C. SVETONI TRANQVILLVI DE POETIS
VITA LUCANI

 

M. ANNAEUS LUCANUS CORDUBENSIS prima ingenii experimenta in "Neronis laudibus" dedit quinquennali certamine, dein "Civile Bellum," quod a Pompeio et Caesare gestum est, recitavit, ut praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio comparans ausus sit dicere:

"et quantum mihi restat
Ad Culicem?"

Hic initio adolescentiae, cum ob infestum matrimonium patrem suum ruri agere longissime cognovisset *** Revocatus Athenis a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in gratia. Siquidem aegre ferens, recitante se subito ac nulla nisi refrigerandi sui causa indicto senatu recessisse, neque verbis adversus principem neque factis exstantibus post haec temperavit, adeo ut quondam in latrinis publicis clariore cum strepitu ventris emissi hemistichium Neronis magna consessorum fuga pronuntiarit:

"Sub terris tonuisse putes."

Sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos amicorum gravissime proscidit. Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis exstitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput proximo cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit; facile enim confessus et ad humillimas devolutus preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad patrem corrigendis quibusdam versibus suis exaravit, epulatusque largiter brachia ad secandas venas praebuit medico. Poemata eius etiam praelegi memini, confici vero ac proponi venalia non tantum operose et diligenter sed inepte quoque.

 

 

Suetonius

The Latin Library

The Classics Page