P. CORNELI TACITI HISTORIARVM
LIBER PRIMVS
[1] Initium mihi operis Servius Galba
iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam urbem octingentos
et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi
Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud
Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa
ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia
rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus
dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios.
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis
auribus accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis,
malignitati falsa species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec
beneficio nec iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam,
a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: sed
incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus
est. quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium
Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara
temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
[2] Opus adgredior opimum casibus, atrox
proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. quattuor
principes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac
plerumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occidente res:
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim
omissa: coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus
cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis
ludibrio. iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum
seriem repetitis adflicta. haustae aut obrutae urbes, fecundissima
Campaniae ora; et urbs incendiis vastata, consumptis, antiquissimis
delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae caerimoniae,
magna adulteria: plenum exiliimare, infecti caedibus scopuli. atrocius in
urbe saevitum: nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob
virtutes certissimum exitium. nec minus praemia delatorum invisa quam
scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti,
procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio
et terrore. corrupti in dominos servi, in patronos liberti; et quibus
deerat inimicus per amicos oppressi.
[3] Non tamen adeo virtutum sterile
saeculum ut non et bona exempla prodiderit. comitatae profugos liberos
matres, secutae maritos in exilia coniuges: propinqui audentes,
constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides;
supremae clarorum virorum necessitates fortiter toleratae et laudatis
antiquorum mortibus pares exitus. praeter multiplicis rerum humanarum
casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia,
laeta tristia, ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi
Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non esse curae
deis securitatem nostram, esse ultionem.
[4] Ceterum antequam destinata componam,
repetendum videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis
habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum
fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt,
sed ratio etiam causaeque noscantur. finis Neronis ut laetus primo
gaudentium impetu fuerat, ita varios motus animorum non modo in urbe apud
patres aut populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque
conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi quam Romae fieri.
sed patres laeti, usurpata statim libertate licentius ut erga principem
novum et absentem; primores equitum proximi gaudio patrum; pars populi
integra et magnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et
exulum in spem erecti: plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul
deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus Neronis alebantur,
maesti et rumorum avidi.
[5] Miles urbanus longo Caesarum
sacramento imbutus et ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam
suo ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbae
promissum neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace quem in bello
locum praeventamque gratiam intellegit apud principem a legionibus
factum, pronus ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti
imperium sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso conatu
oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque
militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae
increpantium. laudata olim et militari fama celebrata severitas eius
angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a
Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim
virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi
anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad hanc formam cetera erant.
[6] Invalidum senem Titus Vinius et
Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio
flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant. tardum Galbae iter
et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio
Turpiliano consulari: ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis,
inauditi atque indefensi tamquam innocentes perierant. introitus in urbem
trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam
qui occiderant formidolosus. inducta legione Hispana, remanente ea quam e
classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito; multi ad hoc
numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos
praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat,
opprimendis Vindicis coeptis revocaverat: ingens novis rebus materia, ut
non in unum aliquem prono favore ita audenti parata.
[7]
Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
Macrum in Africa haud dubie turbantem Trebonius Garutianus procurator
iussu Galbae, Capitonem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius
Aquinus et Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam
iuberentur. fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum
ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a legatis
bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro
compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur,
quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. ceterum utraque
caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta
parem invidiam adferebant. venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum
manus subitis avidae et tamquamm apud senem festinantes, eademque novae aulae
mala, aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae inrisui ac
fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore
corporis, ut est mos vulgi, comparantibus.
[8]
Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit.
e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis
artibus, bellis inexpertus. Galliae super memoriam Vindicis obligatae
recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae
tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore
habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac
suas iniurias metiebantur. Germanici exercitus, quod periculosissimum in
tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu
tamquam alias partis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim
pro Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei a milite
imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non
poterant, tamen indignabantur. dux deerat abducto Verginio per
simulationem amicitiae; quem non remitti atque etiam reum esse tamquam
suum crimen accipiebant.
[9]
Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac
debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate: ne quieto
quidem milite regimen; adeo furentes infirmitate retinentis ultro
accendebantur. inferioris Germaniae legiones diutius sine consulari
fuere, donec missu Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter
consulis filius: id satis videbatur. in Britannico exercitu nihil irarum.
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius
egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus
doctae hostem potius odisse. quies et Illyrico, quamquam excitae a Nerone
legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent: sed
longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad con tinendam
militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.
[10]
Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones obtinebat Licinius Mucianus,
vir secundis adversisque iuxta famosus. insignis amicitias iuvenis
ambitiose coluerat; mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam
Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit
quam postea a principe. luxuria industria, comitate adrogantia, malis
bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum vacaret; quotiens
expedierat, magnae virtutes: palam laudares, secreta male audiebant: sed
apud subiectos, apud proximos, apud collegas variis inlecebris potens, et
cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum Iudaicum
Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tribus legionibus
administrabat. nec Vespasiano adversus Galbam votum aut animus: quippe
Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco
memorabimus. occulta fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano
liberisque eius imperium post fortunam credidimus.
[11]
Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde a divo Augusto equites
Romani obtinent loco regum: ita visum expedire, provinciam aditu
difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et
mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum
Tiberius Alexander, eiusdem nationis. Africa ac legiones in ea interfecto
Clodio Macro contenta qualicumque principe post experimentum domini
minoris. duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia et quae aliae
procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem
aut odium contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque ipsa
in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium belli cessurae
erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum Servius Galba iterum Titus
Vinius consules inchoavere annum sibi ultimum, rei publicae prope
supremum.
[12] Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei
Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, supeioris Germaniae
legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium flagitare et
senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio
mollius acciperetur. maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de
adoptione secum et cum proximis agitantis. non sane crebrior tota
civitate sermo per illos mensis fuerat, primum licentia ac libidine talia
loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. paucis iudicium aut rei publicae
amor: multi stulta spe, prout quis amicus vel cliens, hunc vel illum
ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies
quanto potentior eodem actu invisior erat. quippe hiantis in magna
fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud
infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
[13]
Potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem Cornelium Laconem
praetorii praefectum; nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis
donatum equestri nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus
minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in
duas factiones scindebantur. Vinius pro M. Othone, Laco atque Icelus
consensu non tam unum aliquem fovebant quam alium. neque erat Galbae ignota
Othonis ac Titi Vinii amicitia; et rumoribus nihil silentio
transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer
destinabantur. credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone
translatae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueritiam
incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione
luxus. eoque Poppaeam Sabinam, principale scortum, ut apud conscium
libidinum deposuerat, donec Octaviam uxorem amoliretur. mox suspectum in
eadem Poppaea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. Otho
comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis
et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis
statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona
in eum aula Neronis ut similem.
