M. TVLLI CICERONIS DE RE PVBLICA LIBER SECVNDVS
1 2
3 4 5 6
7 8 9 10
11 12 13
14 15 16
17 18 19
20 21 22
23 24 25
26 27 28
29 30 31
32 33 34
35 36 37
38 39 40
41 42 43
44 45 46
47 48 49
50 51 52
53 54 56
57 58 59
60 61 62
63 64 65
66 67 68
69 70
(*****)
(1) <cupidi>tate audiendi, ingressus est sic
loqui Scipio: 'Catonis hoc senis est, quem ut scitis unice dilexi
maximeque sum admiratus, cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me numquam satiare potuit
oratio; tantus erat in homine usus rei publicae, quam et domi et militiae
cum optime tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo.
et gravitate mixtus lepos, et summum vel
discendi studium vel docendi, et orationi vita admodum congruens.
(2) is dicere solebat ob hanc causam praestare nostrae
civitatis statum ceteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent fere
quorum suam quisque rem publicam constituisset legibus atque institutis
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae
persaepe commutata esset, tum Theseus tum Draco tum Solo tum Clisthenes
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem doctus vir Phalereus
sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius esset ingenio
sed multorum, nec una hominis vita sed aliquot constituta saeculis et
aetatibus. nam neque ullum ingenium tantum extitisse
dicebat, ut quem res nulla fugeret quisquam aliquando fuisset, neque
cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore providere, ut
omnia complecterentur sine rerum usu ac vetustate. (3)
quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc mea repetet oratio populi Romani
originem; libenter enim etiam verbo utor Catonis.
faciliUs autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam
vobis et nascentem et crescentem et adultam et iam firmam atque robustam
ostendero. quam si mihi
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.'
(4) Hoc cum omnes adprobavissent, 'quod habemus'
inquit 'institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium
quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
qui patre Marte natus—concedamus enim famae
hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus
proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non
solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur
ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi
iussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus,
pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent,
perhibetur ut adoleverit et corporis viribus et animi ferocitate tantum
ceteris praestitisse, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs
incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut
[et] iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam
urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
(5) Qua gloria parta urbem auspicato condere et
firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam.
urbi autem locum, quod est ei qui diuturnam
rem publicam serere conatur diligentissime providendum, incredibili
opportunitate delegit. neque enim ad mare admovit, quod
ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumve
procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex
Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti
providentia sensit ac vidit, non esse opportunissimos situs maritimos
urbibus eis quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum
quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae sed etiam
caecis. (6) nam terra continens adventus hostium non modo
expectatos sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et
sonitu ipso ante denuntiat, neque vero quisquam potest hostis advolare
terra, quin eum non modo <ad>esse sed etiam quis et unde sit scire
possimus. maritimus vero
ille et navalis hostis ante adesse potest quam quisquam venturum esse
suspicari queat, nec vero cum venit prae se fert aut qui sit aut unde
veniat aut etiam quid velit, denique ne nota quidem ulla, pacatus an
hostis sit, discerni ac iudicari potest.
(7) Est autem maritimis urbibus etiam quaedam
corruptela ac mutatio morum; admiscentur enim novis sermonibus ac
disciplinis, et inportantur non merces solum adventiciae sed etiam mores,
ut nihil possit in patriis institutis manere integrum.
iam qui incolunt eas urbes, non haerent in
suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo
longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem
et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium,
quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum
reliquerant. (8) multa etiam ad luxuriam invitamenta
perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel
inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel
desidiosas inlecebras multas cupiditatum. et quod de
Corintho dixi, id haut scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere;
nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est, nec praeter Phliasios ulli
sunt quorum agri non contingant mare, et extra Peloponnesum Aenianes et
Doris et Dolopes soli absunt a mari. quid dicam insulas
Graeciae? quae fluctibus cinctae natant paene ipsae
simul cum civitatum institutis et moribus. (9) atque haec
quidem ut supra dixi veteris sunt Graeciae. coloniarum
vero quae est deducta a Graiis in Asiam Thracam Italiam Siciliam Africam
praeter unam Magnesiam, quam unda non adluat? ita
barbarorum agris quasi adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae; nam e
barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et
Poenos. alteri mercandi causa, latrocinandi alteri.
quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae
propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paulo perbreviter adtigi.
sed tamen in his vitiis
inest illa magna commoditas, et quod ubique genitum est ut ad eam urbem
quam incolas possit adnare, et rursus ut id quod agri efferant sui,
quascumque velint in terras portare possint ac mittere.
(10) Qui potuit igitur divinius et utilitates
conplecti maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem perennis
amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa?
quo posset urbs et accipere a mari
quo egeret, et reddere quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum
cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas
acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem
sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum
tantam potentiam non ferme facilius alia ulla in parte Italiae posita urbs
tenere potuisset.
(11) Urbis autem ipsius nativa praesidia quis
est tam neclegens qui non habeat animo notata planeque cognita?
cuius is est tractus doctusque muri cum
Romuli tum etiam reliquorum regum sapientia definitus, ex omni parte
arduis praeruptisque montibus ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum
Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima,
atque ut ita munita arx circuitu arduo et quasi circumciso saxo niteretur,
ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque
intacta permanserit.
locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem;
colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi tum adferunt umbram vallibus.
(12) Atque haec quidem perceleriter confecit;
nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et ad
firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad
muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe
providentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae
Romam ludorum gratia venissent, quos tum primum anniversarios in circo
facere instituisset Consualibus, rapi iussit, easque in familiarum
amplissimarum matrimoniis collocavit.
(13) qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent,
proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio rege
Sabinorum foedus icit, matronis ipsis quae raptae erant orantibus; quo
foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis, et regnum
suum cum illorum rege sociavit.
(14) Post interitum autem Tatii cum ad eum
dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium
delegerat principes—qui appellati sunt propter caritatem patres—populumque
et suo et Tati nomine et Lucomonis, qui Romuli socius in Sabino proelio
occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat—quas curias
earum nominibus nuncupavit quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant
oratrices pacis et foederis—: sed quamquam ea Tatio sic erant discripta
vivo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate
consilioque regnavit.
(15) Quo facto primum vidit iudicavitque idem
quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate
regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad
illam vim dominationis adiuncta auctoritas.
itaque hoc consilio et quasi senatu fultus et munitus, et
bella cum finitimis felicissime multa gessit, et cum ipse nihil ex praeda
domum suam reportaret, locupletare civis non destitit.
(16) tum, id quod retinemus hodie magna cum salute rei publicae, auspiciis
plurimum obsecutus est Romulus.
nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem
condidit auspicato, et omnibus publicis rebus instituendis, qui sibi <ad>essent
in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures, et habuit
plebem in clientelas principum discriptam—quod quantae fuerit utilitati
post videro—multaeque dictione ovium et boum—quod tunc erat res in pecore
et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur—non
vi et suppliciis coercebat.
(17) Ac Romulus cum septem et triginta
regnavisset annos, et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset,
auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut cum subito sole obscurato
non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam opinionem
nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria.
(18) atque hoc eo magis est in Romulo
admirandum, quod ceteri qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus
eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum
imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his
sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo
antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma
condita est secundo anno olympiadis septumae, in id saeculum Romuli
cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset, minorque
fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. nam
centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima
posita est olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo
constitutam putant; Homerum autem qui minimum dicunt Lycurgi aetati
triginta annis anteponunt fere. (19) ex quo intellegi
potest permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis
hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam esset
loci. antiquitas enim
recepit fabulas fictas etiam non numq<uam incondite, haec aetas autem iam
exculta praesertim eludens omne quod fieri non potest respuit>.
