Return
to 4130 Return
to 2105
res gestae divi Avgvsti
(Monumentum
Ancyranum-latinum)
[with errors from the web version]
Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom.
subiecit, et impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit,
incisarum in duabus aheneis pilis, quae su[n]t Romae positae, exemplar sub[i]ectum.
(TABULA I.)
·
1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio
et privata impensa comparavi, per quem
rem publicam a dominatione factionis oppressam in liberatatem vindicavi. Eo
[nomi]ne senatus decretis honorif[i]cis in ordinem suum m[e adlegit C. Pansa et
A. Hirti]o consulibus, con[sula]rem locum s[ententiae dicendae tribuens, et
i]mperium mihi dedit. Res publica, n[e
quid detrimenti caperet, a] me pro praetore simul cum consulibus pro[viden]dum
[iussit. P]opulus autem eodem anno me consulem, cum [cos. uterqu]e in bel[lo
ceci]disset, et triumvirum rei publicae costituend[ae creavit].
·
2. Qui parentem meum [interfecer]un[t eo]s in exilium
expuli iudiciis legitimis ultus eorum [fa]cin[us, e]t postea bellum inferentis
rei publicae vici b[is a]cie.
·
3. [B]ella
terra et mari c[ivilia ex]ternaque toto in orbe terrarum s[aepe gessi]
victorque omnibus v[eniam petentib]us civibus peperci. Exte[rnas] gentes,
quibus tuto i[gnosci pot]ui[t, co]nservare quam excidere m[alui]. Millia
civium Roma[no]rum [sub] sacramento
meo fuerunt circiter [quingen]ta. Ex
quibus dedu[xi in coloni]as aut remisi in municipia sua stipen[dis emeri]tis
millia aliquant[o plura qu]am trecenta et iis omnibus agros a[dsignavi] aut
pecuniam pro p[raemis mil]itiae dedi. Naves cepi sescen[tas praeter] eas, si
quae minore[s quam trir]emes fuerunt.
·
4. [Bis]
ovans triumphavi et tri[s egi] curulis triumphos et appella[tus sum v]iciens et
semel imperator. [decernente plu]ris triumphos mihi sena[t]u, qu[ibus omnibus
su]persedi. L[aurum de f]asc[i]bus
deposui in Capi[tolio votis, quae] quoque bello nuncupaveram, [sol]utis. Ob res
a [me aut per legatos] meos auspicis meis terra ma[riqu]e pr[o]spere gestas
qui[nquageniens et q]uinquiens decrevit senatus supp[lica]ndum esse dis
immortalibus. Dies a[utem, pe]r quos ex senatus consulto [s]upplicatum est,
fuere DC[CCLXXXX. In triumphis meis] ducti sunt ante currum meum reges aut
r[eg]um lib[eri novem. Consul f]ueram terdeciens, cum [scribeb]a[m] haec, [et
eram se]p[timum et] tricen[simu]m tribuniciae potestatis.
·
5.
[Dic]tat[ura]m et apsent[i e]t praesent[i mihi delatam et a popul]o et a
se[na]tu [M. Marce]llo e[t] L. Arruntio [cos.] non rec[epi. Non sum]
depreca[tus] in s[umma f]rum[enti p]enuria curatio[n]em an[non]ae. [qu] am ita
ad[min]ist[ravi, ut] in[tra] die[s] paucos metu et periclo p[r] aesenti
civitatem univ[ersam liberarem impensa et] cura mea. Consul[atum] quoqu]e tum
annum e[t perpetuum mihi] dela[tum non recepi.]
·
6.
[Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio] et postea P. Lentulo et Cn. L[entulo et
tertium Paullo Fabio Maximo] e[t Q. Tuberone senatu populoq]u[e Romano
consentientibus] ut cu[rator legum et morum maxima potestate solus crearer
nullum magistratum contra morem maiorem delatum recepi. Quae tum per me fieri
senatus] v[o]luit, per trib[un]ici[a]m p[otestatem perfeci, cuius potes]tatis
conlegam et [ips]e ultro [quinquiens mihi a sena]tu[de]poposci et accepi.
·
7. [Tri]umv[i]rum rei pu[blicae c]on[s]ti[tuendae fui
per continuos an]nos [decem. P]rinceps s[enatus fui usque ad e]um d[iem, quo scrip]seram
[haec, per annos] quadra[ginta. Pon]tifex [maximus, augur, Xvvir]um sacris
fac[iundis, VIIvirum ep]ulon[um, frater arvalis, sodalis Titius], fetialis fui.