[14]
Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de
Vitellio certum, anxius quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem
militi confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit;
adhibitoque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac
Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute, Pisonem
Licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam
crediderunt, Lacone instante, cui apud Rubellium Plautum exercita cum
Pisone amicitia; sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone
fama consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et Scribonia genitus,
nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta
severus, deterius interpretantibus tristior habebatur: ea pars morum eius
quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
[15]
Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur:
"si te privatus lege curiata apud pontifices, ut moris est,
adoptarem, et mihi egregium erat Cn. Pompei et M. Crassi subolem in
penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora
nobilitati tuae adiecisse: nunc me deorum hominumque consensu ad imperium
vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut principatum, de
quo maiores nostri armis certabant, bello adeptus quiescenti offeram,
exemplo divi Augusti qui sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam,
mox nepotes sus, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo sibi
fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem quaesivit, ego in
re publica, non quia propinquos aut socios belli non habeam, sed neque
ipse imperium ambitione accepi, et iudicii mei documentum sit non meae
tantum necessitudines, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari
nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. ea aetas
tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea vita in qua nihil
praeteritum excusandum habeas. fortunam adhuc tantum adversam tulisti:
secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae
tolerantur, felicitate corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam,
praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed
alii per obsequium imminuent: inrumpet adulatio, blanditiae [et] pessimum
veri adfectus venenum, sua cuique utilitas. etiam [si] ego ac tu
simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri libentius cum fortuna
nostra quam nobiscum; nam suadere principi quod oporteat multi laboris,
adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur."
[16]
"Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset,
dignus eram a quo res publica inciperet: nunc eo necessitatis iam pridem
ventum est ut nec mea senectus conferre plus populo Romano possit quam
bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Tiberio
et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus: loco libertatis
erit quod eligi coepimus; et finita Iuliorum Claudiorumque domo optimum
quemque adoptio inveniet. nam generari et nasci a principibus fortuitum,
nec ultra aestimatur: adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere,
consensu monstratur. sit ante oculos Nero quem longa Caesarum serie
tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego cum una legione, sed sua
immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt; neque erat adhuc
damnati principis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum
invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si duae legiones
in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt: ne ipse quidem ad securas
res accessi, et audita adoptione desinam videri senex, quod nunc mihi
unum obicitur. Nero a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi
providendum est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius neque
temporis huius, et impletum est omne consilium si te bene elegi.
utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque rerum dilectus est,
cogitare quid aut volueris sub alio principe aut nolueris; neque enim
hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi,
sed imperaturus es hominibus qui, nec totam servitutem pati possunt nec
totam libertatem." et Galba quidem haec ac talia, tamquam principem
faceret, ceteri tamquam cum facto loquebantur.
[17]
Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis
nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse. sermo erga patrem
imperatoremque reverens, de se moderatus; nihil in vultu habituque
mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet. consultatum inde, pro
rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur. iri in castra
placuit: honorificum id militibus fore, quorum favorem ut largitione et
ambitu male adquiri, ita per bonas artis haud spernendum. circumsteterat
interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens; et male
coercitam famam supprimentes augebant.
[18]
Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et
caelestes minae ultra solitum turbaverunt. observatum id antiquitus
comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret,
contemptorem talium ut fortuitorum; seu quae fato manent, quamvis
significata, non vitantur. apud frequentem militum contionem imperatoria
brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari,
quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata seditio in maius
crederetur, ultro adseverat quartam et duoetvicensimam legiones, paucis
seditionis auctoribus, non ultra verba ac voces errasse et brevi in
officio fore. nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium.
tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent:
per ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace
donativi necessitatem bello perdidissent. constat potuisse conciliari
animos quantulacumque parci senis liberalitate: nocuit antiquus rigor et
nimia severitas, cui iam pares non sumus.
[19]
Inde apud senatum non comptior Galbae, non longior quam apud militem
sermo: Pisonis comis oratio. et patrum favor aderat: multi voluntate,
effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes
agitantes sine publica cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium
inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad
accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant patres
mittendos ad Germanicum exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso
proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic
dignationem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii praefectum
simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque (nam senatus electionem
Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti,
ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
[20]
Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustissimum visum est inde
repeti ubi inopiae causa erat. bis et viciens miliens sesteritum
donationibus Nero effuderat: appellari singulos iussit, decima parte
liberalitatis apud quemque eorum relicta. at illis vix decimae super
portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum
rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola
instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta equites Romani
praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum: ubique
hasta et sector, et inquieta urbs actionibus. ac tamen grande gaudium quod
tam pauperes forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset.
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius
Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e vigilibus Iulius Fronto.
nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et
formidine singuli pellerentur, omnibus suspectis.
[21]
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido
consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa,
inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia; fingebat
et metum quo magis concupisceret: praegravem se Neroni fuisse, nec
Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem expectandum. suspectum
semper invisumque dominanus qui proximus destinaretur. nocuisse id sibi
apud senem principem, magis nociturum apud iuvenem ingenio trucem et
longo exilio efferatum: occidi Othonem posse. proinde agendum
audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, ubi
perniciosior sit quies quam temeritas. mortem omnibus ex natura aequalem
oblivione apud posteros vel gloria distingui; ac si nocentem
innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse merito perire.
[22]
Non erat Othonis mollis et corpori similis animus. et intimi libertorum
servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et
luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium,
si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant,
urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum
observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum,
sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et
retinebitur. multos secreta Poppaeae mathematicos pessimum principalis
matrimonii instrumentum, habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in
Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex
eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis
computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho
tamquam peritia et monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii
humani libentius obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris
instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur.
[23]
Sed sceleris cogitatio incertum an repens: studia militum iam pridem spe
successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in
stationibus vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria
Neroniani comitatus contubernalis appellando; alios agnoscere, quosdam
requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo saepius querelas et
ambiguos de Galba sermones quaeque alia turbamenta vulgi. labores
itinerum, inopia commeatuum, duritia imperii atrocius accipiebantur, cum
Campaniae lacus et Achaiae urbes classibus adire soliti Pyrenaeum et
Alpes et immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur.
