<Back to 04 February>

                     11

<Back to syllabus>

 

Furi et Aureli comites Catulli.

siue in extremos penetrabit Indos

litus ut longe resonante Eoa

     tunditur unda.

 

siue in Hyrcanos Arabesue molles    5

seu Sacas sagittiferosue Parthos

siue quae septemgeminus colorat

     aequora Nilus.

 

siue trans altas gradietur Alpes

Caesaris uisens monumenta magni   10

Gallicum Rhenum horribilesque ulti-

     mosque Britannos.

 

omnia haec quaecumque feret uoluntas

caelitum temptare simul parati.

pauca nuntiate meae puellae           15

     non bona dicta.

 

cum suis uiuat ualeatque moechis

quos simul complexa tenet trecentos

nullum amans uere sed identidem omnium

     ilia rumpens.               20

 

nec meum respectet ut ante amorem.

qui illius culpa cecidit uelut prati

ultimi flos praetereunte postquam

     tactus aratro est.

 

               51

Ille mi par esse deo uidetur,

ille, si fas est, superare diuos,

qui sedens aduersus identidem te

      spectat et audit

 

dulce ridentem, misero quod omnis       5

eripit sensus mihi:  nam simul te

Lesbia, aspexi, nihil est super mi

     .................................

 

lingua sed torpet, tenuis sub artus

flamma demanat, sonitu suopte       10

tintinant aures, gemina teguntur

      lumina nocte.   


 

otium, Catulle, tibi molestum est;

otio exsultas nimiumque gestis;

otium et refes prius et beatas          15

      perdidit urbes.

 

                          76

 

siqua recordanti benefacta priora uoluptas

est homini. cum se cogitat esse pium.

nec sanctam uiolasse fidem. nec foedere in ullo

diuum ad fallendos numine abusum homines.

multa parata manent in longa aetate Catulle        5   

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere. haec a te dictaque factaque sunt.

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quare iam te cur amplius excrucies.       10

quin tu animo offirmas. atque istinc teque reducis.

et dis inuitis desinis esse miser.

difficile est longum subito deponere amorem.

difficile est. uerum hoc qua lubet efficias.

una salus haec est. hoc est tibi peruincendum.    15

hoc facias siue id non pote siue pote.

o di. si uestrum est misereri. aut si quibus umquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem.

me miserum aspicite. et si uitam puriter egi

eripite hanc pestem perniciemque mihi.       20

quae mihi surrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias.

non iam illud quaero. contra ut me diligat illa.

aut quod non potis est. esse pudica uelit.

ipse ualere opto. et taetrum hunc deponere morbum.      25

o di. reddite mi hoc pro pietate mea.

 

     Sapphic Strophe

 

-v -x /-vv-/ v- -

-v -x /-vv-/ v- -

-v -x /-vv-/ v- -

      /-vv-/ x

 

     Elegaic Couplet

    _     _       _     _   

- vv -vv -// vv/ -vv/ -vv/- x     dactylic hexameter

    _     _         _    _

- vv -vv -//- vv/ -vv/ x          dactylic pentameter

 

<Back to 04 February>

<Back to syllabus>