] Verum si
quis est,
qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet,
est ille quidem valde severus (negare non possum),
sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia,
verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis.
Quando enim hoc non factitatum est,
quando reprehensum,
quando non permissum,
quando denique fuit,
ut, quod licet, non liceret?
Hic ego iam rem definiam, mulierem nullam nominabo;
tantum in medio relinquam.
[49] Si quae
non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati
palamque sese in meretricia vita collocarit,
virorum alienissimorum conviviis uti instituerit,
si hoc in urbe,
si in hortis,
si in Baiarum illa celebritate faciat,
si denique ita sese gerat non incessu solum,
sed ornatu atque comitatu,
non flagrantia oculorum,
non libertate sermonum,
sed etiam complexu,
osculatione,
actis,
navigatione,
conviviis,
ut non solum meretrix,
sed etiam proterva meretrix procaxque videatur:
cum hac si qui adulescens forte fuerit,
utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator,
expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse
videatur?
[50] Obliviscor iam iniurias tuas,
Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente
facta sunt, neglego; ne sint haec in te dicta, quae dixi. Sed ex te ipsa
requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam
dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi, qualem ego paulo ante
descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid
adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum
esse videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est, quod obiciant Caelio?
Sin eam te volunt esse, quid est, cur nos crimen hoc, si tu contemnis,
pertimescamus? Quare nobis da viam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus
defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris
magnam ad se defendendum facultatem dabit.
[51] Sed quoniam emersisse
iam e vadis et scopulos praetervecta videtur oratio mea, perfacilis mihi
reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum
facinorum, auri, quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni, quod eiusdem Clodiae
necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.
Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud Lucceium
habitabat, necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis
ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum
audaciae!
[52] Quo quidem
in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae, quam ad rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non
dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. Tune aurum
ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis,
spoliatricem ceterorum, cum scires, quantum ad facinus aurum hoc quaereretur,
ad necem legati, ad L. Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem
sceleris sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus
popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.
[53] Vidit hoc Balbus;
celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum
ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae, quam tu esse vis, cum
de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto, quo vellet aurum; si tam
familiaris non erat, non dedit. Ita, si verum tibi Caelius dixit, o immoderata
mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non
dedisti. Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia,
resistam? Possum dicere mores Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse
disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non
venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse
credendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab
accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei
fuerit aditus; si per se, qua temeritate; si per alium, per quem? Possum omnes
latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non
conscius, non perficiendi, non occultandi maleficii spes, non ratio ulla, non vestigium
maximi facinoris reperietur.
[54] Sed haec, quae sunt
oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum, sed propter hanc
exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso
elaborata proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim,
iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse
patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum
facinus in famam atque fortunas suas neque non audisset illatum a Caelio neque
neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus, illis
studus, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum, quem propter haec
ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem
intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod
per ignotos actum cum comperisset, doleret, id a suis servis temptatum esse
neglegeret? quod in agris locisve publicis factum
reprehenderet, id in urbe ac suae domi coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id
homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?
[55] Sed cur diutius vos,
iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia
diligenter testimonii verba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid
exspectatis amplius? an aliquam vocem putatis ipsam
pro se causam et veritatem posse mittere? Haec est innocentiae defensio, haec
ipsius causae oratio, haec una vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio
est, in re nihil est argumenti, in negotio, quod actum esse dicitur, nullum
vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum
crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex
libidinosa domo; domus autem illa, quae temptata esse scelere isto nefario
dicitur, plena est integritatis, dignitatis, officii religionis; ex qua domo
recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in
con tentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an
gravis sapiens moderatus que vir religiose testimonium dixisse videatur.
[56] Reliquum est igitur
crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum
possum. Quae fuit enim causa, quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet
Caelius? Ne aurum redderet? Num petivit? Ne crimen haereret? Numquis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen
detulisset? Quin etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non
futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic
detulisset. Credibile est igitur tantum facinus ob nullam causam esse
commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi
crimen, ut alterius causa sceleris suscipiendi fuisse videatur?
[57] Cui denique commisit, quo
adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui
salutem suam credidit? Servisne mulieris? Sic enim obiectum est. Et erat tam
demens hic, cui vos in genium certe tribuitis, etiamsi cetera inimica oratione
detrahitis, ut omnes suas fortunas alienis servis committeret? At quibus
servis? Refert enim magnopere id ipsum. Iisne, quos intellegebat non communi
condicione servitutis uti, sed licentius, liberius, familiarius cum domina
vivere? Quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo,
in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur, quod foras
proferendum sit, in qua inusitatae, libidines, luxuries, omnia denique inaudita
vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur,
per quos gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta
credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie
redundet? Id igitur Caelius non videbat?