[24]
Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e
proximis Tigellini. is mobilissimum quemque ingenio aut pecuniae indigum
et in novas cupiditates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est
ut per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti
excubias agenti viritim centenos nummos divideret; quam velut publicam
largitionem Otho secretioribus apud singulos praemiis intendebat, adeo
animosus corruptor ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum
vicino ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono dederit,
per socordiam praefecti, quem nota pariter et occulta fallebant.
[25]
Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefecit, a quo Barbium
Proculum tesserarium speculatorum et Veturium optionem eorundem
perductos, postquam vario sermone callidos audacisque cognovit, pretio et
promissis onerat, data pecunia ad pertemptandos plurium animos. suscepere
duo manipulares imperium populi Romani transferendum et transtulerunt. in
conscientiam facinoris pauci adsciti: suspensos ceterorum animos diversis
artibus stimulant, primores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos,
vulgus et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi. erant quos
memoria Neronis ac desiderium prioris licentiae accenderet: in commune
omnes metu mutandae militiae terrebantur.
[26]
Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam
vulgatum erat labare Germanici exercitus fidem. adeoque parata apud malos
seditio, etiam apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die
redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe
sparsa militum castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent,
non rei publicae cura, quam foedare principis sui sanguine sobrii
parabant, sed ne per tenebras, ut quisque Pannonici vel Germanici
exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone
destinaretur. multa erumpentis seditionis indicia per conscios oppressa:
quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, ignarus militarium
animorum consiliique quamvis egregii, quod non ipse adferret, inimicus et
adversus peritos pervicax.
[27]
Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro aede Apollinis Galbae
haruspex Vmbricius tristia exta et instantis insidias ac domesticum
hostem praedicit, audiente Othone (nam proximus adstiterat) idque ut
laetum e contrario et suis cogitationibus prosperum interpretante. nec
multo post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto et
redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et paratae
coniurationis convenerat. Otho, causam digressus requirentibus, cum emi
sibi praedia vetustate suspecta eoque prius exploranda finxisset, innixus
liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub
aedem Saturni pergit. ibi tres et viginti speculatores consalutatum
imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter
impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme milites in itinere
adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et
gladiis, pars silentio, animum ex eventu sumpturi.
[28]
Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus. is magnitudine
subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si contra tenderet,
exitium metuens, praebuit plerisque suspicionem conscientiae; anteposuere
ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque
habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent,
omnes paterentur.
[29]
Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii
deos, cum adfertur rumor rapi in castra incertum quem senatorem, mox
Othonem esse qui raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat,
alii formidine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti
adulationis. igitur consultantibus placuit pertemptari animum cohortis,
quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum Galbam, cuius integra
auctoritas maioribus remediis servabatur. Piso pro gradibus domus vocatos
in hunc modum adlocutus est: "sextus dies agitur, commilitones, ex
quo ignarus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat, Caesar
adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato in vestra manu
positum est, non quia meo nomine tristiorem casum paveam, ut qui adversas
res expertus cum maxime discam ne secundas quidem minus discriminis
habere: patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut
perire hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est,
occidere. solacium proximi motus habebamus incruentam urbem et res sine
discordia translatas: provisum adoptione videbatur ut ne post Galbam
quidem bello locus esset."
[30]
"Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque enim relatu
virtutum in comparatione Othonis opus est. vitia, quibus solis gloriatur,
evertere imperium, etiam cum amicum imperatoris ageret. habitune et
incessu an illo muliebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus
luxuria specie liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare nesciet.
stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo: haec
principatus praemia putat, quorum libido ac voluptas penes ipsum sit,
rubor ac dedecus penes omnis; nemo enim umquam imperium flagitio
quaesitum bonis artibus exercuit. Galbam consensus generis humani, me
Galba consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et senatus et
populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem
pessimi faciant. legionum seditio adversus duces suos audita est aliquando:
vestra fides famaque inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos
destituit, non vos Neronem. minus triginta transfugae et desertores, quos
centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium
adsignabunt? admittitis exemplum et quiescendo commune crimen facitis?
transcendet haec licentia in provincias, et ad nos scelerum exitus,
bellorum ad vos pertinebunt. nec est plus quod pro caede principis quam
quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem quam ab
aliis pro facinore accipietis."
[31]
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut
turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa
[quam], quod postea creditum est, insidiis et simulatione. missus et
Celsus Marius ad electos Illyrici exercitus, Vipsania in porticu
tendentis; praeceptum Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut
Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae
diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu
trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni
Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et
necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum
Subrium et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent
exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, fidus
principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio classica nihil
cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exercitus electi Celsum
infestis pilis proturbant. Germanica vexilla diu nutavere, invalidis
adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam
praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura
Galba refovebat.
[32]
Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servitiis et dissono clamore
caedem Othonis et coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut
theatro ludicrum aliquod postularent: neque illis iudicium aut veritas,
quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more
quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus.
Interim Galbam duae sententiae distinebat: Titus Vinius manendum intra
domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eundum ad iratos
censebat: daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui spatium:
scelera impetu, bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si
ratio sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, inaliena
potestate.
[33] Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret
invalida adhuc coniuratio paucorum: trepidaturum etiam Othonem, qui
furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et segnitia
terentium tempus imitari principem discat. non expectandum ut compositis
castris forum invadat et prospectante Galba Capitolium adeat, dum
egregius imperator cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum
cludit, obsidionem nimirum toleraturus. et praeclarum in servis auxilium
si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum valet, prima
indignatio elanguescat. proinde intuta quae indecora; vel si cadere
necesse sit, occurrendum discrimini: id Othoni invidiosius et ipsis
honestum. repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit,
stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
[34]
Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus accessit. praemissus
tamen in castra Piso, ut iuvenis magno nomine, recenti favore et infensus
Tito Vinio, seu quia erat seu quia irati ita volebant: et facilius de
odio creditur. vixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus
primum et incertus rumor: mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se
quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et
incuriosos. multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem mixtis iam
Othonianis, qui ad evocandum Galbam laeta falso vulgaverint.
[35]
Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica
studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis
Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi
ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo
non ausurus, nimii verbis, linguae feroces; nemo scire et omnes
adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto thorace
Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore [re]sistens sella
levaretur. obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium
ostentans, occisum a se Othonem exclamavit; et Galba
"commilito", inquit, "quis iussit?" insigni animo ad
coercendam militarem licentiam, minantibus intrepidus, adversus
blandientis incorruptus.
