<P.> CORNELI TACITI
AGRICOLA
[1] Clarorum
virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem
temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac
nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus
commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores ut agere digna
memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad
prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae
pretio ducebantur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum
quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut
obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus
facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus
fuit, quam non petissem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.
[2] Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni
Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo
auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio
ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem
senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper
sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam
honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut
vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute,
adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque
ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam
tacere.
[3] Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi
saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac
libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem
modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit,
natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala; et ut
corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque
oppresseris facilius quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae
dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur. Quid, si per quindecim annos,
grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque
saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum
sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus
iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per
silentium venimus? Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam
prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim
liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus
erit aut excusatus.
[4] Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium
colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris
nobilitas est. Pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio
eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris
meritus: namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus
est. Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiaque
educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque
transegit. Arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam
integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum
Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac
bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa
studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse,
ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime
et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae
vehementius quam caute adpetebat. Mox mitigavit ratio et aetas, retinuitque,
quod est difficillimum, ex sapientia modum.
[5] Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino,
diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contubernio aestimaret.
Nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque
segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit:
sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos,
nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius
et intentus agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia
fuit: trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de
salute, mox de victoria certavere. Quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius
agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit,
artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae
cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec
minus periculum ex magna fama quam ex mala.
[6] Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam
Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit; idque matrimonium ad
maiora nitenti decus ac robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam
caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus,
quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam Asiam, pro consule
Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia
dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus
quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul ac solacium; nam filium
ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque
ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit,
gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae
tenor et silentium; nec enim iurisdictio obvenerat.
Ludos et inania honoris medio rationis atque
abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior. Tum electus a Galba
ad dona templorum recognoscenda diligentissima
conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis
sensisset.
[7] Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit.
[8] Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam
feroci provincia dignum est. Temperavit Agricola vim suam ardoremque
compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis
miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt
virtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox
et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando
maioribus copiis ex eventu praefecit. Nec Agricola
umquam in suam famam gestis exultavit; ad auctorem ac ducem ut minister
fortunam referebat. Ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra
invidiam nec extra gloriam erat.
[9] Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter
patricios adscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae
inprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem
deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens
calliditatem fori non exerceat: Agricola naturali prudentia, quamvis inter
togatos, facile iusteque agebat. Iam vero tempora curarum remissionumque
divisa: ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis intentus, severus et saepius
misericors: ubi officio satis factum, nulla ultra potestatis persona[;
tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat]. Nec illi, quod est rarissimum,
aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. Integritatem
atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent,
ostentanda virtute aut per artem quaesivit; procul ab aemulatione adversus
collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et
atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac
statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei
provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par videbatur. Haud
semper errat fama; aliquando et eligit. Consul egregiae tum spei filiam iuveni
mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Britaniae praepositus
est, adiecto pontificatus sacerdotio.
[10] Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos
non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita
est. Ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide
tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio
ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in
meridiem etiam inspicitur; septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto
atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius
Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni
adsimulavere. Et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama
[est]: transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore
terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana
classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad
id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et
Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. Sed mare pigrum et grave
remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores
terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui
maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius
operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius dominari mare,
multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut
resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri
velut in suo.
[11] Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae
an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii atque ex
eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus
Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti plerumque crines
et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse
fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu
procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit. In
universum tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est.
Eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones; sermo haud multum
diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in
detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos
nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus;
mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod
Britannorum olim victis evenit: ceteri manent quales Galli fuerunt.
[12] In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur.
Honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per
principes factionibus et studiis trahuntur. Nec aliud adversus validissimas
gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve
civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita singuli pugnant,
universi vincuntur. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas
frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema
Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine
internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec
occidere et exurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana
terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox
cadit. Solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta
patiens frugum pecudumque fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt; eademque
utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum
et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca
ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva
ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego
facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.
[13] Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia
impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tolerant, iam domiti ut pareant,
nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu
Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore
potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella
civilia et in rem publicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae
etiam in pace: consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. Agitasse
Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili
paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus
Claudius auctor iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto
in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox fortunae fuit: domitae
gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
[14] Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde
Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam
provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia. Quaedam
civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus
mansit), vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet
instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit,
paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii
quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum extinctus est. Suetonius
hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque
praesidiis; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem
adgressus terga occasioni patefecit.