(*****)
(20) us ne<pos ei>us, ut di<xeru>nt quid<am,
e>x filia. quo <vero> ille mor<tuus,
e>odem <est an>no na<tus Si>moni<des ol>ympia<de se>xta et quin<quag>esima,
<quo f>acilius <intel>legi pos<sit tu>m de Rol<mu>li [iam] immortalitate
creditum, cum iam inveterata vita hominum ac tractata esset et cognita.
sed profecto tanta fuit in
eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio homini
agresti crederetur, quod multis iam ante saeclis nullo alio de mortali
homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus
Romuli pellerent, in contione dixisse fertur, a se visam esse in eo colle
Romulum qui nunc Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse ut populum rogaret,
ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum esse et Quirinum vocari.
(21) Videtisne igitur unius viri consilio non
solum ortum novum populum, neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed
adultum iam et paene puberem?'
tum Laelius: 'nos vero videmus, et te quidem ingressum ratione ad
disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris.
nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit,
aream sibi sumpsit, in qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram
ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et a moribus;
(22) reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque
rei publicae de generibus et de rationibus civitatum; tu mihi videris
utrumque facturus: es enim ita ingressus ut quae ipse reperias tribuere
aliis malis, quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere, et illa
de urbis situ revoces ad rationem quae a Romulo casu aut necessitate facta
sunt, et disputes non vaganti oratione sed defixa in una re publica.
quare perge ut instituisti;
prospicere enim iam videor te reliquos reges persequente quasi perfectam
rem publicam.'
(23) 'Ergo' inquit Scipio 'cum ille Romuli
senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset
ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post
Romuli excessum ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non
tulit, desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit; cum
prudenter illi principes novam et inauditam ceteris gentibus interregni
ineundi rationem excogitaverunt, ut quoad certus rex declaratus esset, nec
sine rege civitas nec diuturno rege esset uno, nec committeretur ut
quisquam inveterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut
ad optinendum munitior. (24)
quo quidem tempore novus ille populus vidit tamen id quod fugit
Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non deligendum duxit, si modo hoc in
Lycurgi potestate potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui
modo esset Herculi stirpe generatus; nostri illi etiam tum agrestes
viderunt virtutem et sapientiam regalem, non progeniem, quaeri oportere.
(25) Quibus cum esse praestantem Numam
Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam
patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit, eumque ad regnandum
Sabinum hominem Romam Curibus accivit.
qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis
regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit,
hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos,
existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(26) Ac primum agros quos bello Romulus
ceperat divisit viritim civibus, docuitque sine depopulatione atque praeda
posse eos colendis agris abundare commodis omnibus, amoremque eis otii et
pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum
patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
idemque Pompilius et auspiciis maioribus
inventis ad pristinum numerum duo augures addidit, et sacris e principum
numero pontifices quinque praefecit, et animos propositis legibus his quas
in monumentis habemus ardentis consuetudine et cupiditate bellandi
religionum caerimoniis mitigavit, adiunxitque praeterea flamines Salios
virginesque Vestales, omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(27) sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum
perfacilem esse voluit; nam quae perdiscenda quaeque observanda essent,
multa constituit, sed ea sine inpensa. sic religionibus
colendis operam addidit, sumptum removit, idemque mercatus ludos omnesque
conveniundi causas et celebritates invenit. quibus
rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos
hominum studiis bellandi iam immanis ac feros.
Sic ille cum undequadraginta annos summa
in pace concordiaque regnavisset,—sequamur enim potissimum Polybium
nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior,—excessit e
vita, duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus
confirmatis, religione atque clementia.'
(28) Quae cum Scipio dixisset, 'verene' inquit
Manilius 'hoc memoriae proditum est Africane, regem istum Numam Pythagorae
ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse?
saepe enim hoc de maioribus natu audivimus, et ita
intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id annalium publicorum
auctoritate declaratum videmus.' tum Scipio: 'falsum
est enim Manili' inquit 'id totum, neque solum fictum sed etiam imperite
absurdeque fictum; ea sunt enim demum non ferenda mendacia, quae non solum
ficta esse sed ne fleri quidem potuisse cernimus. nam
quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et
in eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; olympias enim secunda
et sexagesima eadem Superbi regni initium et Pythagorae declarat adventum.
