M. TVLLI CICERONIS DE RE PVBLICA LIBER PRIMVS
1 2
3 4 5 6
7 8 9 10
11 12 13
14 15 16
17 18 19
20 21 22
23 24 25
26 27 28
29 30 31
32 33 34
35 36 37
38 39 40
41 42 43
44 45 46
47 48 49
50 51 52
53 54 55
56 57 58
59 60 61
62 63 64
65 66 67
68 69 70
71
(1) <im>petu liberavissent, nec C. Duelius A. Atilius L.
Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli
Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus
copiis aut Q. Maximus enervavisset, aut M. Marcellus contudisset, aut a
portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia.
M. vero Catoni homini ignoto et novo, quo omnes qui isdem
rebus studemus quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe
licuit Tusculi se in otio delectare, salubri et propinquo loco.
sed homo demens ut isti putant, cum cogeret eum necessitas
nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari,
quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere.
omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic
civitati fuerunt, et qui sunt <haut> procul ab aetatis huius; memoria,
commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum
queratur. unum hoc definio, tantam esse necessitatem
virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem
defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otique vicerit.
(2) Nec vero habere virtutem satis est quasi artem
aliquam nisi utare; etsi ars quidem cum ea non utare scientia tamen ipsa
teneri potest, virtus in usu sui tota posita est; usus autem eius est
maximus civitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum quas isti in angulis
personant, reapse non oratione perfectio.
nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem
recte honesteque dicatur, quod <non> ab iis partum confirmatumque sit, a
quibus civitatibus iura discripta sunt. unde enim
pietas, aut a quibus religio? unde ius aut gentium aut
hoc ipsum civile quod dicitur? unde iustitia fides
aequitas? unde pudor continentia fuga turpi<tu>dinis
adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et
periculis fortitudo? nempe ab iis qui haec disciplinis
informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.
(3) quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis
philosophum, cum quaereretur ex eo quid adsequerentur eius discipuli,
respondisse ut id sua sponte facerent quod cogerentur facere legibus.
ergo ille, civis qui id cogit omnis imperio legumque poena,
quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis qui illa
disputant ipsis est praeferendus doctoribus. quae est
enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae
civitati publico iure et moribus? equidem quem ad modum
'urbes magnas atque inperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis
praeferendas puto, sic eos qui his urbibus consilio atque auctoritate
praesunt, iis qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco
sapientia ipsa esse anteponendos. et quoniam maxime
rapimur ad opes augendas generis humani, studemusque nostris consiliis et
laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere, et ad hanc
voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum qui
semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus quae receptui canunt,
ut eos etiam revocent qui iam processerint. (4) His
rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis qui contra
disputant primum labores qui sint re publica defendenda sustinendi, leve
sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus sed
etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis
contemnendum. adiunguntur pericula vitae, turpisque ab
his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum
videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus ut
possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria
potissimum reddere. illo vero se loco copiosos et
disertos putant, cum calamitates clarissimorum virorum iniuriasque iis ab
ingratis inpositas civibus colligunt. (5) hinc enim illa
et apud Graecos exempla, Miltiadem victorem domitoremque Persarum, nondum
sanatis volneribus iis quae corpore adverso in clarissima victoria
accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse,
et Themistoclem patria quam liberavisset pulsum atque proterritum, non in
Graeciae portus per se servatos sed in barbariae sinus confugisse quam
adflixerat, nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos
civis exempla deficiunt. quae nata et frequentata apud
illos etiam in gravissumam civitatem nostram dicunt redundasse;
(6) nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae
vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimi damnatio vel fuga
Metelli vel acerbissima C. Mari clades ... principum
caedes, vel eorum multorum pestes quae paulo post secutae sunt.
nec vero iam <meo> nomine abstinent, et credo quia nostro
consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant,
gravius etiam de nobis queruntur et amantius.
sed haud facile dixerim, cur cum ipsi
discendi aut visendi causa maria tramittant
(*****)
(7) salvam esse consulatu abiens in contione populo
Romano idem iurante iurassem, facile iniuriarum omnium compensarem curam
et molestiam. quamquam
nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, neque tantum molestiae
quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus,
quam ex laetitia inproborum dolorem. sed si aliter ut
dixi accidisset, qui possem queri? cum mihi nihil
inproviso nec gravius quam expectavissem pro tantis meis factis evenisset.
is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio
fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum in quibus
a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non
praecipuam sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non
dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium
ferre conservandorum civium causa, meisque propriis periculis parere
commune reliquis otium. (8) neque enim hac nos patria lege
genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis, ac
tantummodo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro
suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas
nostri animi ingenii consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam
pigneraretur, tantumque nobis in nostrum privatum usum quantum ipsi
superesse posset remitteret.
(9) Iam illa, perfugia quae sumunt sibi ad excusationem
quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt
accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum
quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim
incitata miserum et periculosum sit.
quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas cum
insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi
cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum
verbera subire, vel expectare sapienti non ferendas iniurias: proinde
quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam
adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis, neve ab isdem lacerari
rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre si cupiant non queant.
