L a u d a t i o T u r i a e
u]xoris
[... mo]rum probit[ate(?) ...]
rum [...] permansisti prob[a ...]
orbata es re[pente ante nuptiar]um diem utroque pa[rente
in deserta soli]
tudine una o[ccisis per te maxu]me cum ego in
Macedo[niam provinciam issem]
vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam
[inulta non est relicta]
mors parentum
tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta
ef[flagitando atque]
vindicando ut si praest[o fu]issemus non ampliu[s
potuissemus sed]
haec habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua]
quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non
cedisti sumpto]
de nocentibus supplicio evest[i]gio te in domum ma[tris
meae tulisti ubi]
adventum meum expectast[i]
temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus
heredes rupt[um diceretur]
coemptione facta cum uxore ita necessario te cum
universis pat[ris bonis in]
tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem
omni[no eorum bonorum]
fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente
ista acc]eperis qua prae]
sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo
veritate caussam communem [t]utata es testamentum ruptum
non esse ut [uterque potius]
hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres
certa qui[dem sententia]
te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses
partituram cum s[orore te adfir]
mares nec sub condicionem tutelae legitumae venturam
quoius per [legem in te ius non]
esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat
quae te id facere [impediret]
nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui
intenderen[t non esse id]
ius quia gentis eiusdem non essent
cesserunt constantiae tuae neque amplius rem
sollicitarunt quo facto [officii in patrem]
pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium succeptum
sola peregisti
rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non
divertio in[terrupta contigit]
nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam
vetust[a coniunctio habu]
isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato
maiorem
domestica bona pudici[t]iae opsequi comitatis
facilitatis lanificii stud[ii religionis]
sine superstitione o[r]natus non conspicendi cultus
modici cur [memorem cur dicam de cari]
tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos
parentes col[ueris non alia mente]
illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris
commun[ia cum omnibus]
matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae
vindico ac [paucae uxores in]
similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent
quae rara ut essent [propitia]
fortuna cavit
omne tuom patrimonium acceptum ab parentibus communi
diligentia cons[ervavimus]
neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi
tradisti officia [ita par]
titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem ut
meae custodiam sust[ineres multa]
de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem
satis sit [hoc] mi[hi tuis]
de sensibus [indi]casse
[liberali]tatem tuam c[u]m plurumis necessariis tum
praecipue pietati praesti[tisti]
[... licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat
simillimam [tui ...]
[... h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras
d[ignas eiusmodi]
[... bene]ficiis domibus vestris apud nos educavistis
eadem u[t condicio]
[nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes
parastis quas quid[em a vobis]
[constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius
excepimus et probantes [sensus vestros]
[ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem
familiarem sub[didimus vestrae]
[nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi
nostri c[aussa memoravi]
[sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate
honori no[s duxisse consta]
[ret exequi de nos]tris
[multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt
[varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti
ornamentis
[me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori
[tuo accomodata trad]isti mihi et subinde familia nummis
fructibus
[deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus apsentiam
meam locupletasti
[publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus
tua te hortabatur
[mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos
ea parabas
[nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa
[agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius
domus emptione
[potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis
occasonibus inrupturum
[et direpturum ... reiecist]i [et defe]ndisti domum
nostram
iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare
[adhuc]
me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod
servar[et] cavens saluti meae
inaniter opes suas pollice[re]tur ita non minus pietati
tu[a]e quam Caesari
me debeo
quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia
s[e]rmonesque arcanos
eruam ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et
inminentia pericula evoca
tus tuis consiliis cons[er]vatus sim ut neque audac[i]us
experiri casus
temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida
receptacula pararis
sociosque consilioru[m t]uorum ad me servandum delegeris
sororem
tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium
periculo infinita sint
si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter
m[e latuisse]
acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice
fatebo[r reddito me iam]
cive patriae beneficio et i[ud]icio apsentis Caesaris
Augusti [quom abs te ...]
de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens
interp[ellaretur et ad eius]
pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed
tra[ducta et indignum in]
modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo
eum admone]
res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis
me[ae atque vocibus eti]
am contumeliosis et cr[ud]elibus exceptis volneribus
pa[lam conquereris]
ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit
mox ea res]
quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari
clementia[e locum et cum cu]
stodia spiritus mei not[a]re inportunam crudelitatem [Lepidi
firma tua]
patientia
sed quid plura parcamu[s] orationi quae debet et potest
e[sse brevis ne maxu]
ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o
maxumo documento]
meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titutulum [salutis
meae]
pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta
deinde n[obis et felicia]
tempora contingerunt fue[ru]nt optati liberi quos
aliqua[mdiu sors nobis invi]
derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis
inservie[ns quid utrique no]
strum defuit procedens a[li]as spem finiebat quid
agitav[eris propterea quae]
que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdam
feminis [conspicua et memorabi]
lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s
ceteris omittam]
diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne
tenen[do in matrimonio]
te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa
ess[em infelix de divertio]
elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e
tradituram non alia]
mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi
di[gnam et aptam con]
dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e
communes pro]
que tuis habituram adf[irm]ares neque patrimoni nos[tri
quod adhuc]
fuerat commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio
meo id]
et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum
ni[hil separatum te]
habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi
d[ehinc praestituram]
fatear necesset adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente
adeo [exhoruisse cona]
tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter
nos [ante quam nobis]
fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere mente
qua[re vivo me desineres]
esse mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidissuma
perman[sisses]
quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas
habendi li[beros ut propterea]
fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis sed quid plura [cedens
mihi mansisti]
aput me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et
co[mmuni infelici]
tate poteram
tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi
c[onsilium cepisse]
ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem
et diffi]
dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares
fecunditat[em]
utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset
donec e]
lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi
praesta[res ego enim super]
stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi supstituta
praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio
tui nec libe[ros foturos me mise]
rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia
tu[a]
omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut
sint mi[hi solacia ne nimis]
desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um
est]
fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua
firma[tus animo atque]
doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non
omnia erip[uit sed cum laudi]
bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod
tranquilli status e[rat mihi tecum]
amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum
pericul[orum cogitans calami]
tate frangor nec permane[re] in promisso possum
naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore
mersor et quibus[s animum firmabam]
in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos
futurosque eve[ntus cogitans con]
cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens
famam tuam n[on tam constanter pa]
tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus
videor
ultumum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque
omnia contigisse mi[hi ut praestarem]
tibi legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum
fuerit pr[aestabo]
te di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita
tueantur opto
|