[36]
Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti
agmine et corporibus in suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua
fuerat, medium inter signa Othonem vexillis circumdarent. nec tribunis
aut centurionibus adeundi locus: gregarius miles caveri insuper
praepositos iubebat. strepere cuncta clamoribus et tumultu et
exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis segni
adulatione vocibus, sed ut quemque adfluentium militum aspexerant,
prensare manibus, complecti armis, conlocare iuxta, praeire sacramentum,
modo imperatorem militibus, modo milites imperatori commendare, nec
deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia
serviliter pro dominatione. postquam universa classicorum legio
sacramentum eius accepit, fidens viribus, et quos adhuc singulos
extimulaverat, accendendos in commune ratus pro vallo castorum ita
coepit.
[37]
"Quis ad vos processerim commilitones, dicere non possum, quia nec
privatum me vocare sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem
alio imperante. vestrum quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur
imperatorem populi Romani in castris an hostem habeatis. auditisne ut
poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo manifestum est
neque perire nos neque salvos esse nisi una posse; et cuius lenitatis est
Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia
innocentissimorum militum trucidaverit. horror animum subit quotiens
recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis
urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat. his
auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit nisi
occisi Obultronii Sabini et Cornelii Marcelli in Hispania, Betui Cilonis
in Gallia, Fontei Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii
in via, Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia,
quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat,
emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic remedia vocat, dum
falsis nominibus severitatem pro saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia
et contumelias vestras disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses
sunt, et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et Aegiali
perdiderunt. minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius si
ipse imperasset: nunc et subiectos nos habuit tamquam suos et vilis ut
alienos. una illa domus sufficit donativo quod vobis numquam datur et
cotidie exprobratur."
[38]
"Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio
quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat. vidistis,
commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem
aversantis. idem senatus, idem populi Romani animus est: vestra virtus
expectatur, apud quos omne honestis consiliis robur et sine quibus
quamvis egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum voco:
omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors togata defendit nunc
Galbam sed detinet: cum vos aspexerit, cum signum meum accceperit, hoc
solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis
locus est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum."
aperire deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more et
ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus suis
distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum
centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator; et praecipuum
pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
[39]
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem
usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem
adsecutus erat; iam Marius Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in
Palatium redire, alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda
censerent, plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque evenit
in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus effugerat.
agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vinio dicitur, sive ut poena
eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis credebat, ad postremum
vel odio. haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto
difficilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum
diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque
animum ostentaverant.
[40]
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis
undique basilicis ac templis, lugubri prospectu. neque populi aut plebis
ulla vox, sed attoniti vultus et conversae ad omnia aures; non tumultus,
non quies, quale magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen
armari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et occupare pericula iubet.
igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum
solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem trucidare
pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi equis
forum inrumpunt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum
religio et priores et futuri principes terruere quo minus facerent scelus
cuius ultor est quisquis successit.
[41]
Viso comminus armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis
(Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo
adflixit: eo signo manifesta in Othonem omnium militum studia, desertum
fuga populi forum, destricta adversus dubitantis tela. iuxta Curtii lacum
trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est. extremam
eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere. alii
suppliciter interrogasse quid mali meruisset, paucos dies exolvendo
donativo deprecatum: plures obtulise ultro percussoribus iugulum: agerent
ac ferirent, si ita [e] re publica videretur. non interfuit occidentium
quid diceret. de percussore non satis constat: quidam Terentium evocatum,
alii Laecanium; crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae legionis
militem impresso gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura brachiaque
(nam pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate et
saevitia trunco iam corpori adiecta.
[42]
Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem
eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut
occideretur. quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis
confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius
sceleris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu
in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus
transverberatus.
[43]
Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas nostra vidit. centurio is
praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione
occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in
se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso in aedem
Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici servi et contubernio
eius abditus non religione nec caerimoniis sed latebra inminens exitium
differebat, cum advenere missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis
Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate
donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in
foribus templi trucidatur.
[44]
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam
insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni
sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in
Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi
confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque
credebat. praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium iuxta
aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant,
qui interfuerant, qui vere qui falso ut pulchrum et memorabile facinus
iactabant. plures quam centum viginti libellos praemium exposcentium ob
aliquam notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnisque
conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed tradito principibus
more munimentum ad praesens, in posterum ultionem.
[45]
Alium crederes senatum, alium populum: ruere cuncti in castra, anteire
proximos, certare cum praecurrentibus, increpare Galbam, laudare militum
iudicium, exosculari Othonis manum; quantoque magis falsa erant quae
fiebant, tanto plura facere. nec aspernabatur singulos Otho, avidum et
minacem militum animum voce vultuque temperans. Marium Celsum, consulem
designatum et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium
expostulabant, industriae eius innocentiaeque quasi malis artibus
infensi. caedis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri
apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum scelus:
iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri iussum et maiores poenas
daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
[46]
Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefectos sibi ipsi
legere, Plotium Firmum e manipularibus quondam, tum vigilibus praepositum
et incolumi adhuc Galba partis Othonis secutum; adiungitur Licinius
Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse.
urbi Flavium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo eandem
curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in eo respicientibus.
flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae remitterentur;
namque gregarius miles ut tributum annuum pendebat. quarta pars manipuli
sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni
exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus quaestus pensi
habebat: per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare
otium redimebant. tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia
fatigari donec vacationem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia
insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum
redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia
corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia
ruebant. sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret,
fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem
et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco
praefectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem ad caedem
eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum Icelum ut in libertum
palam animadversum.
[47]
Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia. vocat senatum
praetor urbanus, certant adulationibus ceteri magistratus, adcurrunt
patres: decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes
principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae
promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offensas an
distulisset brevitate imperii in incerto fuit. Otho cruento adhuc foro per stragem
iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora
sepulturae cremarique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater
Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis
redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.
[48] Piso unum et tricensimum aetatis
annum explebat, fama meliore quam fortuna. fratres eius Magnum Claudius,
Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata
adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
Titus Vinius quinquaginta septem annos variis moribus egit. pater illi
praetoria familia, maternus avus e proscriptis. prima militia infamis:
legatum Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine visendi
situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, cum vigilias et
cetera militiae munia eadem lascivia temptasset, in ipsis principiis
stuprum ausa, et criminis huius reus Titus Vinius arguebatur. igitur
iussu G. Caesaris oneratus catenis, mox mutatione temporum dimissus,
cursu honorum inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque
servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio
Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus
ministrari iussit. sed Vinius proconsulatu Galliam Narbonensem severe
integreque rexit; mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax,
callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius,
eadem vi. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis
supremam voluntatem paupertas firmavit.