(10) Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod
negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum
tempus et necessitas coegerit?
quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit quam
accidit nobis; in qua quid facere potuissem, nisi tum consul fuissem?
consul autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum
tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem
amplissimum? non igitur potestas est ex tempore aut cum
velis opitulandi rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco
sis ut tibi id facere liceat. (11) maximeque hoc in
hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod qui tranquillo
mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire
curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis
maximis fluctibus. isti enim palam dicere atque in eo
multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut
constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere,
earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo
genere exercitatis concedendam putant. quare qui
convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique si necessitate
cogantur? cum, quod est multo proclivius, nulla
necessitate premente rem publicam regere nesciant.
equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes
civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique
non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam
scientiam sapienti propterea, quod omnia essent ei praeparanda, quibus
nesciret an aliquando uti necesse esset.
(12) Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam causam,
quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio;
quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis
debui tollere. ac tamen si
qui sunt qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper
atque audiant eos quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et
gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint,
tamen quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse
aliquo rei publicae munere. eos vero septem quos Graeci
sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse
versatos. neque enim est ulla res in qua propius ad
deorum numen virtus accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut
conservare iam conditas.
(13) Quibus de rebus, quoniam nobis contigit ut idem et
in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti, et in
explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem, non modo usu sed
etiam studio discendi et docendi *** essemus auctores, cum superiores ali
fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae
invenirentur, ali in gerendo probabiles, in disserendo rudes.
nec vero nostra quaedam est
instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum
ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio repetenda memoria
est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo,
Smyrnae cum simul essemus compluris dies, eita, in qua nihil fere quod
magno opere ad rationes omnium <harum> rerum pertineret praetermissam puto.
(14) Nam cum P. Africanus hic Pauli filius feriis
Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse,
familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse
dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero.
quem cum comiter Scipio
adpellavisset libenterque vidisset, 'quid tu' inquit 'tam mane Tubero?
dabant enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad
explicandas tuas litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi
vero omne tempus est ad meos libros vacuum; numquam enim sunt illi
occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei
publicae'. tum Scipio: 'atqui nactus es, sed mehercule
otiosiorem opera quam animo.' et ille (Tubero): 'at
vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi ut constituimus
parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.'
(Scipio) 'libente me vero, ut aliquid aliquando de
doctrinae studiis admoneamur.'
(15) Tum ille (Tubero): 'visne igitur, quoniam et me
quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum Africane videamus, ante
quam veniunt alii, quidnam sit de isto altero sole quod nuntiatum est in
senatu? neque enim pauci
neque leves sunt qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non
habenda quam ratio quaerenda sit.' hic Scipio: 'quam
vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum
cetera tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere.
sed ego Tubero—nam tecum aperte quod sentio loquar—non
nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui quae vix
coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis ea
cernere videatur aut tractare plane manu. quo etiam
sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit,
eaque quae de natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi
possit, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.'
(16) dein Tubero: 'nescio Africane cur ita memoriae proditum
sit, Socratem omnem istam disputationem reiecisse, et tantum de vita et de
moribus solitum esse quaerere. quem enim auctorem de
illo locupletiorem Platone laudare possumus? cuius in
libris multis locis ita loquitur Socrates, ut etiam cum de moribus de
virtutibus denique de re publica disputet, numeros tamen et geometriam et
harmoniam studeat Pythagorae more coniungere.' tum
Scipio: 'sunt ista ut dicis; sed audisse te credo Tubero, Platonem Socrate
mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam
contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eumque et cum Archyta
Tarentino et cum Timaeo Locro multum fuisse et Philolai commentarios esse
nanctum, cumque eo tempore in his locis Pythagorae nomen vigeret, illum se
et hominibus Pythagoreis et studiis illis dedisse.
itaque cum Socratem unice dilexisset, eique omnia tribuere voluisset,
leporem Socraticum subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae et
cum illa plurimarum artium gravitate contexuit.' (17)
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut
salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit.
et cum simul P. Rutilius venisset, qui est nobis huius
sermonis auctor, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem iussit
adsidere. tum Furius: 'quid vos agitis?
num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?'
'minime vero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose
investigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero
quaerere; Rutilius quidem noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus
solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere.' 'quae
res tandem inciderat?' inquit Philus. tum ille
(Scipio): 'de solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire
quid sentias.'
(18) Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum
Laelium domoque iam exisse.
tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est
egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem
salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis
diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laeli, doctos
adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnis salutavisset,
convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in
amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli
gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod
aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio.
dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio
conlocuti, Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset,
placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus
anni, considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens
omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius qui a Scipione
ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
(19) Tum Philus: 'non mihi videtur' inquit 'quod hi
venerunt alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et
dicendum dignum aliquid horum auribus.'
hic Laelius: 'quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos
intervenimus?' (Philus) 'quaesierat ex me Scipio
quidnam sentirem de hoc quod duo soles visos esse constaret.'