[15] Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter
se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere: nihil profici
patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. Singulos
sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem,
procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam
subiectis exitiosam. Alterius manus centuriones, alterius servos vim et
contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. In proelio
fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi
domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria
nescientibus. Quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? Sic
Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano defendi. Sibi patriam
coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros,
ut divus Iulius recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. Neve
proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus felicibus, maiorem
constantiam penes miseros esse. Iam Britannorum etiam deos misereri, qui
Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent; iam
ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. Porro in eius
modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
[16] His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis
regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi
bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam
coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in
barbaris [ingeniis] saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paulinus cognito provinciae motu propere
subvenisset, amissa Britannia foret; quam unius proelii fortuna veteri
patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis
et proprius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in
deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret. Missus igitur
Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque
paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo
provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis castorum experimentis,
comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere iam barbari quoque ignoscere
vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum
praebuit iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum
adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius,
fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox
praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, [et] seditio sine
sanguine stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis,
agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis petulantia
castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem
paraverat loco auctoritatis.
[17] Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam
recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem
statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima
provinciae totius perhibetur, adgressus. Multa proelia, et aliquando non
incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et
Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset: subiit
sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et
pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque
difficultates eluctatus.
[18] Hunc Britanniae statum, has bellorum
vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut
omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in
finibus suis agentem prope universam obtriverat, eoque initio erecta provincia.
Et quibus bellum volentibus erat, probare exemplum ac recentis legati animum
opperiri, cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam
numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum
incohaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam
discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu,
quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par
animus simili periculo esset, erexit aciem. Caesaque prope universa gente, non
ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore,
Monam insulam, cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius
Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in
subitis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. Depositis
omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi
usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut
obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum
aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita
insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam,
quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et
periculum placuisset. Nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus,
expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem
gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus
quanta futuri spe tam magna tacuisset.
[19] Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per
aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas
bellorum statuit excidere. A se suisque orsus primum domum suam coercuit, quod
plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere. Nihil per libertos
servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus
centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare. Omnia
scire, non omnia exsequi. Parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse; officiis et
administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum
peccassent. Frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire,
circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur. Namque
per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio
cogebantur. Divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut
civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in
promptu erat paucis lucrosum fieret.
[20] Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci
circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum
timebatur. Sed ubi aestas advenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare
modestiam, disiectos coercere; loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas
ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis
excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta
pacis ostentare. Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo
egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae,
et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars [pariter]
inlacessita transierit.
[21] Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. Namque ut
homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates
adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos
extruerent, laudando promptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro
necessitate erat. Iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et
ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam
abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et
frequens toga; paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et
balinea et conviviorum elegantiam. Idque apud imperitos humanitas vocabatur,
cum pars servitutis esset.
[22] Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis
usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. Qua formdine territi hostes
quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
ponendisque insuper castellis spatium fuit. Adnotabant periti non alium ducem
opportunitates locorum sapientius legisse. Nullum ab Agricola positum castellum
aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam adversus moras
obsidionis annuis copiis firmabantur. Ita intrepida ibi hiems, crebrae
eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia
soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque
hieme iuxta pellebantur. Nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit:
seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam
acerbior in conviciis narrabatur; [et] ut erat comis bonis, ita adversus malos
iniucundus. Ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius
non timeres: honestius putabat offendere quam odisse.
[23] Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si
virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa
Britannia terminus. Namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per
inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis
firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam
hostibus.
[24] Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad
id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem
Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob
formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et
Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem
usibus miscuerit. Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri
maris insulas superat. Solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum
a Britannia differunt; [in] melius aditus portusque per commercia et
negotiatores cogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis
gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. Saepe ex eo
audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse;
idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e
conspectu libertas tolleretur.
[25] Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat,
amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium
et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit;
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie,
cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes
equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos
casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac
fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia
compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis
obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium
clauderetur. Ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno
paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti,
metum ut provocantes addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et cedendum
potius quam pellerentur ignavi specie prudentium admonebant, cum interim
cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos. Ac ne superante numero et
peritia locorum circumiretur, diviso et ipso in tris partes exercitu incessit.
