CARMEN SAECVLARE

 

Phoebe siluarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
     tempore sacro,
 

quo Sibyllini monuere uersus               5
uirgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
     dicere carmen.
 

Alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem               
10
nasceris, possis nihil urbe Roma
     uisere maius.
 

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
siue tu Lucina probas uocari               
15
     seu Genitalis:
 

diua, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque nouae feraci
     lege marita,                                      
20
 

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
     nocte frequentis.
 

Vosque ueraces cecinisse, Parcae,         25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus seruet, bona iam peractis
     iungite fata.
 

Fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;               
30
nutriant fetus et aquae salubres
     et Iouis aurae.
 

Condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,               
35
     Luna, puellas.
 

Roma si uestrum est opus Iliaque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
     sospite cursu,                                          
40
 

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum muniuit iter, daturus
     plura relictis:
 

di, probos mores docili iuuentae,              45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
     et decus omne;
 

quaeque uos bobus ueneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,         
50
impetret, bellante prior, iacentem
     lenis in hostem.
 

Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis;
iam Scythae responsa petunt, superbi        
55
     nuper et Indi;
 

iam Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet apparetque beata pleno
     Copia cornu;               
60
 

augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque nouem Camenis,
qui salutari leuat arte fessos
     corporis artus,
 

si Palatinas uidet aequus arces,               65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
     prorogat aeuum;
 

quaeque Auentinum tenet Algidumque,
quidecim Diana preces uirorum               70
curat et uotis puerorum amicas
     applicat auris.
 

Haec Iouem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae            75
     dicere laudes.