(Laelius) 'ain vero, Phile? iam explorata nobis sunt ea
quae ad domos nostras quaeque ad rem publicam pertinent?
siquidem quid agatur in caelo quaerimus.'
et ille (Philus): 'an tu ad domos nostras non censes
pertinere scire quid agatur et quid fiat domi? quae non
ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium
quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim si haec
ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. ac me
quidem ut hercule etiam te ipsum Laeli omnisque avidos sapientiae cognitio
ipsa rerum consideratioque delectat.' (20) tum Laelius:
'non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus audire
aliquid an serius venimus?' (Philus) nihil est adhuc
disputatum, et quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo
disseras equidem concessero.' (Laelius) 'immo vero te
audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat
esse componendum, ut ita caelum possideant ut uterque possederit.'
tum Manilius: 'pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua
primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest quid sit suum quid
alienum? sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem video
maioribus iam de rebus quam me aut quam P. Mucium consuli.'
(21) Tum Philus: 'nihil novi vobis adferam, neque quod a
me sit <ex>cogitatum aut inventum; nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum,
doctissimum ut scitis hominem, cum idem hoc visum diceretur et esset casu
apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram quam M. Marcelli
avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset,
cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse
proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen
audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa
venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat
in templo Virtutis Marcellus idem.
(22) sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime
Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii quam videretur natura humana
ferre potuisse iudicabam fuisse. dicebat enim Gallus
sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam
a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio,
discipulo ut ferebat Platonis, eandem illam astris quae caelo inhaererent
esse descriptam; cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo
multis annis post non astrologiae scientia sed poetica quadam facultate
versibus Aratum extulisse. hoc autem sphaerae genus, in
quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum quae errantes
et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri,
atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset quem ad
modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una
conversio. hanc sphaeram
Gallus cum moveret, fiebat ut soli luna totidem conversionibus in aere
illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in [caelo] sphaera
solis fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum in eam metam quae
esset umbra terrae, cum sol e regione
(*****)
(23) (Scipio) 'fuit, quod et ipse hominem diligebam et
in primis patri meo Paulo probatum et carum fuisse cognoveram.
memini me admodum adulescentulo, cum
pater in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari exercitum
nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna
defecisset. tum ille cum legatus noster esset anno fere
ante quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris
docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis
temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo
lumine non posset attingere.' 'ain tandem?' inquit
Tubero; 'docere hoc poterat ille homines paene agrestes, et apud imperitos
audebat haec dicere?'
(Scipio) 'ille vero, et magna quidem cum
(*****)
(24) (Scipio) <neque in>solens ostentatio neque oratio
abhorrens a persona hominis gravissimi; rem enim magnam <erat> adsecutus,
quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.
(25) Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo
quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt,
Pericles ille et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis
suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente, Atheniensiumque
animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod
ipse ab Anaxagora cuius auditor fuerat acceperat, certo illud tempore
fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque
etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo
tempore. quod cum
disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum
haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod
Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. id autem
postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno quinquagesimo
<et> CCC. fere post Romam conditam 'Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.'
atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut
ex hoc die quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus,
superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis
Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi
natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur
sustulisse.'
(26) Tum Tubero: 'videsne, Africane, quod paulo ante
secus tibi videbatur, doc
(*****)
(Scipio) lis, quae videant ceteri.
quid porro aut praeclarum putet in rebus
humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit
quid sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit quam parva sit terra, primum
universa, deinde ea pars eius quam homines incolant, quamque nos in exigua
eius parte adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum
nomen volitare et vagari latissime? (27) agros vero et
aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec
putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus,
exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam taeterrimorum hominum
inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus!
cui soli vere liceat omnia non Quiritium sed sapientium iure pro suis
vindicare, nec civili nexo sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem
esse cuiusquam, nisi eius qui tractare et uti sciat; qui inperia
consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris
fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos
putet; qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse
dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere quam nihil cum
ageret, numquam minus solum esse quam cum solus esset.
(28) quis enim putare vere potest, plus egisse Dionysium tum cum omnia
moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem cum
istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, de qua modo dicebatur
effecerit? quis autem non magis solos esse, qui in foro
turbaque quicum conloqui libeat non habeant, quam qui nullo arbitro vel
secum ipsi loquantur, vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint,
cum eorum inventis scriptisque se oblectent? quis vero
divitiorem quemquam putet quam eum cui nihil desit quod quidem natura
desideret, aut potentiorem quam illum qui omnia quae expetat consequatur,
aut beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut
firmiore fortuna quam qui ea possideat quae secum ut aiunt vel e naufragio
possit ecferre? quod autem imperium, qui magistratus,
quod regnum potest esse praestantius, quam despicientem omnia humana et
inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum
animo volutare? cui persuasum sit appellari ceteros
homines,esse solos eos qui essent politi propriis humanitatis artibus?