(TABULA II.)
· 8. Patriciorum numerum auxi consul quintum
iussu populi et senatus. Senatum
ter legi. Et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum
post annum alterum et quadragensimum fec[i]. Quo lustro civium Romanorum censa
sunt capita quadragiens centum millia et sexag[i]inta tria millia. Tum [iteru]m consulari com imperio lustrum
[s]olus feci C. Censorin[o et C.] Asinio cos. Quo lustro censa sunt civium
Romanorum [capita] quadragiens centum millia et ducenta triginta tria mi[llia. Et
tertiu]m consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Cae[sare filio] m[eo feci,]
Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos.
Quo lustro ce[nsa sunt]civ[ium Ro]manorum capitum quadragiens centum mill[ia et
n]onge[nta tr]iginta et septem millia. Legibus novi[s] m[e auctore l]atis
m[ulta e]xempla maiorum exolescentia iam ex nostro [saecul]o red[uxi et ipse]
multarum rer[um exe]mpla imitanda pos[teris tradidi.]
· 9. Vota p[ro valetudine meo
susc]ipi p[er cons]ules et sacerdotes qu[in]to qu[oque anno senatus decrevit.
Ex iis] votis s[ae]pe fecerunt vivo m[e ludos aliquotiens sace]rdo[tu]m
quattuor amplissima colle[gia, aliquotiens consules. Pr]iva[t]im etiam et
municipatim univer[si cives unanimite]r con[tinente]r apud omnia pulvinaria pro
vale[tu]din[e mea s]upp[licaverunt.]
· 10. Nom[en me]um [sena]tus
c[onsulto inc]lusum est in saliare carmen et sacrosanctu[s in perp]etum [ut
essem et, q]uoad ivierem, tribunicia potestas mihi [esse, per lege]m sanc[tum
est. Pontif]ex maximus ne fierem in vivi [c]onlegae l]ocum, [populo id
sace]rdotium deferente mihi, quod pater meu[s habuer]at, r[ecusavi. Qu]od
sacerdotium aliquod post annos, eo mor[t]uo q[ui civilis] m[otus o]ccasione
occupaverat, cuncta ex Italia [ad
comitia mea] confluen[te mu]ltitudine, quanta Romae nun[q]uam [fertur ante i]d
temp[us fuisse], recep[i] P. Sulpicio C. Valgio consulibu[s].
· 11. Aram [Fortunae] R[educis a]nte
aedes Honoris et Virtutis ad portam Cap[enam pro] red[itu me]o senatus
consacravit, in qua ponti[fices et] vir[gines Ve]stal[es anni]versarium
sacrificium facere [decrevit eo] di[e quo co]nsul[ibus Q. Luc]retio et [M.
Vi]nic[i]o in urbem ex [Syria redieram, et diem Augustali]a ex [c]o[gnomine]
nos[t]ro appellavit.
· 12. [Senatus consulto ea
occasion]e pars [praetorum e]t tribunorum [plebi cum consule Q.] Lu[cret]io
et princi[pi] bus viris [ob]viam mihi mis[s]a e[st in Campan]iam, quo honos [ad
ho]c tempus nemini praeter [m]e es[t decretus. Cu]m ex H[is[]ania Gal[liaque,
rebu]s in iis provincis prosp[e]re [gest]i[s], R[omam redi] Ti. Nerone P.
Qui[ntilio c]o[n]s[ulibu]s, aram
[Pacis A]u[g]ust[ae senatus pro]redi[t]u meo consa[c]randam [censuit] ad campam
[Martium, in qua ma]gistratus et sac[er]dotes [et v]irgines V[est]a[les
ann]iversarium sacrific]ium facer[e decrevit.]
· 13. [Ianum] Quirin[um,
quem cl]aussum ess[e maiores nostri voluer]unt, cum [p]er totum i[mperium
po]puli Roma[ni terra marique es]set parta victoriis pax, cum pr[ius quam]
nascerer, a co[ndita] u[rb]e bis omnino clausum [f]uisse prodatur m[emori]ae,
ter me princi]pe senat]us claudendum esse censui[t].
· 14. {Fil]ios meos,
quos iuv[enes] mihi eripuit for[tuna], Gaium et Lucium Caesares,
(TABULA
III.)
honoris
mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules
designavit, ut [e]um magistratum inirent post quinquennium. Et ex eo die, quo
deducti [s]unt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit sena[t]us.
Equites [a]utem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum parm[is] et
hastis argenteis donatum appellaverunt.