[49] Galbae corpus diu neglectum et
licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e
prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. caput
per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum
(libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum
et cremato iam corpori admixtum est. hunc exitum habuit Servius Galba,
tribus et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et
alieno imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas, magnae
opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia quam cum virtutibus. famae
nec incuriosus nec venditator; pecuniae alienae non adpetens, suae
parcus, publicae avarus; amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset,
sine reprehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam ignarus. sed
claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia
vocaretur. dum vigebat aetas militari laude apud Germanas floruit. pro
consule Africam moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia
continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu
capax imperii nisi imperasset.
[50] Trepidam urbem ac simul
atrocitatem recentis sceleris, simul veteres Othonis mores paventem novus
insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppressus ut
tantum superioris Germaniae exercitum descivisse crederetur. tum duos
omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad
perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis
aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere. nec
iam recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria
captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones
provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota
publicarum cladium nomina, loquebantur. prope eversum orbem etiam cum de
principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caeare
Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub Pompeio Brutoque rem
publicam: nunc pro Othone an pro Vitellio in templa ituros? utrasque
impias preces, utraque detestanda vota inter duos, quorum bello solum id
scires, deteriorem fore qui vicisset. erant qui Vespasianum et arma
Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud
atque alias cladis horrebant. et ambigua de Vespasiano fama, solusque
omnium ante se principum in melius mutatus est.
[51] Nunc initia causasque motus
Vitelliani expediam. caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda
gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli
victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam stipendia
malebat. diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci
caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae
civium resolvunt, paratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita.
viri, arma, equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum
centurias tantum suas turmasque noverant; exercitus finibus provinciarum
discernebantur: tum adversus Vindicem contractae legiones, seque et
Gallias expertae, quaerere rursus arma novasque discordias; nec socios,
ut olim, sed hostis et victos vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae
Rhenum accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix adversum
Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indiderant. igitur Sequanis
Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi
expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt
animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia,
contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam
tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et
promptissimum quemque centurionum dimitti. undique atroces nuntii,
sinistra ex urbe fama; infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro
Nerone fide fecunda rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque
materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant,
securitate.
[52] Sub ipsas superioris anni kalendas
Decembris Aulus Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum
cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae
notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in quibus sordis et avaritiam
Fontei Capitonis adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre
mutaverat. nec consularis legati mensura sed in maius omnia
accipiebantur. et [ut] Vitellius apud severos humilis, ita comitatem
bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua,
largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro virtutibus
interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut modesti quietique ita
mali et strenui. sed profusa cupidine et insigni temeritate legati
legionum Alienus Caecina et Fabius Valens; e quibus Valens infensus
Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis
consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum
ostentans: ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio moram;
adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia: male fidas provincias,
precarium seni imperium et brevi transiturum: panderet modo sinum et
venienti Fortunae occurreret. merito dubitasse Verginium equestri
familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si
recusasset: Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris
et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre privati
securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret magis quam
ut speraret.
[53] At in superiore Germania Caecina,
decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto
incessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quaestorem in Baetica
impigre in partis suas transgressum, legioni praeposuit: mox compertum
publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina
aegre passus miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire
statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et bello
adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso Nerone translatus
in Galbam atque in eo ipso sacramento vexillis inferioris Germaniae
praeventus erat. et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates
atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum
propius miscentur: unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior
miles; et in Verginium favor cuicumque alii profuturus.
[54] Miserat civitas Lingonum vetere
instituto dona legionibus dextras, hospitii insigne. legati eorum in
squalorem maestitiamque compositi per principia per contubernia modo suas
iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et ubi pronis militum
auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias
conquerentes accendebant animos. nec procul seditione aberant cum
Hordeonius Flaccus abire legatos, utque occultior digressus esset, nocte
castris excedere iubet. inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque
interfectos, ac ni sibi ipsi consulerent, fore ut acerrimi militum et praesentia
conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum occiderentur. obstringuntur
in ter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo
suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones
pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad
bellum quam in pace ad concordiam.
[55] Inferioris tamen Germaniae
legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae,
multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio
proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere
sequi quae piget inchoare. sed ipsis legionibus inerat diversitas
animorum: primani quintanique turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae
imagines iecerint: quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra
fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in
superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem hibernis
tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae,
quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox consensu. ac ne
reverentiam imperii exuere viderentur, senatus populique Romani
oblitterata iam nomina sacramento advocabant, nullo legatorum
tribunorumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius
turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis aut suggestu locutus;
neque enim erat adhuc cui imputaretur.
[56]
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non
compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed
segnis pavidus et socordia innocens. quattuor centuriones duetvicensimae
legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus,
Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, impetu militum
abrepti vinctique. nec cuiquam ultra fides aut memoria prioris
sacramenti, sed quod in seditionibus accidit, unde plures erant omnes
fuere. Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam Agrippinensem
aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat quartam et
duetvicensimam legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi
Romani verba iurasse. id sacramentum inane visum: occupari nutantem
fortunam et offerri principem placuit. missi a Vitellio ad legiones
legatosque qui descivisse a Galba superiorem exercitum nuntiarent:
proinde aut bellandum adversus desciscentis aut, si concordia et pax
placeat, faciendum imperatorem: et minore discrimine sumi principem quam
quaeri.
[57]
Proxima legionis primae hiberna erant et promptissimus et legatis Fabius
Valens. is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque
ingressus imperatorem Vitellium consalutavit. secutae ingenti certamine
eiusdem provinciae legiones; et superior exercitus, speciosis senatus
populique Romani nominibus relictis, tertium nonas Ianuarias Vitellio
accessit: scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
ardorem exercituum Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia
equos, arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio
validus. nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia
ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et
gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum
argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
[58]
Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria principatus per
libertos agi solita in equites Romanos disponit, vacationes centurionibus
ex fisco numerat, saevitiam militum plerosque ad poenam exposcentium
saepius adprobat, raro simulatione vinculorum frustratur. Pompeius
Propinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium Burdonem
Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exarserat in eum iracundia
exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere
non nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam
demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut piaculum
obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis [se] cruentaverat eoque
et postulantibus manifestior et punienti vilior fuit.
[59]
Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens inter Batavos, ne
supplicio eius erox gens alienaretur. et erant in civitate Lingonum octo
Batavorum cohortes, quartae decimae legionis auxilia, tum discordia
temporum a legione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae
aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium centuriones, de
quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine,
gravissimo inter desciscentis. accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae
provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et Iunius
Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione e ala Tauriana
Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo minus statim
adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum.