(29) ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans
esse videatur: quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum
litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum,
animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas;
quas ut vidisset, exclamavisse ut bono essent animo; videre enim se
hominum vestigia; quae videlicet ille non ex agri consitura quam cernebat,
sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. quam ob rem
Tubero semper mihi et doctrina et eruditi homines et tua ista studia
placuerunt.'
(30) Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit 'ad ista
Scipio dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium
(*****)
(Laelius) in ipsius paterno genere fuit noster ille
amicus, dignus huic ad imitandum,
'Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus'
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio
dictus est, non quod ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod ea
respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio solverent, cuique
contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia
Achilles:
'Astrologorum signa in caelo—quid sit observationis,
Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum—,
Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.'
atque idem—multum enim illum audiebam et libenter—Zethum
illum Pacuvi nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat
Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis; nam omnino
haud placere'. quodsi
studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et
transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam ad ipsam rem publicam
conferre possumus. istae quidem artes, si modo aliquid,
<id> valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo
facilius possint maiora discere.'
(31) Tum Tubero: 'non dissentio a te, Laeli, sed quaero
quae tu esse maiora intellegas.
(Laelius) dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum
tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae videntur
ante oculos esse magis putem quaerenda. quid enim mihi
L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam
clara re publica natus, quaerit quo modo duo soles visi sint, non quaerit
cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint?
nam ut videtis mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius
ratio tribunatus divisit populum unum in duas partis; obtrectatores autem
et invidi Scipionis, initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio, tenent
nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem, dissidentem a vobis
auctore Metello et P. Mucio, neque hunc qui unus potest, concitatis sociis
et nomine Latino, foederibus violatis, triumviris seditiosissimis aliquid
cotidie novi molientibus, bonis viris locupletibus perturbatis, his tam
periculosis rebus subvenire patiuntur. (32) quam ob rem
si me audietis adulescentes, solem alterum ne metueritis; aut enim nullus
esse potest, aut sit sane ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire
istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam
scientiam nec beatiores esse possumus; senatum vero et populum ut unum
habeamus et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse
scimus, et videmus si id effectum sit et melius nos esse victuros et
beatius.'
(33) Tum Mucius: 'quid esse igitur censes Laeli
discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum quod postulas?'
(Laelius) 'eas artis quae
efficiant ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae
munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto.
quam ob rem ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae
sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet quem
existimet esse optimum statum civitatis; deinde alia quaeremus.
quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via perventuros,
earumque rerum rationem quae nunc instant explicaturos.'
(34) Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum
adproba<vissent>
(*****)
nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem publicam.
(Laelius) 'non solum ob eam causam fieri volui, quod
erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed
etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram
Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque
colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum quem maiores
nostri nobis reliquissent.
qua in disputatione quoniam tu paratior es, feceris—ut
etiam pro his dicam—si de re publica quid sentias explicaris, nobis gratum
omnibus.'
(35) Tum ille (Scipio): 'non possum equidem dicere me
ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere versari, quam in ista
ipsa quae mihi Laeli a te proponitur.
etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem
excellat, nihil aliud cogitare meditari curare videam, nisi quo sit in
illo genere melior, ego cum mihi sit unum opus hoc a parentibus
maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae,
non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in
maxima arte quam illi in minimis operae consumpserim?
(36) sed neque iis contentus sum quae de ista consultatione scripta nobis
summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea quae mihi
videntur anteferre illis audeo. quam ob rem peto a
vobis ut me sic audiatis: neque ut omnino expertem Graecarum rerum, neque
ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e
togatis patris diligentia non inliberaliter institutum, studioque discendi
a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis
eruditum quam litteris.'
(37) Hic Philus: 'non hercule' inquit 'Scipio dubito,
quin tibi ingenio praestiterit nemo, usuque idem in re publica rerum
maximarum facile omnis viceris, quibus autem studiis semper fueris tenemus.
quam ob rem si ut dicis
animum quoque contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo maximam
gratiam Laelio; spero enim multo uberiora fore quae a te dicentur, quam
illa quae a Graecis nobis scripta sunt omnia.' tum ille
(Scipio) 'permagnam tu quidem expectationem, quod onus est ei qui magnis
de rebus dicturus est gravissimum, inponis orationi meae.'
Et Philus: 'quamvis sit magna, tamen eam vinces ut soles;
neque enim est periculum ne te 'e re publica disserentem deficiat oratio.'
(38) Hic Scipio: 'faciam quod vultis ut potero, et
ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis
utendam esse si errorem velis tollere, ut eius rei de qua quaeretur si
nomen quod sit conveniat, explicetur quid declaretur eo nomine; quod si
convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim quale sit
illud de quo disputabitur intellegi poterit, nisi quod sit fuerit
intellectum prius. quare
quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus quid sit id ipsum
quod quaerimus.' cum adprobavisset Laelius, 'nec vero'
inquit Africanus 'ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa
elementa revolvar quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima
congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar,
verbisque quid sit et quot modis quidque dicatur definiam saepius; apud
prudentes enim homines et in maxima re publica summa cum gloria belli
domique versatos cum loquar, non committam ut sit inlustrior illa ipsa res
de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi ut tamquam magister
persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum ut ne qua particula
in hoc sermone praetermissa sit.' tum Laelius: 'ego
vero istud ipsum genus orationis quod polliceris expecto.'