[58] Si enim tam familiaris
erat mulieris, quam vos vultis, istos quoque servos familiares esse dominae
sciebat. Sin ei tanta consuetudo, quanta a vobis inducitur, non erat, quae cum
servis potuit familiaritas esse tanta? Ipsius autem veneni quae ratio fingitur?
ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto,
cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in
servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc
comprobatum venenum.
[59] Pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut
praesentis fraudis poenas in diem reservatis? Vidi enim, vidi et illum hausi
dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Metellus abstraheretur e sinu
gremioque patriae, cumque ille vir, qui se natum huic imperio putavit, tertio
die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset,
integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime
bonis omnibus atque universae civitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum
iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei
publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac
morientibus vocibus, quanta impenderet procella mihi, quanta tempestas
civitati, et cum parietem saepe feriens eum, qui cum Q. Catulo fuerat ei
communis, crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non
tam se emori quam spoliari suo praesidio cum patriam, tum etiam me doleret.
[60] Quem quidem virum si
nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo
consularis restitisset, qui consul incipientem furere atque tonantem sua se
manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista
mulier de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet, ne quam
vocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam
perhorrescet? Sed revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac
fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore
impedivit.
[61] Sed tamen venenum unde
fuerit, quem ad modum paratum sit, non dicitur. Datum esse aiunt huic P.
Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum esse cum
servis, ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque iis
veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum
locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta
familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset, si apud Caelium mulieris
servus visus esset? Sin autem iam suberat simultas, exstincta erat consuetudo,
discidium exstiterat, "hinc illae lacrimae " nimirum, et haec causa
est omnium horum scelerum atque criminum.
[62] "Immo,"
inquit, "cum servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli detulissent,
mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut venenum,
cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit
balneas Senias, ut eo mitteret amicos, qui delitiscerent, deinde repente, cum
venisset Licinius venenumque traderet, prosilirent hominemque
comprenderent." Quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent
reprehendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse
posset. Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum
conicere vellent, nec satis commode calceati et vestiti id facere possent et
fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria illa
permutatione familiaris facta erat balneatori.
[63] Atque equidem vehementer
exspectabam, quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni
dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito, quin sint
pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam
susceperint, ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a viris honestissimis
ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. Sed
quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem
eorum diligentiamque cognoscite. "In
balneis delituerunt." Testes egregios! "Dein temere
prosiluerunt." Homines temperantes! Sic enim fingunt, cum Licinius
venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum
repente evolasse istos praeclaros testes sine nomine; Licinium autem, cum iam
manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque illo repentino hominum
impetu se in fugam coniecisse. O magna vis veritatis,
quae contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium
insidias facile se per se ipsa defendat!
[64] Velut haec tota fabella
veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum
invenire exitum potest! Quid enim? isti tot viri (nam necesse est fuisse non
paucos, ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset
testatior) cur Licinium de manibus amiserunt? Qui minus enim Licinius
comprehendi potuit, cum se retraxit, ne pyxidem traderet, quam si tradidisset?
Erant enim illi positi, ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius
teneretur, aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. Hoc fuit totum
consilium mulieris, haec istorum provincia, qui rogati sunt; quos quidem tu
quam ob rem "temere prosiluisse" dicas atque ante tempus, non
reperio. Fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem collocati, ut venenum, ut
insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprehenderetur.
[65] Potueruntne magis
tempore prosilire, quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni
pyxidem? Quae cum iam erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis
mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a
se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? Primum ad se revocarent maximi
facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent, quod, quo loco collocati
fuerant, non potuissent videre. Tempore igitur ipso se ostenderunt, cum
Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. Mimi
ergo est iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit
aliquis e manibus, deinde scabilla concrepant, aulaeum tollitur.
[66] Quaero enim, cur
Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus
ista de manibus amiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione,
multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. An
timebant, ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non
possent? Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus
criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab iis
signis, quibus veritas illustrari solet, ad testes tota traducta est. Quos
quidem ego, iudices, testes non modo sine ullo timore, sed etiam cum aliqua spe
delectationis exspecto.
[67] Praegestit animus iam
videre primum lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiares, deinde
fortes viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum
collocatos; ex quibus requiram, quem ad modum latuerint aut ubi, alveusne ille
an equus Troianus fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes
tulerit ac texerit. Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et
unum et tam imbecillum, quam videtis, non aut stantem comprenderint aut
fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum
processerint, explicabunt. Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclinii, alia
subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus;
lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes
istorum delicias, omnes ineptias, si prodierint. Sed me audiant, navent aliam
operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam
mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant; capiti
vero innocentis fortunisque parcant.