(29) ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest
anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam
Pythagoram attigisse; neque hoc inter eos qui diligentissime persecuti
sunt temporum annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.'
'di inmortales' inquit Manilius, 'quantus iste est hominum
et quam inveteratus error! ac tamen facile patior non
esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis
domesticisque virtutibus.'
(30) 'atqui multo id facilius cognosces,' inquit Africanus, 'si
progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere
et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse
laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumpta meliora apud nos
multo esse facta, quam ibi fuissent unde huc translata essent atque ubi
primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum sed
consilio et disciplina confirmatum esse, nec tamen adversante fortuna.
(31) Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium
populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de
imperio exemplo Pompili populum consuluit curiatim.
cuius excellens in re militari gloria
magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubis
comitium et curiam, constituitque ius quo bella indicerentur, quod per se
iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum quod
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium
iudicaretur. et ut advertatis animum quam sapienter iam
reges hoc nostri viderint tribuenda quaedam esse populo—multa enim nobis
de eo genere dicenda sunt—, ne insignibus quidem regiis Tullus nisi iussu
populi est ausus uti. nam
ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret
(*****)
$(33) (Laelius?)
'<neque) enim serpit sed volat in optimum statum instituto tuo sermone res
publica.' (Scipio) 'post eum Numae Pompili nepos ex
filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo
legem curiatam tulit. qui cum Latinos bello devicisset,
adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit
urbi, quosque agros ceperat divisit, et silvas maritimas omnis publicavit
quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit.
atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est
mortuus.' tum Laelius: 'laudandus etiam iste rex; sed
obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus,
ignoramus patrem.'
(Scipio) 'ita est' inquit; 'sed temporum illorum tantum fere regum
inlustrata sunt nomina.
(34) Sed hoc loco primum videtur insitiva
quadam disciplina doctior facta esse civitas.
influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc
urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium, et honore
et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui cum
Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna
pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae
florentissimam. cumque audiret dominationem Cypseli
confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis, et adscitus est civis a
Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
ubi cum de matre familias
Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum
disciplinam eru
(*****)
(35) (Scipio) facile in civitatem receptus
esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus
usque eo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.
erat in eo praeterea summa
comitas, summa in omnis civis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam
benignitas. itaque mortuo Marcio cunctis populi
suffragiis rex est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen ex Graeco
nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur
imitatus. isque ut de suo imperio legem tulit,
principio duplicavit illum pristinum patrum numerum, et antiquos patres
maiorum gentium appellavit, quos priores sententiam rogabat, a se adscitos
minorum. (36) Deinde equitatum ad hunc morem constituit
qui usque adhuc est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium et
Lucerum mutare cum cuperet nomina, quod auctor ei summa augur gloria Attus
Navius non erat. atque etiam Corinthios video publicis
equis adsignandis et alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam
diligentis. sed tamen prioribus equitum partibus
secundis additis MDCCC fecit equites numerumque duplicavit.
postea bello subegit Aequorum magnam
gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a
moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit, atque eundem
primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus, aedemque
in Capitolio Iovi optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse
faciendam, mortuumque esse cum duodequadraginta regnavisset annos.'
(37) Tum Laelius: 'nunc fit illud Catonis
certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem <nostrae> rei
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et
utilium fiat accessio. sed
sequitur is qui mihi videtur ex omnibus in re publica vidisse plurimum.'