(39) Est igitur, inquit Africanus, res publica res
populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus,
sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
eius autem prima causa
coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi
congregatio; non est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita
generatum ut ne in omnium quidem rerum affluen<tia>
(*****)
idque ipsa natura non invitaret solum sed etiam cogeret.
(40) ***
(41) (Scipio) <quae>dam quasi semina, neque reliquarum
virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio.
hi coetus igitur hac de qua eui causa
instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam
cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum
vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus.
omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis
qualem eui, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica,
quae ut dixi populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit.
id autem consilium primum semper ad eam causam
referendum est quae causa genuit civitatem. (42) deinde
aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est
multitudini atque omnibus. quare cum penes unum est
omnium summa rerum, regem illum unum vocamus, et regnum eius rei publicae
statum. cum autem est penes delectos, tum illa civitas
optimatium arbitrio regi dicitur. illa autem est
civitas popularis—sic enim appellant -, in qua in populo sunt omnia.
atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum
quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non
perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen,
et aliud <ut> alio possit esse praestantius. nam vel
rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus,
quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus
aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.
(43) Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri
communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps
libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate
careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum,
tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
itaque si Cyrus ille
Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res—ea
enim est ut dixi antea publica—non maxime expetenda fuisse illa videtur,
cum regeretur unius nutu (Text zerstört) ac modo; si Massilienses nostri
clientes per delectos et principes cives summa iustitia reguntur, inest
tamen in ea condicione populi similitudo quaedam servitutis; si
Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi scitis
ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant,
non tenebat ornatum suum civitas.
(44) Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum
publicarum non turbatis atque permixtis, sed suum statum tenentibus.
quae genera primum sunt in
iis singula vitiis quae ante dixi, deinde habent perniciosa alia vitia;
nullum est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad
finitimum quoddam malum praeceps ac lubricum. nam illi
regi, ut eum potissimum nominem, tolerabili aut si voltis etiam amabili
Cyro subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris,
cuius in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile delabitur.
illi autem Massiliensium paucorum et principum
administrationi civitatis finitimus est qui fuit quodam tempore apud
Athenienses triginta <virorum illorum> consensus et factio.
iam Atheniensium populi potestatem
omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad furorem multitudinis
licentiamque conversam pesti
(*****)
(45) (Scipio) 'taeterrimus, et ex hac vel optimatium vel
factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex
ea genus aliquod ecflorescere ex illis quae ante dixi solet, mirique sunt
orbes et quasi circuitus in rebus publicis commutationum et vicissitudinum;
quos cum cognosse sapientis est, tum vero prospicere inpendentis, in
gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem,
magni cuiusdam civis et divini paene est viri.
itaque quartum quoddam genus rei publicae
maxime probandum esse sentio, quod est ex his quae prima dixi moderatum et
permixtum tribus.'
(46) Hic Laelius: 'scio tibi ita placere Africane: saepe
enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis
rerum publicarum velim scire quod optimum iudices.
nam vel profuerit aliquid ad cog
(*****)
(47) (Scipio) 'et talis est quaeque res publica, qualis
eius aut natura aut voluntas qui illam regit.
itaque nulla alia in civitate, nisi in qua
populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem
certe nihil potest esse dulcius, et quae si aequa non est ne libertas
quidem est. qui autem aequa potest esse—omitto dicere
in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis
civitatibus in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt
enim suffragia, mandant inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea
dant [magis] quae etiamsi nolint danda sint, et quae ipsi non habent unde
ali petunt;sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii
delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis ponderantur.
in libero autem populo, ut
Rhodi, ut Athenis, nemo est civium qui
(*****)
(48) (Scipio) <po>pulo aliquis unus pluresve divitiores
opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et superbia nata esse
commemorant, cedentibus ignavis et inbecillis et adrogantiae divitum
succumbentibus. si vero
ius suum populi teneant, negant quicquam esse praestantius, liberius,
beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum,
capitis unius cuiusque, pecuniae. hanc unam rite rem
publicam, id est rem populi, appellari putant. itaque
et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi
vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes
optimatium. (49) et vero negant oportere indomiti populi
vitio genus hoc totum liberi populi repudiari: concordi populo et omnia
referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse inmutabilius,
nihil firmius; facillimam autem in ea re publica esse posse concordiam, in
qua idem conducat omnibus; ex utilitatis varietatibus, cum aliis aliud
expediat, nasci discordias; itaque cum patres rerum potirentur, numquam
constitisse civitatis statum; multo iam id in regnis minus, quorum, ut ait
Ennius, 'nulla [regni] sancta societas nec fides est.'
quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis aequale,
quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium?
si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium
paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui
sunt cives in eadem re publica.
quid est enim civitas nisi iuris societas civium?