60 [
60] Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus
exercitui invisusque. accendebat odium eius Roscius Coelius legatus
vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum
atrocius proruperant. Trebellius seditionem et confusum ordinem
disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio
obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus
corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis
proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus
Trebellius ad Vitellium perfugerit. quies provinciae quamquam remoto
consulari mansit: rexere legati legionum, pares iure, Coelius audendo
potentior.
[61]
Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibusque Vitellius duos
duces, duo itinera bello destinavit: Fabius Valens adlicere vel, si
abnuerent, vastare Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere,
Caecina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris
exercitus electi cum aquila quintae legionis et cohortibus alisque, ad
quadraginta milia armatorum data; triginta milia Caecina e superiore
Germania ducebat, quorum robur legio unaetvicensima fuit. addita utrique
Germanorum auxilia, et quibus Vitellius suas quoque copias supplevit,
tota mole belli secuturus.
[62]
Mira inter exercitum imperatoremque diversitas: instare miles, arma
poscere, dum Galliae trepident, dum Hispaniae cunctentur: non obstare
hiemem neque ignavae pacis moras: invadendam Italiam, occupandam urbem;
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam
consulto opus esset. torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti
luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina
gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro ducis munia implebat, ut si
adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve adderet. instructi
intentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici Vitellio statim
additum: Caesarem se appellari etiam victor prohibuit. laetum augurium
Fabio Valenti exercituique, quem in bellum agebat, ipso profectionis die
aquila leni meatu, prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit,
longumque per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies interritae
alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei omen acciperetur.
[63]
Et Treviros quidem ut socios securi adiere: Divoduri (Mediomatricorum id
oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit,
raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi
cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus
remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
caesa tamen ad quattuor milia hominum. isque terror Gallias invasit ut
venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus
occurrerent, stratis per vias feminis puerisque: quaeque alia placamenta
hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace tendebantur.
[64]
Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius Valens in civitate
Leucorum accepit. nec militum animus in gaudium aut formidine permotus:
bellum volvebat. Gallis cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium
odium par, ex Vitellio et metus. proxima Lingonum civitas erat, fida
partibus. benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit
cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus,
digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa
inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia militum
adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione
paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra adversus Aeduos
quaesita belli causa: iussi pecuniam atque arma deferre gratuitos insuper
commeatus praebuere. quod Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed
legio Italica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam Lugduni,
solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Valens legatus Italicae
legionis, quamquam bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium honore
fuit: secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo
incautior deciperetur, palam laudatum.
[65]
Veterem inter Lugdunensis [et Viennensis] discordiam proximum bellum
accenderat. multae in vicem clades, crebrius infestiusque quam ut tantum
propter Neronem Galbamque pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium
occasione irae in fiscum verterat; multus contra in Viennensis honor:
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium. igitur
Lugdunenses extimulare singulos militum et in eversionem Viennensium
impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus,
conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et ubi causas
odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta
exhortatio, sed publicae preces: irent ultores, excinderent sedem Gallici
belli: cuncta illic externa et hostilia: se, coloniam Romanam et partem
exercitus et prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra
daret, iratis ne relinquerent.
[66]
His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces
partium restingui posse iracundiam exercitus arbitrarentur, cum haud
ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi
agmen incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum animos;
addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios. tum vetustas
dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem incolumitatemque
Viennensium commendantis aequis auribus accepta; publice tamen armis
multati, privatis et promiscis copiis iuvere militem. sed fama constans fuit
ipsum Valentem magna pecunia emptum. is diu sordidus, repente dives
mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate longa cupidinibus
immoderatus et inopi iuventa senex prodigus. lento deinde agmine per
finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et
stativorum mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus
possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter ut Luco
(municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, donec pecunia
mitigaretur. quotiens pecuniae materia deesset, stupris et adulteriis
exorabatur. sic ad Alpis perventum.
[67]
Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritaverant turbidum ingenium
Helvetii, Gallica gens olim armis virisque, mox memoria nominis clara, de
caede Galbae ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit
avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis; rapuerant pecuniam
missam in stipendium castelli quod olim Helvetii suis militibus ac
stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii, interceptis epistulis, quae
nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem
et quosdam militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus proximam
quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota propere castra,
vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus,
amoeno salubrium aquarum usu frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut
versos in legionem Helvetios a tergo adgrederentur.
[68]
Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu
Claudium Severum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non
in unum consulere. exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio
dilapsis vetustate moenibus; hinc Caecina cum valido exercitu, inde
Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum iuventus, sueta armis et
more militiae exercita. undique populatio et caedes: ipsi medio vagi,
abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium
perfugere. ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus
Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati. multa
hominum milia caesa, multa sub corona venundata. cumque dirutis omnibus
Aventicum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent
civitatem, et deditio accepta. in Iulium Alpinum e principibus ut
concitorem belli Caecina animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae
Vitellii reliquit.
[69]
Haud facile dictu est, legati Helvetiorum minus placabilem imperatorem an
militem invenerint. civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora
legatorum intentant. ne Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum
Claudius Cossus, unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem apta
trepidatione occultans atque eo validior, militis animum mitigavit. ut
est mos, vulgus mutabile subitis et tam pronum in misericordiam quam immodicum
saevitia fuerat: effusis lacrimis et meliora constantius postulando
impunitatem salutemque civitati impetravere.
[70]
Caecina paucos in Helvetiis moratus dies dum sententiae Vitellii certior
fieret, simul transitum Alpium parans, laetum ex Italia nuntium accipit
alam Silianam circa Padum agentem sacramento Vitellii accessisset. pro
consule Vitellium Siliani in Africa habuerant; mox a Nerone, ut in
Aegyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revocati ac tum in
Italia manentes, instinctu decurionum, qui Othonis ignari, Vitellio
obstricti robur adventantium legionum et famam Germanici exercitus
attollebant, transiere in partis et ut donum aliquod novo principi
firmissima transpadanae regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et
Eporediam et Vercellas, adiunxere. id Caecinae per ipsos compertum. et
quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi nequibat,
praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et
Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis
iugis in Noricum flecteret adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui
concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni
putabatur. sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul
reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque certatum foret,
Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, Poenino itinere subsignanum
militem et grave legionum agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.
[71]
Otho interim contra spem omnium non deliciis neque desidia torpescere:
dilatae voluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii
composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia
reditura. Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum
saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet; clementiae
titulus e viro claro et partibus inviso petebatur. Celsus constanter
servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis
adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces
delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra
et infelix. laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus
ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui
irascebantur.