· 15. Plebei Romanae viritum HS trecenos
numeravi ex testamento patris mei. et nomine meo HS quadringenos ex bellorum
manibiis consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex [p]atrimonio
meo HS quadringenos congiari viritim pernumer[a]vi, et consul undecimum
duodecim frumentationes frumento pr[i]vatim coempto emensus sum. et tribunicia potestate duodecimum
quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quae mea congiaria p[e]rvenerunt ad
[homi]num millia nunquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis
duodevicensimum consul XII trecentis et viginti millibus plebis urbanae
sexagenos denarios viritim dedi. Et colon[i]s militum meorum consul quintum ex
manibiis viritim millia nummum singula dedi. acceperunt id triumphale
congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium
dec[i]mum sexagenos denarios plebei, quae tum frumentum publicum acciebat,
dedi; ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.
· 16. Pecuniam [pr]o agris, quos in
consulatu meo quarto et postea consulibus M. Cr[a]ssao et Cn. Lentulo augure
adsignavi militibus, soliv municipis. Ea [s]u[mma s]estertium circiter sexsiens
milliens fuit, quam [p]ro Italicis praedis numeravi. et ci[r]citer bis
mill[ie]ns et sescentiens, quod pro agris provincialibus soliv. Id
primus et [s]olus omnium, qui [d]eduxerunt colonias militum in Italia aut in
provincis, ad memoriam aetatis meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, et D. Laelio cos., et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus, et
L. Le[nt]ulo et M. Messalla consulibus, et L. Caninio et Q. Fabricio co[s.], milit[i]bus, quos emeriteis stipendis in
sua municpi[a dedux]i, praem[i]a numerato persolvi, quam in rem sestertium
q[uater m]illiens cir[cite]r impendi.
· 17. Quater [pe]cunia mea iuvi
aerarium, ita ut sestertium milliens et quing[en]ties ad eos qui praerant
aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Ar[r]untio cos. in aerarium militare,
quod ex consilio n[eo] co[ns]titutum est, ex [q]uo praemia darentur militibus,
qui vicena [aut plu]ra sti[pendi]a emeruissent , HS milliens et
septing[e]nti[ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli.
· 18. [Ab eo anno q]uo Cn. et P.
Lentuli c[ons]ules fuerunt, cum deficerent [vecti]g[alia, tum] centum millibus
h[omi]num, tum pluribus multo frume[ntarios et n]umma[rio]s t[ributus ex
horr]eo et patr[i]monio m[e]o edidi.
(TABULA
IV.)
· 19. Curiam et continens ei Chalcidicum
templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal,
porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui
priorem eodem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in
Capitolio Iovis Feretri et Iovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et
Iunonis reginae et Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra
via, aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in
Palatio feci.
· 20. Capitolium et Pompeium
theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis
mei. Rovos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi
fonte novo in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter
aedem Castoris et aedem Saturni,
coepta profligataque opera a patre meo, perfeci, et eandem basilicam
consumptam incendio ampliato eius solo sub titulo nominis filiorum m[eorum
i]ncohavi et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus [meis ius]si. Duo
et octoginta templa deum in urbe consul sex[tu]m ex [auctori]tate senatus
refeci, nullo praetermisso quod e[o] tempore [refici debeba]t. Consul septimum
viam Flaminiam a[b urbe] Ari[minum refeci pontes]que omnes praeter Mulvium et
Minucium.
· 21. In privato solo Martis Ultoris
templum [f]orumque Augustum [ex ma]n[i]biis feci. Theatrum ad aede Apollinis in
solo magna ex parte a p[r]i[v]atis empto feci, quod sub nomine M. Marcell[i]
generi mei esset. Don[a e]x manibiis in Capitolio et in aede divi Iu[l]i et in
aede Apollinis de Vestae et in templo Martis Ultoris consecravi, quae mihi
constituerunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque
millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumpho[s] meos quintum
consul remisi, et postea, quotienscumque imperator a[ppe]llatus sum, aurum
coronarium non accepi, decernentibus municipii[s] et colonis aequ[e] beni[g]ne
adque antea decreverant.
· 22. Ter munus gladiatorium dedi
meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut n[e]potum nomine; quibus muneribus
depugnaverunt hominum ci[rc]iter decem millia. Bis athletarum undique accitorum spectaculu[m] p[o]pulo pra[ebui
me]o nomine et tertium nepo[tis] mei nomine. Ludos feci m[eo no]m[ine]
quater, aliorum autem m[agistr]atuum
vicem ter et viciens. [Pr]o
conlegio Xvvirorum magis[ter con]legii collega M. Agrippa lud[os s]aeclares, C. Furnio C. Silano cos.