(*****)
(50) (Scipio) ceteras vero res publicas ne appellandas
quidem putant iis nominibus quibus illae sese appellari velint.
cur enim regem appellem Iovis
optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo
oppresso dominantem, non tyrannum potius? tam enim esse
clemens tyrannus quam rex inportunus potest: ut hoc populorum intersit
utrum comi domino an aspero serviant; quin serviant quidem fieri non
potest. quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa
tum, cum praestare putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur
iustisque regibus, cum esset habendus rex quicumque genere regio natus
esset? nam optimatis quidem quis ferat, qui non populi
concessu sed suis comitiis hoc sibi nomen adrogaverunt?
qui enim iudicatur iste optimus?
doctrina artibus studiis, audio: quando?
(*****)
(51) (Scipio) Si fortuito id faciet, tam cito evertetur
quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit.
quodsi liber populus deliget
quibus se committat, deligetque si modo salvus esse vult optimum quemque,
certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum
hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeesse
inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint.
verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt,
qui ignoratione virtutis, quae cum in paucis est tum a paucis iudicatur et
cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse
optimos putant. hoc errore vulgi cum rem publicam opes
paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium
mordicus tenent, re autem carent eo nomine. nam
divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi
modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior
species est civitatis quam illa in qua opulentissimi optimi putantur.
(52) virtute vero gubernante rem publicam, quid potest esse
praeclarius? cum is qui inperat aliis servit ipse nulli
cupiditati, cum quas ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus
est ipse, nec leges inponit populo quibus ipse non pareat, sed suam vitam
ut legem praefert suis civibus. qui si unus satis omnia
consequi posset, nihil opus esset pluribus; si universi videre optimum et
in eo consentire possent, nemo delectos principes quaereret.
difficultas ineundi consilii rem a rege ad plures, error et
temeritas populorum a multitudine ad paucos transtulit.
sic inter <in>firmitatem unius temeritatemque multorum
medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius;
quibus rem publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse est, vacuos
omni cura et cogitatione, aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est
neque committendum ut sua commoda populus neglegi a principibus putet.
(53) nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi
populi, neque servari potest—ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique
sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus
hominum et dignitatum -, eaque quae appellatur aequabilitas iniquissima
est: cum enim par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni populo
necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod in iis civitatibus quae
ab optimis reguntur accidere non potest. haec fere
Laeli et quaedam eiusdem generis ab iis qui eam formam rei publicae maxime
laudant disputari solent.'
(54) Tum Laelius: 'quid tu' inquit 'Scipio? e tribus
istis quod maxime probas?'
(Scipio) recte quaeris quod maxime e tribus, quoniam eorum
nullum ipsum per se separatim probo, anteponoque singulis illud quod
conflatum fuerit ex omnibus. sed si unum ac simplex p<ro>bandum
<sit>, regium <pro>bem ... pri ... in ... f ... hoc
loco appellatur, occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis ita
consulentis suis civibus et eos con<s>ervantis stu<dio>sius quam ... entis
... tem ... us ... tibus ... uos sustentari unius optimi et summi viri
diligentia. (55) adsunt optimates, qui se melius hoc idem
facere profiteantur, plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno,
et eandem tamen aequitatem et fidem. ecce autem maxima
voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere; libertate ne
feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, sive regi sive
optimatibus serviant. ita caritate nos capiunt reges,
consilio optimates, libertate populi, ut in conparando difficile ad
eligendum sit quid maxime velis.' (Laelius) 'credo'
inquit, 'sed expediri quae restant vix poterunt, si hoc incohatum
reliqueris.'
(56) (Scipio) 'imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus
dicere exordiens a Iove incipiendum putat.'
(Laelius) 'quo Iove? aut quid habet
illius carminis simile haec oratio?' (Scipio) 'tantum'
inquit 'ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum
et hominum regem esse omnes docti indoctique [expoliri] consentiunt.
'quid?' inquit Laeliu.'
et ille (Scipio) 'quid censes nisi quod
est ante oculos? sive haec ad utilitatem vitae
constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse
in caelo, qui nutu ut ait Homerus, totum Olympum converteret, idemque et
rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes,
siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis
videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent
unius regi numine; sive haec in errore inperitorum posita esse et
fabularum similia dicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum
hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo
cognoscimus.' 'quinam' inquit Laelius 'isti sunt?'
et ille (Scipio) 'qui natura omnium rerum
pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente'
(*****)
(58) (Scipio) 'sed si vis Laeli, dabo tibi testes nec
nimis antiquos nec ullo modo barbaros.'
(Laelius) 'istos' inquit volo.'
(Scipio) 'videsne igitur minus
quadringentorum annorum esse hanc urbem ut sine regibus sit?'
(Laelius) 'vero
minus.'