'ita est' inquit Scipio. 'nam post
eum Servius Tullius primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt
ex serva Tarquiniensi natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus.
qui cum famulorum <in> numero educatus ad epulas regis
adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero;
sic erat in omni vel officio vel sermone sollers.
itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium
diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio
omnibus iis artibus quas ipse didicerat ad exquisitissimam consuetudinem
Graecorum erudiit. (38) sed cum Tarquinius insidiis Anci
filiorum interisset, Serviusque ut ante dixi regnare coepisset, non iussu
sed voluntate atque concessu civium, quod cum Tarquinius ex vulnere aeger
fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset
obaeratosque pecunia sua liberavisset, multaque comitate usus iussu
Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed
Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit, iussusque regnare legem de
imperio suo curiatam tulit.
et primum Etruscorum iniurias bello est ultus; ex quo cum
ma
(*****)
(39) (Scipio) duodeviginti censu maximo.
deinde equitum magno numero ex
omni populi summa separato, relicuum populum distribuit in quinque
classis, senioresque a iunioribus divisit, easque ita disparavit ut
suffragia non in multitudinis sed in locupletium potestate essent,
curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant
plurimi. quae discriptio si esset ignota vobis,
explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae
cum sex suffragiis et prima classis, addita centuria quae ad summum usum
urbis fabris tignariis est data, LXXXVIIII centurias habeat; quibus e
centum quattuor centuriis—tot enim reliquae sunt—octo solae si accesserunt,
confecta est vis populi universa, reliquaque multo maior multitudo sex et
nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset,
nec valeret nimis, ne esset periculosum. (40) in quo
etiam verbis ac nominibus ipsis fuit diligens; qui cum locupletis assiduos
appellasset ab asse dando, eos qui aut non plus mille quingentos aeris aut
omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios
nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis,
expectari videretur. illarum autem sex et nonaginta
centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in
prima classe tota. ita nec prohibebatur quisquam iure
suffragii, et is valebat in suffragio plurimum, cuius plurimum intererat
esse in optimo statu civitatem.
quin etiam accensis velatis cornicinibus proletariis
(*****)
(41) statuo esse optume constitutam rem
publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari,
confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum (Fremdzitat)
(42) (Scipio) sexaginta annis antiquior, quod
erat XXXVIIII ante primam olympiadem condita.
et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere.
itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum
genus videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse.
sed quod proprium sit in nostra re publica, quo nihil
possit esse praeclarius, id persequar si potero subtilius; quod erit eius
modi, nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. haec
enim quae adhuc eui ita mixta fuerunt et in hac civitate et in
Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, ut temperata nullo fuerint modo.
(43) nam in qua re publica est unus aliquis perpetua
potestate, praesertim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit
Romae cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus, et ut sit aliquod etiam
populi ius, ut fuit apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen,
neque potest eius modi res publica non regnum et esse et vocari.
ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob
causam. quod unius vitio praecipitata in
perniciosissimam partem facillime decidit. nam ipsum
regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an
reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei
publicae genus, sed ita quoad statum suum retineat. is
est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia uniusque
sapientia regatur salus et aequabilitas et otium civium.
desunt omnina ei populo multa qui sub
rege est, in primisque libertas, quae non in eo est ut iusto utamur
domino, sed ut nul<lo>
(*****)
(44) (Scipio) ferebant.
etenim illi iniusto domino atque acerbo
aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna comitata est.
nam et omne Latium bello devicit, et
Suessam Pometiam urbem opulentam refertamque cepit, et maxima auri
argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione
persolvit, et colonias deduxit, et institutis eorum a quibus ortus erat
dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.
(45) Hic ille iam vertetur orbis, cuius
naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere.
id enim est caput civilis prudentiae, in qua
omnis haec nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum
publicarum, ut cum sciatis quo quaeque res inclinet, retinere aut ante
possitis occurrere. nam rex ille de quo loquor, primum
optimi regis caede maculatus integra so mente non erat, et cum metueret
ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victoriis
divitiisque subnixus exultabat insolentia, neque suos mores regere poterat
neque suorum libidines. (46) itaque cum maior eius filius
Lucretiae Tricipitini filiae Conlatini uxori vim attulisset, mulierque
pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir
ingenio et virtute praestans L. Brutus depulit a civibus suis iniustum
illud durae servitutis iugum. qui cum privatus esset,
totam rem publicam sustinuit, primusque in hac civitate docuit in
conservanda civium libertate esse privatum neminem.