[26] Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi
nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac
trepidationem caesis vigilibus inrupere. Iamque in ipsis castris pugnabatur,
cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus,
velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab
universis adici clamorem; et propinqua luce fulsere signa. Ita ancipiti malo
territi Britanni; et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria
certabant. Ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis
proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem,
illis, ne eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae fugientis
texissent, debellatum illa victoria foret.
[27] Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti
suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque tandem Britanniae terminum
continuo proeliorum cursu fremebant. Atque illi modo cauti ac sapientes prompti
post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec bellorum condicio est:
prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At Britanni non virtute
se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo
minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent,
coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent. Atque ita inritatis
utrimque animis discessum.
[28] Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias conscripta et
in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. Occiso
centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis
exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus
ascendere; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato
rumore ut miraculum praevehebantur. Mox ad aquam atque utilia raptum [ubi
adpul]issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac
saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut
infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur. Atque ita circumvecti
Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti,
primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. Ac fuere quos per commercia
venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti
casus inlustravit.
[29] Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno ante
natum filium amisit. Quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose,
neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit, et in luctu bellum
inter remedia erat. Igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata
magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis
fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit,
quem iam hostis insederat. Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et
ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia
propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant. Iamque
super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus
et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora
gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus
apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
[30] "Quotiens causas belli et necessitatem nostram
intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium
libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis et servitutis
expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis
classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam
ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna
certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi
totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora
aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos
terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem
defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est;
sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani,
quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis,
postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis
est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit:
soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare
rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem
appellant.
[31] "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos
esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; coniuges sororesque
etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum
polluuntur. Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum,
corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et
contumelias conteruntur. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a
dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. Ac
sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est,
sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium
petimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis
reservemur. virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et
longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita sublata spe
veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est.
Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in
socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in
libertatem, non in paenitentiam [bel]laturi; primo statim congressu ostendamus,
quos sibi Caledonia viros seposuerit.
[32] "An eandem Romanis in
[33] Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu
cantuque et clamoribus dissonis. Iamque agmina et armorum fulgores audentissimi
cuiusque procursu; simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et
vix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit:
'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani,
fide atque opera vestra Britanniam vicistis. Tot expeditionibus, tot proeliis,
seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam
rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. Ergo
egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem
Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inventa Britannia
et subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos paludes montesve et flumina
fatigarent, fortissimi cuiusque voces audiebam: "quando dabitur hostis,
quando in manus [veniet]?" Veniunt, e latebris suis extrusi, et vota
virtusque in aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa. Nam ut
superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac
decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima
quae hodie prosperrima sunt; neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut
commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. Quod ad me
attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus
neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors
turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt; nec inglorium
fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse.
[34] "Si
novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos
hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Hi sunt,
quos proximo anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debellastis; hi
ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites. Quo modo silvas
saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et
inertia ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem
ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium. Quos quod tandem
invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus
metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et
spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite
quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui
imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
[35] Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et
finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. Instinctos
ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae
octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus
adfunderentur. Legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum
sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.
Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum
conexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques strepitu ac discursu
complebat. Tum Agricola superante hostium multitudine veritus, ne in frontem
simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus,
quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant,
promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla
constitit.
[36] Ac primo congressu eminus certabatur; simulque constantia,
simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum
vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola
quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad
mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et
hostibus inhabile [parva scuta et enormis gladios gerentibus]; nam Britannorum
gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. Igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora
fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere,
ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere: ac
plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. Interim
equitum turmae, [ut] fugere covinnarii, peditum se proelio miscuere. Et quamquam
recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus
locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies erat, cum aegre
clivo instantes simul equorum corporibus impellerentur; ac saepe vagi currus,
exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut
obvios incursabant.