[72]
Par inde exultatio disparibus causis consecuta impetrato Tigellini
exitio. Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica
senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia
velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam,
virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quaedam
ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor: unde non alium
pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium
Neronis inerat et quibus desiderium. apud Galbam Titi Vinii potentia
defensus, praetexentis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non
clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus
quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium
privatam gratiam praeparat: unde nulla innocentiae cura sed vices
impunitatis. eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium
recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora
et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis
vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas
supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et
deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam
exitu sero et inhonesto.
[73]
Per idem tempus expostulata ad supplicium Calvia Crispinilla variis
frustrationibus et adversa dissimulantis principis fama periculo exempta
est. magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in
arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius
postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud
Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae
bonis malisque temporibus iuxta valent.
[74]
Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae ab Othone ad
Vitellium epistulae offerebant pecuniam et gratiam et quemcumque [e]
quietis prodigae vitae legisset. paria Vitellius ostentabat, primo
mollius, stulta utrimque et indecora simulatione, mox quasi rixantes
stupra ac flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis
quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad
legionem Italicam easque quae Lugduni agebant copias specie senatus
misit. legati apud Vitellium remansere, promptius quam ut retenti
viderentur; praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho
adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit epistulas
Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad praetorias et urbanas
cohortis de viribus partium magnificas et concordiam offerentis;
increpabat ultro quod tanto ante traditum Vitellio imperium ad Othonem
vertissent.
[75]
Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello impares, in pace
nihil amissuri; neque ideo praetorianorum fides mutata. sed insidiatores
ab Othone in Germaniam, a Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit,
Vitellianis inpune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia
fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem gnaris,
prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem Othonis composuit,
exitium ipsi filioque eius minitans ni incolumes sibi mater ac liberi
servarentur. et stetit domus utraque, sub Othone incertum an metu:
Vitellius victor clementiae gloriam tulit.
[76]
Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius iurasse in eum
Dalmatiae ac Pannoniae et Moesiae legiones. idem ex Hispania adlatum
laudatusque per edictum Cluvius Rufus: set statim cognitum est conversam
ad Vitellium Hispaniam. ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo in
verba Othonis obstricta, diu mansit. nusquam fides aut amor: metu ac
necessitate huc illuc mutabantur. eadem formido provinciam Narbonensem ad
Vitellium vertit, facili transitu ad proximos et validiores. longinquae
provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non
partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto
senatus, et occupaverat animos prior auditus. Iudaicum exercitum
Vespasianus, Syriae legiones Mucianus sacramento Othonis adegere; simul
Aegyptus omnesque versae in Orientem provinciae nomine eius tenebantur.
idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque expectata Vipstani
Aproniani proconsulis auctoritate: Crescens Neronis libertus (nam et hi
malis temporibus partem se rei publicae faciunt) epulum plebi ob
laetitiam recentis imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo
festinavit. Carthaginem ceterae civitates secutae.
[77]
Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio quidem ad capessendam
principatus fortunam bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii
obibat, quaedam ex dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex
praesenti usu properando. consul cum Titiano fratre in kalendas Martias
ipse; proximos mensis Verginio destinat ut aliquod exercitui Germanico
delenimentum; iungitur Verginio Pompeius Vopiscus praetexto veteris
amicitiae; plerique Viennensium honori datum interpretabantur. ceteri
consulatus ex destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio
Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septembris, quorum
honoribus ne Vitellius quidem victor intercessit. sed Otho pontificatus
auguratusque honoratis iam senibus cumulum dignitatis addidit, aut recens
ab exilio reversos nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis
in solacium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, Saevino P . . .
senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone
ceciderant: placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat,
videri maiestatem, cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
[78]
Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum animos adgressus
Hispalensibus et Emeritensibus familiarum adiectiones, Lingonibus
universis civitatem Romanam, provinciae Baeticae Maurorum civitates dono
dedit; nova iura Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura.
inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis excusata ne
tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae per senatus consultum
reposuit; creditus est etiam de celebranda Neronis memoria agitavisse spe
vulgum adliciendi. et fuere qui imagines Neronis proponerent: atque etiam
Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac decus
adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse in suspenso tenuit, vetandi
metu vel agnoscendi pudore.
[79]
Conversis ad civile bellum animis externa sine cura habebantur. eo
audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus
cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex
ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta. igitur vagos et
incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Romanos
omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine praedae graves onere
sarcinarum et lubrico itinerum adempta equorum pernicitate velut vincti
caedebantur. namque mirum dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut
extra ipsos. nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas
advenere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto gelu
neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui,
lapsantibus equis et catafractarum pondere. id principibus et nobilissimo
cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut
adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad
resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur. Romanus
miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res
posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est)
comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus
abderentur. ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id Romae
compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius
et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus
ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et
ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam
auxisset.
[80]
Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta seditio prope urbi
excidio fuit. septimam decimam cohortem e colonia Ostiensi in urbem
acciri Otho iusserat; armandae eius cura Vario Crispino tribuno e
praetorianis data. is quo magis vacuus quietis castris iussa exequeretur,
vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum
evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere. fremit miles
et tribunos centurionesque proditionis arguit, tamquam familiae senatorum
ad perniciem Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus
quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, cuiuscumque motus
novi cupidum; et obsequia meliorum nox abstulerat. resistentem seditioni
tribunum et severissimos centurionum obtruncant; rapta arma, nudari
gladii; insidentes equis urbem ac Palatium petunt.
[81]
Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis virisque; qui trepidi,
fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an
fugere et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo
formidine detegi, simul Othonis vultum intueri; utque evenit inclinatis
ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur. sed haud secus discrimine
senatus quam suo territus et praefectos praetorii ad mitigandas militum
iras statim miserat et abire propere omnis e convivio, iussit. tum vero
passim magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum
frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis itinera, rari
domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique humillimus cliens, incertas
latebras petivere.
[82]
Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus quo minus convivium
inrumperent, ostendi sibi Othonem expostulantes, vulnerato Iulio Martiale
tribuno et Vitellio Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus
obsistunt. undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo
in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et quia neminem unum
destinare irae poterant, licentiam in omnis poscentibus, donec Otho
contra decus imperii toro insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit,
redieruntque in castra inviti neque innocentes. postera die velut capta
urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs; deiecti in
terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae. manipulatim
adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo
quisque ingenio mitius aut horridius. finis sermonis in eo ut quina milia
nummum singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra ausus.
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae
insignibus otium et salutem flagitantes. sensit invidiam miles et
compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro
postulabat.
