[1] Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto,

quae sit tanta atrocitas huiusce causae,

quod diebus festis ludisque publicis,

omnibus forensibus negotiis intermissis

unum hoc iudicium exerceatur,

nec dubitet,

quin tanti facinoris reus arguatur,

ut eo neglecto civitas stare non possit;

idem cum audiat esse legem,

quae de seditiosis consceleratisque civibus,

qui armati senatum obsederint,

magistratibus vim attulerint,

rem publicam oppugnarint,

otidie quaeri iubeat:

legem non improbet,

crimen quod versetur in iudicio,

requirat;

cum audiat nullum facinus,

nullam audaciam,

nullam vim in iudicium vocari,

sed adulescentem illustri ingenio,

industria,

gratia accusari ab eius filio,

quem ipse in iudicium et vocet et vocarit,

oppugnari autem opibus meretriciis:

[Atratini] illius pietatem non reprehendat,

muliebrem libidinem comprimendam putet,

vos laboriosos existimet,

quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.

 

 

[12] At studuit Catilinae,

cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius;

et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt.

Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror,

permulta maximarum non expressa signa,

sed adumbrata lineamenta virtutum.

Utebatur hominibus improbis multis;

et quidem optimis se viris deditum esse simulabat.

Erant apud illum illecebrae libidinum multae;

erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris.

Flagrabant vitia libidinis apud illum;

vigebant etiam studia rei militaris.

Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto,

tam ex contrarus diversisque

et inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.

 

[13] Quis clarioribus viris quodam tempore iucundior,

quis turpioribus coniunctior?

quis civis meliorum partium aliquando,

quis taetrior hostis huic civitati?

quis in voluptatibus inquinatior,

quis in laboribus patientior?

quis in rapacitate avarior,

quis in largitione effusior?

Illa vero, iudices, in illo homine mirabilia fuerunt,

comprehendere multos amicitia,

tueri obsequio,

cum omnibus communicare,

quod habebat,

servire temporibus suorum omnium

pecunia,

gratia,

labore corporis,

scelere etiam,

si opus esset,

et audacia,

versare suam naturam

et regere ad tempus atque huc et illuc

torquere ac flectere,

cum tristibus severe,

cum remissis iucunde,

cum senibus graviter,

cum iuventute comiter,

cum facinerosis audaciter,

cum libidinosis luxuriose vivere.

 

[14] Hac ille tam varia multiplicique natura

cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatae tenebat.

Neque umquam ex illo delendi huius imperii

tam consceleratus impetus exstitisset,

nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis

et patientiae radicibus niteretur.

Quare ista condicio, iudices, respuatur,

nec Catilinae familiaritatis crimen haereat;

est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis.

Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit,

cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus

et firmus amicus ac fidelis videretur;

cuius ego facinora oculis prius quam opinione,

manibus ante quam suspicione deprehendi.

Cuius in magnis catervis amicorum

si fuit etiam Caelius,

magis est ut ipse moleste ferat errasse se,

sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.