quo auctore et principe concitata civitas
et hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum, et recordatione
superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exulem
et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
(47) Videtisne igitur ut de rege dominus
extiterit, uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrimum
conversum sit? hic est enim
dominus populi quem Graeci tyrannum vocant; nam regem illum volunt esse,
qui consulit ut parens populo, conservatque eos quibus est praepositus
quam optima in condicione vivendi, sane bonum ut dixi rei publicae genus.
sed tamen inclinatum et quasi pronum ad
perniciosissimum statum. (48) simul atque enim se
inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo
neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum
cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate
vastissimas vincit beluas. quis enim hunc hominem rite
dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere
nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?
sed erit hoc de genere nobis alius
aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit ut in eos dicamus qui etiam
liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
(49) Habetis igitur primum ortum tyranni; nam
hoc nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes reges
vocitaverunt qui soli in populos perpetuam potestatem haberent.
itaque et Spurius Cassius et M.
Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo
(*****)
(50) (Scipio) <La>cedaemone appellavit, nimis
is quidem paucos, XXVIII, quos penes summam consilii voluit esse, cum
imperii summam rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque
interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt senatum, ut iam
Romulum patribus lectis fecisse diximus; tamen excellit atque eminet vis
potestas nomenque regium. inperti
etiam populo potestatis aliquid, ut et Lycurgus et Romulus: non satiaris
eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo
potestatem gustandi feceris; ille quidem semper inpendebit timor, ne rex,
quod plerumque evenit, exsistat iniustus.
est igitur fragilis ea fortuna populi, quae posita est
in unius ut dixi antea voluntate vel moribus.
(51) Quare prima sit haec forma et species et
origo tyranni inventa nobis in ea re publica quam auspicato Romulus
condiderit, non in illa quam ut perscripsit Plato sibi ipse Socrates
perpolito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non
novam potestatem nactus, sed quam habebat usus iniuste, totum genus hoc
regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et
peritus utilitatis dignitatisque civilis, quasi tutor et procurator rei
publicae; sic enim appelletur quicumque erit rector et gubernator
civitatis. quem virum facite ut
agnoscatis; iste est enim qui consilio et opera civitatem tueri potest.
quod quoniam nomen minus
est adhuc tritum sermone nostro, saepiusque genus eius hominis erit in
reliqua nobis oratione trac<tandum>
(*****)
(52) (Scipio) <cau>sas requisivit,
civitatemque optandam magis quam sperandam, quam minimam potuit, non quae
posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici posset, effecit.
ego autem, si modo consequi
potuero, rationibus eisdem quas ille vidit non in umbra et imagine
civitatis sed in amplissima re publica enitar, ut cuiusque et boni publici
et mali causam tamquam virgula videar attingere. iis
enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere
amplius praeteritis, pulsoque Tarquinio, tantum odium populum Romanum
regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum
Romuli desiderium. itaque ut tum carere rege, sic pulso
Tarquinio nomen regis audire non poterat.
hic facultatem cum
(*****)
(53) (Scipio) lex illa tota sublata est.
hac mente tum nostri maiores et
Conlatinum innocentem suspicione cognationis expulerunt, et reliquos
Tarquinios offensione nominis, eademque mente P. Valerius et fasces primus
demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit
sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset
aedificare eo ipso ubi ac rex Tullus habitaverat, suspicionem populi
sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum
tulit eam quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus
civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(54) provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant
pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni
iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae conpluribus legibus,
et quod proditum memoriae est, X viros qui leges scripserint sine
provocatione creatos, satis ostendit reliquos sine provocatione
magistratus non fuisse, Lucique Valeri Potiti et M. Horati Barbati,
hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit ne
qui magistratus sine provocatione crearetur, neque vero leges Porciae,
quae tres sunt trium Porciorum ut scitis, quicquam praeter sanctionem
attulerunt novi. itaque Publicola lege illa de
provocatione perlata statim securis de fascibus demi iussit, postridieque
sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit, suosque ad eum quod erat maior
natu lictores transire iussit, instituitque primus ut singulis consulibus
alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in
libero populo quam in regno fuissent. haud mediocris
hic ut ego quidem intellego vir fuit, qui modica libertate populo data
facilius genuit auctoritatem principum.
neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam
obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla
hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio dirigatur mea.
(56) Genuit igitur hoc in statu senatus rem
publicam temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque
senatus auctoritate et instituto ac more gererentur, atque uti consules
potestatem haberent tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure regiam,
quodque erat ad obtinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id
retinebatur, populi comitia ne essent rata nisi ea patrum adprobavisset
auctoritas. atque his ipsis
temporibus dictator etiam est institutus decem fere annis post primos
consules, T. Larcius, novumque id genus imperii visum est et proximum
similitudini regiae. sed
tamen omnia summa cum auctoritate a principibus cedente populo tenebantur,
magnaeque res temporibus illis a fortissimis viris summo imperio praeditis,
dictatoribus atque consulibus, belli gerebantur.
(57) Sed id quod fieri natura rerum ipsa
cogebat, ut plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a regibus,
non longo intervallo, sexto decimo fere anno, Postumo Cominio Sp. Cassio
consulibus consecutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen vincit
ipsa rerum publicarum natura saepe rationem.
id enim tenetote quod initio dixi, nisi aequabilis haec in
civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis
satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis
in populo sit, non posse hunc incommutabilem rei publicae conservari
statum. (58) nam cum esset ex aere alieno commota civitas,
plebs montem sacrum prius, deinde Aventinum occupavit.
ac ne Lycurgi quidem disciplina genuit
illos in hominibus Graecis frenos; nam etiam Spartae regnante Theopompo
sunt item quinque illi quos ephoros appellant, in Creta autem decem, qui
cosmoe vocantur, ut contra consulare imperium tribuni plebis, sic illi
contra vim regiam constituti.
(59) Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus
nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non
longis temporibus ante fugerat, neque post aliquanto nostrum senatum, cum
sunt propter unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea
desitum, semperque huic oneri, cum plebes publica calamitate inpendiis
debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina
quaesita est. quo tum
consilio praetermisso causa populo nata est, duobus tribunis plebis per
seditionem creatis, ut potentia senatus atque auctoritas minueretur; quae
tamen gravis et magna remanebat, sapientissimis et fortissimis et armis et
consilio civitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime florebat, quod cum
honore longe antecellerent ceteris, voluptatibus erant inferiores nec
pecuniis ferme superiores; eoque erat cuiusque gratior in re publica
virtus, quod in rebus privatis diligentissime singulos cives opera
consilio re tuebantur.
(60) Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de
occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem, quaestor
accusavit, eumque ut audistis cum pater in ea culpa esse conperisse se
dixisset, cedente populo morte mactavit.
gratamque etiam illam legem quarto circiter et
quinquagesimo anno post primos consules de multa et sacramento Sp.
Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt.
annis postea XX ex eo quod L.
Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim armentorum a privatis in
publicum averterant, levis aestumatio pecudum in multa lege C. Iuli P.
Papiri consulum constituta est.
(61) Sed aliquot ante annis, cum summa esset
auctoritas in senatu populo patiente atque parente, inita ratio est ut et
consules et tribuni plebis magistratu se abdicarent, atque ut X viri
maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium
haberent et leges scriberent. qui
cum X tabulas legum summa aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum
posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec
iustitia laudata. quo
tamen e collegio laus est illa eximia C. Iuli, qui hominem nobilem L.
Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente corpus mortuum
diceret, cum ipse potestatem summam haberet quod decemvirum unus sine
provocatione esset, vades tamen poposcit, quod se legem illam praeclaram
neglecturum negaret, quae de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis
statui vetaret.
(62) Tertius est annus decemviralis consecutus,
cum idem essent nec alios subrogare voluissent.
in hoc statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse
esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civitatis aequabilis, erat
penes principes tota res publica, praepositis X viris nobilissimis, non
oppositis tribunis plebis, nullis aliis adiunctis magistratibus, non
provocatione ad populum contra necem et verbera relicta.
(63) ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et
totius commutatio rei publicae; qui duabus tabulis iniquarum legum additis,
quibus etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne
plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea
plebiscito Canuleio abrogata est, libidinose[que] omni imperio et acerbe
et avare populo praefuerunt.
nota scilicet illa res et celebrata monumentis plurimis
litterarum, cum Decimus quidam Verginius virginem filiam propter unius ex
illis X viris intemperiem in foro sua manu interemisset, ac maerens ad
exercitum qui tum erat in Algido confugisset, milites bellum illud quod
erat in manibus reliquisse, et primum montem sacrum, sicut erat in simili
causa antea factum, deinde Aventinum ar
(*****)
(Scipio) <maio>res nostros et probavisse maxime et
retinuisse sapientissime iudico.'
(64) Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium
reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: 'quoniam nihil ex te
Africane hi maiores natu requirunt, ex me audies quid in oratione tua
desiderem.' 'sane' inquit SCIPIO,
'et libenter quidem.' tum ille (Tubero): 'laudavisse
mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra sed de omni re
publica quaesisset Laelius.
nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam
quam laudas qua disciplina quibus moribus aut legibus constituere vel
conservare possimus.'
(65) Hic Africanus: 'puto nobis mox de
instituendis et conservandis civitatibus aptiorem Tubero fore disserundi
locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id
quod quaesierat Laelius. primum
enim numero definieram genera civitatum tria probabilia, perniciosa autem
tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id
praestare singulis quod e tribus primis esset modice temperatum.
(66) quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad
definiendum optimum statum valuit—nam id fieri potuit sine exemplo—, sed
ut <in> civitate maxima reapse cerneretur, quale esset id quod ratio
oratioque describeret. sin
autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status,
naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et
populi ni
(*****)
(67) (Scipio) '<quem> iandudum quaero et ad
quem cupio pervenire.' (Laelius)
'prudentem fortasse quaeris?' tum ille (Scipio): 'istum
ipsum' (Laelius) 'est tibi ex eis ipsis qui adsunt
bella copia, velut a te ipso ordiare.' tum Scipio: 'atque
utinam ex omni senatu pro rata parte esset! sed tamen
est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae
insidens beluae, coercet et regit [beluam] quocumque volt et levi admonitu
aut tactu inflectit illam feram.' (Laelius) 'novi et
tibi cum essem legatus saepe vidi.' (Scipio) 'ergo ille
Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus
adsuetam; at vero ea quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens
vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat <beluam>, si
quando id efficit, quod perraro potest.
namque et illa tenenda est ferox
(*****)
(69) dici possit'.
tum Laelius: 'video iam, illum quem expectabam virum cui
praeficias officio et muneri.'
'huic scilicet' Africanus 'uni paene—nam in hoc fere uno
sunt cetera—, ut numquam a se ipso instituendo contemplandoque discedat,
ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae
sicut speculum praebeat civibus.
ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac
vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum
aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex
dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens,
sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata
ratione civitas con
(*****)
(70) (Philus) 'plenam esse iustitiae.'
tum Scipio: 'adsentior vero renuntioque
vobis, nihil esse quod adhuc de re publica dictum putemus, aut quo
possimus longius progredi, nisi erit confirmatum, non modo falsum illud
esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia
rem publicam geri nullo modo posse.
sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua—satis enim
multa restant—differamus in crastinum.'
Cum ita placuisset, finis disputandi in eum diem factus
est.
|