[feci. C]onsul XIII ludos
Mar[tia]les pr[imus fec]i, quos p[ost i]d tempus deincep[s] ins[equen]ti[bus]
annis [ex senatus consulto et lege fe]cerunt [co]n[su]les. {Ven]ation[es] best[ia]rum Africanarum meo
nomine aut filio[ru]m meorum et nepotum in ci[r]co aut in foro aut in amphitheatris,
popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria
m[ill]ia et quingentae.
· 23. Navalis proeli spectaclum
populo de[di tr]ans Tiberim, in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato [s]olo
in longitudinem mille et octingentos pedes
in latudine[m mille] e[t] ducenti. In quo triginta rostratae naves
triremes a[ut birem]es plures autem
minores inter se conflixerunt. Q[uibu]s in classibus pugnaverunt praeter
remiges millia ho[minum tr]ia circiter.
· 24. In templis omnium
civitatium prov[inci]ae Asiae victor ornamenta reposui, quae spoliatis tem[plis
i]s cum quo bellum gesseram privatim possederat. Satatuae [mea]e pedestres et
equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse
sustuli exque ea pecunia dona aurea in
aede Apollinis meo nomine et illorum, qui mihi statuarum honorem habuerunt,
posui.
(TABULA
V.)
· 25. Mare pacavi a praedonibus. Eo bello
servorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant,
triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit
in mea verba tota Italia sponte sual et me be[lli] quo vici ad Actium
ducem depoposcit. Iuraverunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae, Hispaniae, Africa,
Sicilia, Sardinia. Qui sub [signis meis tum] militaverint, fuerunt senatores plures quam DCC,
in ii[s qui vel antea vel pos]tea consules facti sunt ad eum diem quo scripta
su[nt haec LX]X[XIII, sacerdo]tes ci[rc]iter CLXX.
· 26. Omnium prov{inciarum populi
Romani], quibus finitimae fuerunt gentes quae non p[arerent imperio nos]tro,
fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, i[tem Germaniam qua inclu]dit
Oceanus a Gadibus ad ostium Albis flumin[is pacavi. Alpes a re]gione ea, quae
proxima est Hadriano mari, [ad Tuscum pacari fec]i. nulli genti bello per
iniuriam inlato. Cla[ssis m]ea per Oceanum] ab ostio Rheni ad solis orientis
regionem usque ad fi[nes Cimbroru]m navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit,
Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alli Germanorum popu[l]i
per legatos amicitiam mean et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio
ducti sunt [duo] exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam,
quae appel[latur Eudaemon, [maxim]aeque hos[t]ium gentis utr[iu]sque cop[iae]
caesae sunt in acie et [c]om[plur]a oppida capta. In Aethiopiam usque ad
oppidum Nabata pervent[um]est, cui proxima est Meroe.
In Arabiam usque in fines Sabaeorum pro[cess]it exercitus ad oppidum Mariba.
· 27. Aegyptum imperio
populi [Ro]mani adieci. Armeniam maiorum, interfecto rege eius Artaxe, c[u]m
possem facere provinciam, malui maiorum nostrorum exemplo regn[u]m id Tigrani,
regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per T[i. Ne]ronem
trad[er], qui tum mihi priv[ig]nus erat. Et eandem gentem postea d[e]sciscentem
et rebellantem domit[a]m per Gaium filium meum regi Ariobarzani, regis Medorum
Artaba[zi] filio, regendam tradidi et
post eius mortem filio eius Artavasdi.
Quo interfecto, Tig[ra]ne qui erat ex regio genere Armeniorum
oriundus, in id regnum misi. Provincias omnis, quae trans Hadrianum mare
vergunt ad orien[te]m, Cyrenasque, iam ex parte magna regibus eas
possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello
servili reciperavi.
· 28. Colonias in Africa
Sicilia [M]acedonia utraque Hispania Achai[a] Asia
S[y]ria Gallia Narbonensi Pi[si]dia militum deduxi. Italia autem XXVIII [colo]nias, quae vivo
me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, me [auctore] deductas habet.
· 29. Signa militaria complur[a per]
alios d[u]ces ami[ssa] devicti[s hostibu]s re[cipe]ravi ex Hispania et [Gallia
et a Dalm]ateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia et signa re[ddere]
mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem si[gn]a in
penetrali, quod e[s]t in templo Martis Ultoris, reposui.