[83]
Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum animis, cum optimus
quisque remedium praesentis licentiae posceret, vulgus et plures
seditionibus et ambitioso imperio laeti per turbas et raptus facilius ad
civile bellum impellerentur, simul reputans non posse principatum scelere
quaesitum subita modestia et prisca gravitate retineri, sed discrimine
urbis et periculo senatus anxius, postremo ita disseruit: "neque ut
adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum
ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni
postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum
caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate vel odio, quae multos
exercitus in discordiam egere, ac ne detrectatione quidem aut formidine
periculorum: nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit; nam
saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus
consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam audiri, omnia
consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum
velocitas patitur? tam nescire quaedam milites quam scire oportet: ita se
ducum auctoritas, sic rigor disciplinae habet, ut multa etiam centuriones
tribunosque tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis
liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit. an et illic nocte
intempesta rapientur arma? unus alterve perditus ac temulentus (neque
enim pluris consternatione proxima insanisse crediderim) centurionis ac
tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?"
[84]
"Vos quidem istud pro me: sed in discursu ac tenebris et rerum
omnium confusione patefieri occasio etiam adversus me potest. si Vitellio
et satellitibus eius eligendi facultas detur, quem nobis animum, quas
mentis imprecentur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt? ne
miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut confusi pedites
equitesque in exitium ruamus. parendo potius, commilitones, quam imperia
ducum sciscitando res militares continentur, et fortissimus in ipso discrimine
exercitus est qui ante discrimen quietissimus. vobis arma et animus sit:
mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite. paucorum culpa
fuit, duorum poena erit: ceteri abolete memoriam foedissimae noctis. nec
illas adversus senatum voces ullus usquam exercitus audiat. caput imperii
et decora omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi, quos cum
maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant. ulline Italiae alumni et
Romana vere iuventus ad sanguinem et caedem depoposcerit ordinem, cuius
splendore et gloria sordis et obscuritatem Vitellianarum partium
praestringimus? nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quandam
exercitus habet, senatus nobiscum est: sic fit ut hinc res publica, inde
hostes rei publicae constiterint. quid? vos pulcherrimam hanc urbem
domibus et tectis et congestu lapidum stare creditis? muta ista et
inanima intercidere ac reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax
gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc
auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et a regibus
usque ad principes continuum et immortalem, sicut a maioribus accepimus,
sic posteris tradamus; nam ut ex vobis senatores, ita ex senatoribus
principes nascuntur."
[85]
Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum animos et severitatis
modus (neque enim in pluris quam in duos animadverti iusserat) grate
accepta compositique ad praesens qui coerceri non poterant. non tamen
quies urbi redierat: strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut
nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto habitu, et
maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes aut aliqua insignis
claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos quoque milites venisse in
urbem ad studia partium noscenda plerique credebant: unde plena omnia
suspicionum et vix secreta domuum sine formidine. sed plurimum
trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum
vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis
viderentur. coacto vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne
contumax silentium, ne suspecta libertas; et privato Othoni nuper atque
eadem dicenti nota adulatio. igitur versare sententias et huc atque illuc
torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providentissimus
quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen
et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
[86]
Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vulgata: investibulo Capitolii
omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis
maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis
sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in
Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis
etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur. sed
praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione
Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis
molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius
modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in tabernis et
cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quaestus et penuria
alimentorum. corrupta stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein
remeante flumine dilapsa. utque primum vacuus a periculo animus fuit, id
ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia
iter belli esset obstructum fortuitis vel naturalibus causis in prodigium
et omen imminentium cladium vertebatur.
[87]
Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando Poeninae
Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitellianis exercitibus
claudebantur, Narbonensem Galliam adgredi statuit classe valida et
partibus fida, quod reliquos caesorum ad pontem Mulvium et saevitia
Galbae in custodia habitos in numeros legionis composuerat, facta et
ceteris spe honoratae in posterum militiae. addidit classi urbanas
cohortis et plerosque e praetorianis, viris et robur exercitus atque
ipsis ducibus consilium et custodes. summa expeditionis Antonio Novello,
Suedio Clementi primipilaribus, Aemilio Pacensi, cui ademptum a Galba
tribunatum reddiderat, permissa. curam navium Moschus libertus retinebat
ad observandam honestiorum fidem immutatus. peditum equitumque copiis
Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius Gallus rectores destinati, sed
plurima fides Licinio Proculo praetorii praefecto. is urbanae militiae
impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi,
maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est,
pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
[88]
Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque
arta custodia neque obscura, nullum ob crimen, sed vetusto nomine et
propinquitate Galbae monstratus. multos e magistratibus, magnam
consularium partem Otho non participes aut ministros bello, sed comitum
specie secum expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem quo
ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem nec ut hostis. igitur motae
urbis curae; nullus ordo metu aut periculo vacuus. primores senatus
aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum
nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere
pavorem nitebantur, manifestius pavidi. nec deerant e contrario qui amibitione
stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus
conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumentum belli mercarentur.
sapientibus quietis et rei publicae cura; levissimus quisque et futuri
improvidus spe vana tumens; multi adflicta fide in pace anxii, turbatis
rebus alacres et per incerta tutissimi.
[89]
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire
paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis
alimentorum pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant,
secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque
velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Caesarum composuit,
procul et in unius sollicitudinem aut decus populus Romanus bellaverat;
sub Tiberio et Gaio tantum pacis adversa [ad] rem publicam pertinuere;
Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita; Nero
nuntiis magis et rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque
et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti,
Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus
aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere qui proficiscenti Othoni
moras religionemque nondum conditorum ancilium adferrent: aspernatus est
omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes
transgressus extimulabat.
[90]
Pridie idus Martias commendata patribus re publica reliquias Neronianarum
sectionum nondum in fiscum conversas revocatis ab exilio concessit,
iustissimum donum et in speciem magnificum, sed festinata iam pridem
exactione usu sterile. mox vocata contione maiestatem urbis et consensum
populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partis modeste
disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam increpans, nulla
Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, seu scriptor orationis sibi
metuens contumeliis in Vitellium abstinuit, quando, ut in consiliis
militiae Suetonio Paulino et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri
Trachali ingenio Othonem ut credebatur; et erant qui genus ipsum orandi
noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi auris latum et
sonans. clamor vocesque vulgi ex more adulandi nimiae et falsae: quasi
dictatorem Caesarem aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis
votisque certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii: ut in
familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publicum.
profectus Otho quietem urbis curasque imperii Salvio Titiano fratri
permisit.
|