(Scipio) 'quid ergo? haec quadringentorum
annorum aetas ut urbis et civitatis num valde longa est?'
(Laelius) 'ista vero' inquit 'adulta vix'.
(Scipio) 'ergo his annis quadringentis
Romae rex erat?'
(Laelius) 'et superbus quidem.
(Scipio) quid supra?
(Laelius) 'iustissimus, et deinceps
retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.'
(Scipio) 'ergo ne iste quidem pervetus?'
(Laelius) 'minime, ac prope senescente
iam Graecia.'
'cedo, num' Scipio 'barbarorum Romulus
rex fuit?'
(Laelius) 'si ut Graeci dicunt omnis aut
Graios esse aut barbaros, vereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen
moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos
puto.'
et Scipio: 'atqui ad hoc de quo agitur
non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. si enim et
prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque
perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(59) Tum Laelius: 'video te Scipio testimoniis satis
instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes
valent.' tum Scipio: 'utere
igitur argumento Laeli tute ipse sensus tui.' 'cuius'
inquit ille (Laelius) 'sensus?' (Scipio) 'Si quando, si
forte tibi visus es irasci alicui.' (Laelius) 'ego vero
saepius quam vellem.' (Scipio) 'quid? tum cum tu es
iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?'
(Laelius) 'non mehercule' inquit, 'sed imitor Archytam
illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset
ac iusserat, 'a te [in] felicem' inquit vilico, 'quem necassem iam
verberibus, nisi iratus essem.'
(60) 'optime' inquit Scipio. 'ergo Archytas
iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi esse
iure ducebat, atque eam consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde
imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines, et illud vides: si in
animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii
scilicet—ea est enim animi pars optima -, consilio autem dominante nullum
esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum.'
(Laelius) 'sic' inquit 'est.'
(Scipio) 'probas igitur animum ita
adfectum?' (Laelius) 'nihil vero' inquit 'magis.'
(Scipio) 'ergo non probares, si consilio
pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia?'
(Laelius) 'ego vero nihil isto animo,
nihil ita animato homine miserius ducerem.'
(Scipio) 'sub regno igitur tibi esse
placet omnis animi partes, et eas regi consilio?'
(Laelius) 'miti vero sic placet.'
(Scipio) 'cor igitur dubitas quid de re
publica sentias? in qua si in plures translata res
sit, intellegi iam licet nullum fore quod praesit inperium, quod quidem
nisi unum sit esse nullum potest.'
(61) Tum Laelius: 'quid quaeso interest inter unum et
plures, si iustitia est in pluribus?'
et Scipio: 'quoniam testibus meis
intellexi Laeli te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc quod
dico probem.' 'me?'
inquit ille (Laelius) 'quonam modo?'
(Scipio) 'quia animum adverti nuper, cum
essemus in Formiano, te familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens
esset.'
(Laelius) 'quippe vilico.'
(Scipio) 'quid? domi pluresne praesunt
negotiis tuis?'
(Laelius) 'immo vero unus' inquit.
(Scipio) 'quid? totam domum num quis alter praeter te regit?'
(Laelius) 'minime vero.' (Scipio) 'quin
tu igitur concedis <it>idem in re publica singulorum dominatus, si modo
iusti sint, esse optimos?' (Laelius) 'adducor,' inquit,
'et prope modum adsentior.'
(62) Et Scipio: 'tum magis adsentiare Laeli, si—ut
omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis
artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis—ad
maiora pervenero.'
(Laelius) 'quaenam ista sunt?'
(Scipio) 'quid? tu non vides unius
inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium venisse
regium?'
(Laelius) 'video vero' inquit.
(Scipio) 'ergo etiam illud vides, de quo
progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam
exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes,
tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces,
tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebis, tum prorsus ita
acta pleraque ut in populo essent omnia.'
(Laelius) 'est' inquit 'ut dicis.'
(63) 'est vero' inquit Scipio 'in pace et
otio—licet enim lascivire, dum nihil metuas—ut in navi ac saepe etiam in
morbo levi. sed ut ille qui navigat, cum subito so mare
coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat,
sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus, minatur,
recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi; valet enim salus
plus quam libido. gravioribus vero bellis es etiam sine
collega omne imperium nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum
nomen vim suae potestatis indicat. nam dictator quidem
ab eo appellatur quia dicitur, sed in nostris libris vides eum Laeli
magistrum populi appellari.' (Laelius) 'video' inquit.
et Scipio: 'sapienter
igitur illi vete<res>
(*****)
(64) (Scipio.) 'iusto quidem rege cum est populus
orbatus, 'pectora dura tenet desiderium,' sicut ait Ennius, post optimi
regis obitum;
... simul inter
Sese sic memorant: 'o Romule Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
non eros nec dominos appellant eos quibus iuste
paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed
deos; nec sine causa; quid enim adiungunt?
'Tu produxisti nos intra luminis oras.'
vitam honorem decus sibi datum esse iustitia regie
existimabant. mansisset
eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed
vides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae.'