[68] At sunt servi illi de
cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi.
Tandem aliquid invenimus, quod ista mulier de suorum propinquorum fortissimorum
virorum sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio, quid
habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut
quaestio sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium
persolutum. "At propinquis" inquit "placuit." Cur non
placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam, sed a te ipsa
compertam deferre diceres?
[69] Hic etiam miramur, si
illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est, quod
in eius modi mulierem non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus
res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum, quid velim vel potius quid
nolim dicere. Quod etiamsi est factum, certe a Caelio non est factum (quid enim
attinebat?); est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam non
verecundo. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum, sed tamen est non
infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio
comprobasset, nisi omnia, quae cum turpitudine aliqua dicerentur, in istam
quadrare apte viderentur.
[70] Dicta est a me causa,
iudices, et perorata. Iam intellegitis, quantum iudicium sustineatis, quanta
res sit commissa vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem,
ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata
dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex
sedata illa flamma consulatus mei fumantes reliquias coniurationis exstinxit,
hac nunc lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas, sed ad mulieris
libidines et delicias deposcitur?
[71] Atque hoc etiam loco M.
Camurti et C. Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne
dicam an impudentiam singularem! Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere
istorum hominum mentionem? audetis excitare tanti
flagitii memoriam non exstinctam illam quidem, sed repressam vetustate? Quo
enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et
iniuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen
in causa, ut illa vetus aeraria fabula referretur, idcirco Camurti et Caeserni
est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non
tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati, ut ex nullius legis laqueis
eximendi viderentur.
[72] M. vero Caelius cur in
hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero
aliquod eius modi, quod sit a lege seiunctum, cum vestra severitate coniunctum;
cuius prima aetas dedita disciplinae fuit iisque artibus, quibus instituimur ad
hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam,
dignitatem; iis autem fuit amicitiis maiorum natu, quorum imitari industriam
continentiamque maxime vellet, iis aequalium studiis, ut eundem quem optimi ac
nobilissimi petere cursum laudis videretur.
[73] Cum autem paulum iam
roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule
contubernalis, castissimo homini atque omnis officii diligentissimo; in qua
provincia cum res erant et possessiones paternae, tum etiam usus quidam
provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit illinc
Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere
instituto eorum adulescentium exemplo, qui post in civitate summi viri et
clarissimi cives exstiterunt, industriam suam a populo Romano ex aliqua
illustri accusatione cognosci.
[74] Vellem alio potius eum
cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querellae. Accusavit C.
Antonium, collegam meum, cui misero praeclari in rem publicam beneficii memoria
nihil profuit, nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini umquam concessit
aequalium, plus ut in foro, plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum,
plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi
vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia
labore et diligentia est consecutus.
[75] In hoc flexu quasi
aetatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra) fama
adulescentis paulum haesit ad metas notitia nova mulieris et infelici
vicinitate et insolentia voluptatum, quae cum inclusae diutius et prima aetate
compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque
eiciunt universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone (nequaquam enim tantum
erat, quantum homines loquebantur)--verum ex eo,
quicquid erat, emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab
illius familiaritatis infamia, ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque
propulset.
[76] Atque ut iste
interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me invito mehercule
et multum repugnante, sed tamen fecit), nomen amici mei de ambitu detulit; quem
absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior, quam
vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de
impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae
studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia
vero tamquam in herbis significant, quae virtutis maturitas et quantae fruges
industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi
potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati,
siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda.
[77] Quare, si cui nimium
effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas,
pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus,
si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas
omnia, iam usus, iam dies mitigarit. Conservate
igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum
virorum. Promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei
publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod
cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus
iam obligavit.
[78] Non enim potest, qui
hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium
vocarit, ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest, qui ambitu ne
absolutum quidem patiatur esse absolutum, ipse impune umquam esse largitor.
Habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi
vel pignora voluntatis. Quare oro obtestorque vos, iudices, ut, qua in civitate
paucis his diebus Sex. Cloelius absolutus sit,
quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine
re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni
inquinatum, qui aedes sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam
suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei
fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et
inflammandam urbem incitavit: in hac civitate ne patiamini illum absolutum
muliebri gratia, Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo
coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum
adulescentem oppressisse videatur.
[79] Quod cum huius vobis
adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri
senectutem, qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius
casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis,
abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione
parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore
vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam
natura ipsa occidentem velle maturius exstingui vulnere vestro quam suo fato,
aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo
aut subita tempestate pervertere.
[80] Conservate parenti
filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut
adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos verum etiam
perculisse atque adflixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae
conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis
omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes
diuturnosque capietis.