[37] Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium
insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et
circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor
equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque
ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. Ita consilium
Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium
alae aversam hostium aciem invasere. Tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem
oblatis aliis trucidare. Iam hostium, prout cuique
ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes
ultro ruere ac se morti offerre. Passim arma et corpora et laceri artus et
cruenta humus; et aliquando etiam victis ira virtusque. Nam postquam silvis
adpropinquaverunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari
circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis
indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul
rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per
nimiam fiduciam foret. Ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus
videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes:
rari e vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere. Finis sequendi nox et
satietas fuit. Caesa hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta
cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili ardore et ferocia
equi hostibus inlatus.
[38] Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Britanni
palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros,
deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim
relinquere; miscere in vicem consilia aliqua, dein separare; aliquando frangi
aspectu pignorum suorum, saepius concitari. Satisque constabat saevisse quosdam
in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. Proximus dies faciem victoriae latius
aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo
exploratoribus obvius. Quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae
vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi
bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit. Ibi acceptis
obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit. Datae ad id
vires, et praecesserat terror. Ipse peditem atque equites lento itinere, quo
novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit. Et
simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde
proximo Britanniae latere praelecto omni redierat.
[39] Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia
epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore
anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania
triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem
formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis
ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum, privati hominis nomen
supra principem attolli: frustra studia fori et civilium artium decus in
silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet; cetera utcumque facilius
dissimulari, ducis boni imperatoriam virtutem esse. Talibus curis exercitus,
quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in
praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus
languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat.
[40] Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem
et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in
senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari,
vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. Credidere
plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos,
quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret,
traderentur; eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne
appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio
principis fictum ac compositum est. Tradiderat interim Agricola successori suo
provinciam quietam tutamque. Ac ne notabilis celebritate et frequentia
occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in
Palatium, ita ut praeceptum erat, venit; exceptusque brevi osculo et nullo
sermone turbae servientium inmixtus est. Ceterum uti militare nomen, grave
inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus
hausit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus, adeo
ut plerique, quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso
aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.
[41] Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus,
absens absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi
cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum
inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae
sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et
Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot
cohortibus expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis
legionum et possessione dubitatum. Ita cum damna damnis continuarentur atque
omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux
Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum
cum inertia et formidine aliorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani
quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi
malignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant. Sic Agricola
simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam
gloriam praeceps agebatur.
[42] Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae
consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere
quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro
Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare, mox
operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri
suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. Qui paratus simulatione,
in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, agi
sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen
proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non
dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat
videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani
vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione
tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani
iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris est
inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse,
obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere,
quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum <nisi>
ambitiosa morte inclaruerunt.
[43] Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis
etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agens populus
et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam
audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus. Augebat
miserationem constans rumor veneno interceptum: nobis nihil comperti, [ut]
adfirmare ausim. Ceterum per omnem valetudinem eius crebrius quam ex more
principatus per nuntios visentis et libertorum primi et medicorum intimi
venere, sive cura illud sive inquisitio erat. Supremo quidem die momenta ipsa
deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente sic
adcelerari quae tristis audiret. Speciem tamen doloris animi vultu prae se
tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. Satis
constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae
filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque. Tam caeca et
corrupta mens adsiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi
heredem nisi malum principem.
[44] Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus
Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris
Collega Prisc<in>oque consulibus. Quod si habitum quoque eius posteri
noscere velint, decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia
oris supererat. Bonum virum facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem,
quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam,
longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt,
impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud
adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat, speciosae [non]
contigerant. Filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus
incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura
effugisse. Nam sicut ei [non licuit] durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac
principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur,
ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus,
quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et
velut uno ictu rem publicam exhausit.
[45] Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum
et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et
fugas. Una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem
sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: mox nostrae
duxere Helvidium in carcerem manus; nos Maurici Rusticique visus [foedavit];
nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos
iussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat
videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot
hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra
pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed
etiam opportunitate mortis. Ut perhibent qui interfuere novissimis sermonibus
tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione
innocentiam principi donares. Sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem
parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem,
satiari vultu complexuque non contigit. Excepissemus certe mandata vocesque,
quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam
longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. Omnia sine dubio, optime
parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen
lacrimis comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.
[46] Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet,
non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam
ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum
voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et
immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus
honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique
praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque
eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis
complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere
finguntur, sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia
sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam
et artem, sed tuis ipse moribus possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid
mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitae temporum,
fama rerum; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit:
Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.