(Laelius) 'video vero' inquit 'et studeo cursus istos
mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere.'
(65) Et Scipio: 'est omnino, cum de illo genere rei
publicae quod maxime probo quae sentio dixero, accuratius mihi dicendum de
commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica
futuras puto. sed huius
regiae prima et certissima est illa mutatio: cum rex iniustus esse coepit,
perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et
finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet
statum res publica de tribus secundarium; est enim quasi regium, id est
patrium consilium populo bene consulentium principum.
sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad
sentit et sapit, et sua re gesta laetatur, tuerique vult per se
constitutam rem publicam. sin quando aut regi iusto vim
populus attulit regnove eum spoliavit, aut etiam, id quod evenit saepius,
optimatium sanguinem gustavit ac totam rem publicam substravit libidini
suae: cave putes aut[em] mare ullum aut flammam esse tantam, quam non
facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem!
tum fit illud quod apud Platonem est luculente dictum, si
modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor tamen.
(66) "Cum" enim inquit "inexplebiles populi fauces
exaruerunt libertatis siti, malisque usus ille ministris non modice
temperatam sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et
principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem
ministrent, insequitur insimulat arguit, praepotentes reges tyrannos vocat."
puto enim tibi haec esse nota.' 'vero mihi' inquit ille
(Laelius) 'notissima.' (67) (Scipio) 'ergo illa sequuntur,
"eos qui pareant principibus agitari ab eo populo et servos voluntarios
appellari; eos autem qui in magistratu privatorum similes esse velint,
eosque privatos qui efficiant ne quid inter privatum et magistratum
differat, <ef>ferunt laudibus, [et] mactant honoribus, ut necesse sit in
eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata domus
omnis vacet dominatione, et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique
ut pater filium metuat, filius patrem neclegat, absit omnis pudor, ut
plane liberi sint, nihil intersit civis an peregrinus, magister ut
discipulos metuat et iis blandiatur, spernantque discipuli magistros,
adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum
adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit ut
etiam servi se liberius gerant, uxores eodem iure sint quo viri, inque
tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique libere [sint] sic
incurrant ut iis de via decedendam sit. ergo ex hac
infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae
mollesque mentes evadant civium, ut si minima vis adhibeatur imperii,
irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt neclegere,
ut plane sine ullo domino sint."'
(68) Tum Laelius: 'prorsus' inquit 'expressa sunt a te
quae dicta sunt ab illo.'
(Scipio) 'atque ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia
licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam
existere et quasi nasci tyrannum. nam ut ex nimia
potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum
populum libertas ipsa servitute adficit. sic omnia
nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora
fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque <id> in rebus publicis
evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem
cadit. itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur
et illa iniustissima et durissima servitus. ex hoc enim
populo indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra
illos principes adflictos iam et depulsos loco, audax, inpurus, consectans
proterve bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et aliena et
sua; cui quia privato so sunt oppositi timores, dantur imperia, et ea
continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur,
postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos si
boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas; sin audaces, fit illa
factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe
optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via
deflexit. sic tanquam pilam rapiunt inter se rei
publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a
quibus aut factiones aut tyranni, nec diutius unquam tenetur idem rei
publicae modus.
(69) Quod ita cum sit, <ex> tritus primis generibus
longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id quod
erit aequatum et temperatum ex tribus primis rerum publicarum modis.
placet enim esse quiddam
in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum
inpartitum ac tributum, esse quasdam res servatas iudicio voluntatique
multitudinis. haec constitutio primum habet
aequabilitatem quandam [magnam], qua carere diutius vix possunt liberi,
deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia
convertuntur, ut exsistat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex
populo turba et confusio; quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur
novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta constitutione rei publicae
non ferme sine magnis principum vitiis evenit. non est
enim causa conversionis, ubi in suo quisque est gradu firmiter collocatus,
et non subest quo praecipitet ac decidat.
(70) Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac
prudentissimi, ne si diutius in hoc genere verser, quasi praecipientis
cuiusdam et docentis et non vobiscum simul considerantis esse videatur
oratio mea. quam ob rem
ingrediar in ea quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu.
sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam
omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina
conferendam esse cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a
maioribus reliquerunt. quam, si placet, quoniam ea quae
tenebatis ipsi etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et
optimam esse ostendam, eitaque ad exemplum nostra re publica, accommodabo
ad eam si potero omnem illam orationem quae est mihi habenda de optimo
civitatis statu. quod si tenere et consequi potuero,
cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert,
effecero.'
(71) Tum Laelius: 'tuum vero' inquit 'Scipio, ac tuum
quidem unius. quis enim te
potius aut de malorum dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse
maioribus? aut de optimo statu civitatis? quem si
habemus, etsi ne nunc quidem, tum vero, quis te possit esse florentior?
aut de consiliis in posterum providendis?
cum tu duobus huius urbis terroribus
depulsis in omne tempus prospexeris?'
|