· 30. Pannoniorum gentes, qua[s
a]nte me principem populi Rpmani exercitus numquam ad[it], devictas per Ti.
{Ne]ronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani
s[ubie]ci protulique fines Illyrici ad r[ip]am fluminis Dan[uv]i. Citr[a] quod
[D]a[cor]u[m tra]n[s]gressus exercitus meis a[u]sp[icis vict]us profligatusque
[es]t, et pos[tea tran]s Dan[u]vium ductus ex[ercitus me]u[s] Da[cor]um gentis
im[peri]a p[opuli] R[omani perferre coegit].
· 31. Ad me ex In[dia regum
legationes saepe missae sunt nunquam visae ante id t]em[pus] apud qu[em]q[uam]
R[omanorum du]cem. Nostram amic[itiam petie]run[t] per legat[os] B[a]starn[ae
Scythae]que et Sarmatarum qui su[nt citra fl]umen Tanaim [et] ultra reg[es. Alba]norumque rex et Hiberorum e[t
Medorum] .
(TABULA
VI.)
· 32. Ad me supplices confug[erunt] reges
Parthorum Tirida[te]s et post[ea} Phrat[es} regis Phrati[s] filiu[s], Medorum
Ar[tavasdes, Adiabenorum] Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tin[commius,
Sugambr]orum Maelo, Marcomannorum Sueborum [Segime]rus. Ad [me re]x
Parthorum Phrates, Orod[i]s filius, filios suos nepot[esque omnes] misit in
Italiam, non bello superatu[s], sed
amicitiam nostram per [libe]ror[um] suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.]
fidem me principe, quibus antea cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum
et amicitiae [c]ommercium.
· 33. A me gentes Parthorum et
Medoru[m per legatos] principes earum gentium reges pet[i]tos acceperunt:
Par[thi Vononem, regis Phr]atis filium, regis Orodis nepotem. Medi
Arioba[rzanem,] regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.
· 34. In consulatu sexto et septimo,
po[stquam b]ella [civil]ia oxstinxeram, perconsensum universorum [potitus
reru]m om[n]ium, rem publicam ex pea potestate in senat[us populique Rom]ani [a]rbitrium transtuli. Quo pro
merito meo senatu[s consulto Au]gust[us appe]llatus sum et laureis postes
aedium mearum v[estiti] publ[ice coronaq]ue civica super ianuam meam fixa
est [et clu]peus [aureu]s in [c]uria
Iulia positus, quem mihi senatum pop[ulumq]ue Rom[anu]m dare virtutis clement[iaequ]e
iustitiae et pieta[tis
caus]sa testatu[m] est pe[r e]ius clupei [inscription]em. Post id tem[pus
a]uctoritate [omnibus praestiti, potest]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habu]i
quam cet[eri qui m]ihi quoque in ma[gis]tra[t]u conlegae f[uerunt].
· 35. Tertium dec[i]mum consulatu[m
cum gereba]m, sena[tus et e]quester ordo populusq[ue] Romanus universus
[appell]av[it me pat]re[m p]atriae idque in vestibu[lo a]edium mearum
inscribendum et in c[u]ria [Iulia e]t in foro Aug. sub quadrig[i]s, quae mihi
ex s.c. pos[it]ae [sunt, decrevit. Cum scri]psi haec, annus agebam
septuagensu[mum sextum].
· App. I.
Summa pecun[i]ae, quam ded[it vel in aera]rium [vel plebei Romanae vel
di]missis militibus: denarium sexien[s milliens].
· App. II. Opera fecit
nova aedem Martis, [Iovis] Ton[antis et Feretri, Apollinis], divi Iuli,
Quirini, Minervae, {Iunonis Reginae, Iovis Libertatis], Larum, deum
Penatium, Iuv[entatis, Matris Magnae,
Lupercal, pulvina]r ad circum, curiam
cum Ch[alcidico, forum Augustum, basilica]m Iuliam, theatrum Marcelli, [p]or[ticum Octaviam, nemus trans T]iberim
Caesarum.
· App. III. Refecit Capito[liam
sacra]sque aedes [nu]m[ero octoginta] duas, thea[t]rum Pompei, aqu[aram
r]iv[as, vi]am Flamin[iam].
· App. IV. Impensa p[raestita in
spec]tacul[a] sca[enica et munera] gladiatorum at[que athletas et venationes
et] naumachi[am] et donata pe[c]unia [colonis municipiis oppidis] terrae motu
incendioque consumpt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusque, quorum census
explevit, in[n]umera[bili]s.